Physica Fr. Gabrielis a Sancto Vincentio carmelitae excalceati laudensis. Continens etiam materiam de mundo, de caelo, & de meteoris. Opus perquam vtile studiois, & philosophiae arcana scire cupientibus. Eminentiss. ... D. Petro Vidono S.R.E. cardina

발행: 1670년

분량: 493페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

48 Disputatio ΙJ. Dubium VI.

immotum,seu naturam immotam, & motum negabant, ut Parmenides, & Melis. sus, dicebantur innaturales, seu non naturales . Isti innaturales nullam substantiae generationem ponebant de novo, sed dicebant quod mutationes aut essent secundum apparentiam , ut AnaXagoras , aut secundum accidentia tantum, ut reliqui, ex varia scilicet densatione, rarefactione, aut elementorum compositione.

posuerint mundum ab artemo Resp. quod Omnes illi, qui negarunt motum, isti na-que saltem materiam posuerunt ab ceter- non, non ut esset subiectum transmutationis accidentalis, quia hanc negabant, sed ut esset subiectum , vel transmutatio nis apparentis, veI accidentalis.

g. r. 2κid sit priscipium in genere.

L entis naturalis explicare nisi prius explicemus naturam, & essentiam principij in genere, Aristoteles ergo S. metaph. rex. I. definit principium uniuersalissime, nam explicatis varijs modis principiorum, sic concludit. Omnibus autem principjs commune eis esse primum, de aliquid aut eis, aut 3, aut cognoscisur.

Ex quibus verbis desumitur haec principii definitio in communi. Principium est

primum unde alligata aut e P , auι sit, aut cognosiitur . Hanc definitionem recipiunt communiter omnes , quam explica

oportet.

quadam acceptione, siue significet veruens siue physicum , siue metaphysicum, , aut non ens, ut negationem, qua in significatione, etiam nihil potest dici principium , ex Arist. q. metaph. tex. 2. Item finis propter quem aliquis operatur potest dici principium in suo genere, licet alias sit impossibilis ; quare ad rationem principij non requiritur quod sit verum ens . Illa particula unde intelligi debet late nosolum, ut denotat causam etficientem,quq dicitur principiam Unde motus , seu unde

iscipis motus ; sed etiam ut significat te minum a quo , quo sensu particu Ia Unde

aliquando accipitur. Imo etiam accipitur ut significat non solum quamcumque dependentiam, aut influxum, aut deriv tionem,qua ratione materia dicitur pri

cipium formae materialis, cum sit id unde est forma, seu id unde forma educitur; &punctum dicitur principium lineae, cum ex eo linea deducatur, aut educatur, seu exorditur; sed etiam ut dicit origine puram sine dependentia, qua ratione in diuinis Pater dicitur principium Filij. Io 9. Dicitur primum, ut detur intelligi quod principium absolute non debet habere aliud prius se in eo genere in quo est principium ; non est tamen necesse visit primum in omni genere,& sic materia prima est principium in suo genere , quia ante se non habet aliam materiam.Sicuti autem principium accipitur aliquando absolute , & simpliciter ; ita etiam intemdium accipitur secundum quid, & in Ordine ad aliqua, ut cum dicimus haec hora est principium huius diei, & haec dies est principium huius anni. Ita etiam particula primum aliquando accipitur ab

Iute , & sic significat id quod non habet aliud supra se in illo genere. Aliquando secundum quid, & significat id quod saltem in ordine ad aliqua est primum.

IIo. Dicitur aat eis, aut i, aut cogno

scitur, ut significetur quod quailibet res in triplici statu considerari potest. Primo absolute in suo esse: secundo in suo fieri ;tertio in suo cognosci, seu in ordine ad intellecti l m. v. g. homo considerari potest in suo esse, quo modo constat anima, &corpore, & hoc modo istae duae partes sunt eius principium. Potest etiam considerari in fieri, & hoc modo tam mat ria, quam forma, & priuatio, possunt dici hominis principium; potest etialia considerari in ordine ad intellectum , quo etiam modo potest dici principium suae cognoscibilitatis; ex quo colligitur dicta definitionem este uniuersalissimam, cum complectatur res non solum ut sunt cxtra animam, vel in fieri, vel in facto esse, sed etiam ut sunt in anima .rii. Ex quibus insertur quod n

72쪽

In primum lib. Arist de physico auditu,&c. 49

men principii sic explicati magis late patet, quam nomen cauis proprie dictae. Causa itaque proprie dicta non est quodcumque principium , sed tale quod ex eo effectus habeat veram dependentiam , &distinctam entitatem falle numero, quod

maxime verum est cum causa est extrinseca , ut patet inter ignem genitum, &generantem, ut recte docet S. Doctor I e. q. 33. ara. I. At principium in genere est illud a quo aliquid quomodocumque procedit, aut secundum ordinem , aut secundum locum, aut secundum generationem , aut secundum processionem ,&e. Et ita punctum est principium lineae; Pater est principium generationis; non sesse est principium mutationis, cum tamen non sit vera causa. Sic Pater in diuinis est principium filii, non tamen est causa, quia Pater, & Filius si int una , &indiuidua substantia : quod si aliquando

Graeci Patres appellarunt Patre causam silis, usi sunt nomine cause latius prout coincidit cum principio,quo sensu intemdum utitur Arist. ut 4. metaph. sex.3. ubi

docet principium, & causam dici ad

conuertentiam .

S.I. De quibus prisclys hic disputes Ari-

rra. D Ro intelligentia difficultatis L seiendum est r. eκ alibi dictis quod principia in scientijs sunt in dupli

ei differentia, alia enim sunt compleXModi sunt quaedam propositiones indemonstrabiles, quae in scientia supponuntur, ut omne inum eis maius saparte, si as aqualibus aqualia demas, quae remanent sunt aqualia, &c. Alia sunt incomplexa,qualia ut plurimum sunt cauta constituentes subiectum unde fluunt proprietates , Ut sunt in homine anima, & corpus, & in quocumque composito substantiali materia, & forma. Huiusmodi autem causae subiecti sunt duplicis generis, aliae

sunt externae, quae non componunt intrinsece ipsum subiectum,qua ratione coelum est causa animalium, & sanitas est causa sumptionis medicinae. Aliae sunt cauta Fr. Gabr. P0sca. intemae, seu intrinsecae, & dicebantur ab antiquis elementa, seu principia, & sunt illae, ex quibus intrinsece aliquid constituitur, ut homo ex materia,& forma; vnde ad,hunc sensu litterae dicuntur elemeta syllabarum. Item principia alia sunt per se, alia per accidens . Per se illa sunt ex quibus necessario aliquid originem habet; sie efficiens est per se principium mutationis . Per accidens sunt illa ex quibus contingenter, & non per se aliud est, ut si musicus aedificet, aedificatio per accidens est a uiusico, ut musicus est . Quantum pertinet ad scientiam naturale, seu ad physicam in illa aliqua dicuntur principia comitiunitatis, alia causalitatis, pro quo. Ii 3. Sciendum est a. quod in omni mutatione naturali intrinsece, & necessario tria requiruntur , ut infra ostendetur, scilicet materia,quae est siu biectum mutationis forma , & priuatio , quae sunt termini, illa ad quem , haec a quo; omne enim quod mutatur transire debet de aliquo non esse, ad aliquod csse, vel e contra; si

enim res semper in eodem esse maneret , vel in eodem non esse,nunquam mutaretur . Tria ergo requiruntur ad mutati nem subiecti, terminus a QM, terminus

ad quem, & subiectum ipsum quod transit, seu transitas. Et quia ista sunt communissima omni mutationi, ideo dicuntur principia communitatis . Coeterum principia causalitatis sunt principia intrinseca substantiae, videlicet materia, &forma substantialis, quae dicuntur principia causalitatis, quia sunt cauta non , solum compositi, sed etiam omnium a cidentium ad physicam considerationem

pertinentium.

I r . Quaerimus ergo de quibus principiis loquatur Aristoteles, & disputet; de qua re certum est non disputare deo principijs complexis physicae , haec enim supponuntur a physica, cum unaquaeque scientia sua supponat principia coplexa . Est etiam certum quod Arist. non disputat de principijs externis subiecti physici neque enim physicus disputat de causa efficiente : aut finali entis mobilis, sed G ex quo

73쪽

ueo Disputatio II: Dubium VI.

ex quonam principio interno, vel ex quibus elementis constet ens mobile, & totus mundus. Et multo minus non disputat de principijs per accidens, cum ista per se non pertineant ad scientiae considerationem. Vnde solum restat difficultas an Aristoteles disputet hoc loco solum de principijs internis, seu intrinsecis, de qua re pono sequentem conclusio

II S. AriLyoteles hic primo, o per His solum disputat de principi,s iniri uis, seu internis stibisantia naturalis generabilis sustum diputat de principiis causalitatis , est in ordine ad icta disputat etiam de prino pys

communitatis . Est communis sententia ,

pro qua videri possunt Themist. tex. So. Zabarella hoc Ioco. Piccol. in lib. de placit. philos cap. I. & alij passim Ratio col- Iigitur ex toto cap. 2.9 3. ubi clare inue si gat prima principia intrinseca rerum naturalium , seu inuestigat quaenam sint rerum naturalium prima elementa,cum de ijs esset controuersia inter antiquos. sed huiusmodi principia, seu elementa , debent esse substantialia, accidentia na-que neque componunt substantiam , neque possunt esse prima principia, cum

substantiam supponant, & principia substantialia ; ergo de huiusmodi principijs substantialibus primo, & per se disputat

hoc loco Aristoteles . Ad haec autem inuestiganda opus fuit dicere aliqua de mutatione naturali in communi, eiusque principijs, ut ex analogia, & proportione ad reliquas mutationes, maxime ad valde notas, principia mutationis substantialis facilius inuestigarentur, quae sunt nobis magnis ignota.

rex. 7. dicit se velle agere de omni gen ratione, sic enim habet. Sic igitur dicamus,

primum de omni generatione aggredientes, eis enim secandum naturam communia priamum dicentes , Ac circa unumquodque pro

pria opeculari, ubi videtur dicere, quod antequam agat de tribus principijs substantialibus , vult prius agere de generatione secundum quandam confusania rationem, quae illi communis est, cum . alijs mutationibus accidentalibus, ut ibi docent expositores. Resp. concedendo tum, ut enim dicebamus primo, & per se agit Aristoteles de principiis intrinsecis , & substantialibus, secundario autem etiade alijs, ut ex his, illa facilius cognoscerentur; ordine namque doctrinae a communioribus , & facilioribus est incipien

libi egit de principiis communitatis nisi hoc loco; ergo per se hic egit de illis. Resp.

transeat antecedens , & distinguitur consequens; ergo per se egit de illis, idest noin ordine ad aliud , negatur consequentia,per se idest non omnino per accidens, conceditur, & hoc non est contra nos .

S. An ad phracum specui inaestigare , ct

probaresua principia.

Aristotelis hoc loco esse inuestigare primo, & per se principia prima& intrinseca, substantiam naturalem constituentia,& in ordine ad haec in uestigari prima principia omnis mutationis , nunc quςritur an hoc faciat Aristoteles, ut physicus, & per media physica, an ut meta- physicus, & per media metaphysica .

gentia sciendum est, quod principia prima incomplexa scientiae , de quibus hoc loco quaerimus , sunt in duplici differentia,na alia dicuntur principia doctrinae,&vocari solent principia cognostendi ; &alia dicuntur principia materiae, & alio

nomine dicuntur principia essendi. Principia cognoscendi dicuntur illa, quae in scientia supponuntur , ut nota secundum nos, quamuis sint alii esse stus, vel aliqua accidentia; omnis enim cognitio discum sua fit ex aliqua cognitione praeexistente ac proinde haec vocatur principia doctris nae tantum, quia tantum sunt nota secundum nos . Principia vero essendi,seu materiae sunt causae, quae licet natura sua sint notiores, quam essectus, tamen secundum nos saepe sitiat ignotiores , propter quod non dicuntur principia doctrinae, eo quod via

74쪽

In primum lib. Arist. de physico auditu,&C. yr

via doctrinae est a notioribus nobis, quatenus ex nobis notioribus inserimus notiora naturae. His positis rem totam trihus conclusionibus explicamus. IIo. Prima concl. Principia cognoscendi , si prima principia doctrina in ph

sica, ut sunt motus , multitudo rerumsen

silium, qualitates sensibus manifectae, θρmilia, si negentur, ita is negetur sensus, ct experientia , non possunt probari a phino per media et sica, est propria . Hoc idem dicendum est de quacumque alia scientia particulari. Ita Arist.hoc loco tex. 8.dicens. Itaque s unum, atque immobile sit id quod eis, considerare , non eis de natura pecularet Idest non est disputandum contra eos , qui dicunt unum, atque immobile rerum esse principium, hoc enim minime conuenit philosopho naturali. Et hoc confirmat subdens . Vt enim ct Geometrae non amplius es ratio ad eum, qui δε- struit principia d aut alterius e P scientia,

aut omnium communis. Quorum verboru

sensus est , ut ibi tradunt expositores squod si quis ncgauerit principia Geom

triar , nullam habet rationem Geometra, quam contra negantem asserat, sic enim

propria demonstraret principia, cum tamen eorum probatio, vel ad metaphysicam pertineat, quae omnia scientiarum

rincipia probat,vel ad Dialecticam,quete omnibus rebus disputare consueuit. Unde si quis rerum naturalium principia neget, contra eum philosophus naturalis disptitare non potest. Et ratio est manifestauram omne quod probatur in aliqua scientia , debet probari ex aliquo prius noto; sed prima principia doctrinae nihil habent prius notum in sua scientia, ergos negetur non possunt probari; probari tamen possunt a metaphysico, deducendo negantem ad impossibile; quod si aliquis negaret etiam principia metaphysicae, contra hunc nullatenus esset argumentandum , nisi forte ad hominem ex

aliquibus principijs ab ipso concessis , ut colligitur ex Arist. q. metaph. summa sin

cunda .

nae, seu cognofendi A svponantur vi n B. Gabr. Physica .ra secundum sensium, posunt a phet eo dem

AZ rari a priori per regressum demon Prariau, in demonPratione propter quid. Haec con clus nota est, nam principia cognoscendi sepe sunt passiones,&estostus per quos inuenta causa possiimus deinde regredie-do ad intellectivam notitiam, eos probare, & a priori demonstare. Vnde bene , dicunt aliqui, quod huiusmodi passiones, vel ectetus probari possunt in regressit quoad essentiam, quoniam in tali regre Riu scimus propter quid ipse rum passionu, vel ipsorum effectitum, cum prius tantum sciremus quod est vel quia est. Item in regressu, pastiones demonstrari possunt quantum ad esse possibile , nam ex eo ,

quod omne corpuS v.g. habet naturam snon in sero quod actu moveatur,sed quod sit mobile, & sic de alijs. Iaa. Tertia concl. Principia essendi, 1μς in plasica sunt principia natura, possunt op sco probari per propria media . Haec etiam conci . nota est. Principia namque naturae possunt in uestigari,& probari per principia doctrinae; unde per motum , &mutationem inuestigare , & probare posissimus principia intrinseca corporis naturalis. Ex quo infertur quod disputatio de principijs contra antiquos partim est metaphysica, & partim physica, iuxta id quod magis, aut minus antiqui conced bant , aut negabant de principijs doestri- Physicae. Videantur Iauellus, Iandu-nus, & alij hoc loco. Ia 3. Sed dices , quod sicut res stahabet adesse, ita ad cognosci, ergo sunt eadem principia essendi, & cognostendi. Resp. quod illud commune dictum dupliciter intelligi potest. Primo de cogni-sione simplici sine ullo disturi , & sic

uniuersaliter verum est, quod stilicet cognitio si vera est debet esse conformis rei, hoc enim significat illud commune dictu; debet autem esse conformis,vel adaequate, vel inadaequase ; idest debet cognitio conformari rei secundum illum inodum quo circa illam versaturi ita ut si totam rem cognoscere velimus , toti rei cogniatio adaequari debet, vel distincte, vel c

fuse, & n partem, aut aliquam peristi

75쪽

Disputatio I. I. Dubium VI.

nem, debet illi parti,aut persectioni conformari, , prout res illa apta est concipi.

Quod si loquamur de cognitione illativa tunc iterum distinguendu est antecedens, nam natura sua quidem res ita se habet adesse, & ad cognosci; non tamen semper

secundum nos; cum enim natura sua posterius deberet cognosci per prius, & eLfinus per Causam, tameo secundum bos prius cognoscitur posterius, & causa per essectum, qua propter diximus, quod in physica alia sunt principia doctrinae, alia

natura .

S s. in enseris Aristoteles de rerum natu ratium princins, ct an illa recuinusi uerit. 24 E hac re hoc loco tractant I expositores, ut D. Thomas standimus, Zabarella, Pendasius,Iauellus, & alij, qui omnes a rex. I. que ad I 6.qurrunt, & inuestigant an redis Aristoteles rerum naturalium principia inuestigauerit, contra diuersas antiquorum sententias S: I. relatas . Pro quo nota, quod Arist. primo vel supponit, vel certe prΟ-bat ex communi loquendi modo, quod in generatione duplicem mutationcm,

duplex fieri distinguere possumus ι sicut omnia vel sent substantia , vel accidens, ita duplex fieri datur, aliud stilicet substantiae , & aliud accidentium , quae duo fieri explicari solent per hos modos loquendi, nam aliquando absoluse,& simpliciter dicitur aliquid fieri, ut homo fit, quo fignificamus generationem substantialem . Aliquando dicitur aliquid fieritate , seu secundum quid, ut lignum fit

calidum, quo significamus generationem aecidentalem, in qua subiectum non fit absolute, sed fit tale, vel tale. Haec au tem accidentalis generatio, seu mutatio est duplex, una artificialis nobis notissima, & alia naturalis; artificialis est vi cum aliquo lapide,vel ligno per subtractionem aliquarum partium, vel additionem aliarum fit cathedra, vel statua, &c. Naturalis est cum per insonem causarur a

naturalium aliquid ex frigido fit calida ,

de e contra , de quibus multa doret Aristoteles. Ias. Postea incipit Arist. probaro quod in omni mutatione accidentali debent dari tria principia necessaria, & inintrinseca. Primo namque datur subiectit in quo motus, seu mutatio recipiatur, &dicitur id in quo , vel ex quo hi id quod

fit, ex nihilo enim nihil fieri potest, ut cuomnibus antiquis supponit Arist. rex. 3

quod principium loquendo de agent

quolibet creato, verissimum est, tum ratione, tum experientia ; videmus enim

quod id quod fit, ex aliquo fit tanquam ex prinnipio praeexistente, & inhaerent in re ipsa quae fit, & hoc appellatur subiectum , unde si homo fiat calidus ipse est subiectum in quo recipitur calor,& ex

cuius potentia educitur. Secundo prae ter subiectiim in omni mutatione reperiuntur duo alia principia contraria, unuvi terminus a quo, alterum ut terminus ad quem, cuius ratio nota est, nam Omnis mutatio debet esse ex aliquo non esse, ad

aliquod esse, vel e retra; illud enim quod

permutationem producitur, non potest prius fuisse actu, alias non producereturὲ1d namque quod est, dum est no fit,quod si fit, prius non fuit. Id e contra quod

corrumpitur debet prius fuisse, si enim non fuisset, nunc non corrumperetur. Igitur omnis mutatio est ex aliquo non esse, in aliquod esse, vel e contra . CCeterum

quia non ex quolibet non esse fit quodlibet esse, ut multis probat Arist. rex. 63. cam βου. sed ex determinato non esse si determinatum esse; v.g: non dicitur quod ex non albo fiat musicum, sed musicum fit ex non musico, neque dicitur quod ex musico fiat nigrum, nisi per accidens, sed quod ex musico fiat non muscum, seu

immusicum. Hinc est ut hoc determinatum esse, & hoc determinatum non esse, quae in quavis mutatione requiruntur,dicantur principia contraria, quoniam Unuexpellit aliud. Illud autem quod est subiectum utriusque, quod stilicet nunc est

sub uno, nunc sub alio, dicitur materia is quod manifeste patet in mutatione artificiali ι cum enim ex ligno fit statua, Iiguum Oste

76쪽

In primum lib. Arist. de physico auditu,&c. 3 3

gnum prius erat rude , ct informe postea formatum . Insormitas autem illa, & forma habent se ut eontraria, & lignum quod nune est sub una, nunc sub alia , se habet ut subiectum. Et sic in omni mutationO accidentali, tria reperiuntur principia acia licet materia, & duo contraria , quae sunt priuatio, & formae. ra 6. Quod dicimus de mutatione ac cidentali probat Aristoteles per quamdam analogiam, & proportionem reperiri in mutatione substantiali ; nam sicut in il Ia requiritur aliquod subiectum communo, quod sit sub utroque contrario, ita etiam

in hac , ex quo fiat id quod fit, quod subiectum prius fuerit sub termino a quo , &postea sub termino ad quem; hoc autem est materia prima quae prius erat v. g. sub so ma ligni, & habebat priuationem formae ignis, postea per mutationem substantia Iem relinquit formam ligni, & accipit formam ignis. Unde concludit Aristoteles

tria esse principia cuiuscumque mutationis scilicet materiam, forma, & priuationem, tamen in facto esse duo tantum esse pri cipia rei quae fit,videlicet materiam,& fommam , priuatio namque non potest esse in eodem subiecto cum forma et omne enim

quod fit actione productiva est composita ex subiecto,& forma. Tria ergo sunt principia rei in fieri, materia, forma , & priuatio, & duo in facto esse, materia scilicetae forma; haec ergo est Arist. sententia doprincipijs substantiae generabilis , est ingeniosa, & vera, quae rem breuiter, de clare concludit.

ra . Hoc posito Aristoteles areae.TI. ineipit soluere maximam dubitationem

antiquorum negantium aliquid generaridi corrumpi. Dicebant namque id quod generatur , vel fit ex eo quod est, vel ex eo quod non est, si primum ergo non fit,quia iam est: si secundum , neque fit, quia ex nihilo nihil fit Huius argumenti vis sic explicari potest. Accipiamus v. g. hoc lignum quod ponimus esse de nouo factum, tunc sic formatur argumentum. Vel nihil huius ligni prius erat, vel totum lignum erat, vel aliquid erat, & aliquid non erat; nec aliud dici potest; si nihil erat,ergo cre, tum est ex nihilor si totum erat; ergo non est laetum de novo; si pars erat, & pars

non erat, imuitur idem , nam paria quae erat non est tita ta de novo; illa autem quae non erat, facta est ex nihilo. Ad hoc argum, sic oceurrit Arist. quod lignum factum est ex materia prima, quae prius erat in potentia ad formam, seu esse ligni, Sequia prius habebat priuationem ligni, quae formaliter est non ens, hine dici potest , quod formaliter factum est ex non ente aliquo modo ex ente . Ex ente quidem inpotentia ad esse ligni, per accidens autem

ex non ente quatenus factum est ex materia, cui accidit esse non lignum, nempe

priuatio ligni. Nihil ergo inquit Arist. fit

simpliciter ex ente, aut simpliciter ex nonente, sed medio quodam modo, scilicet exente quidem in potentia, ex non ente aut per accidens; in qua tautione ostendit naturam materiae primat,quae essentialiter est putentia ad omnes formas. Hinc in forma

ad argum. respondetur, quod illud ligna

neque totum praefuit, neque totum non

presuit, sed pars illius praefuit nempe materia, quae erat in potentia ad esse ligni, stera vero, nempe forma non actu praefuit,

sed in potentia sicuti, effectus dicitur prς- cedere in sua causa; atque ita neque haec pars facta est ex nihilo , quia facta est ex illa potentia, de materia in qua praefuit, &hoe voluit Arist. in sua solutione. I 28. Sed obijeies I. contra Aristotelem, nam intelligi potest generatio su stantialis sine materiain forma,ergo Arist. non fuit iussieienter philosophatus; antecedens patet si dicamus substantiam ignis esse simplicem sine compositionem materia, & forma; sim iliter substantiam ligni, ex quo ignis fieri debet, ac proinde pomquam lignum dispositum est per alterati nem, ut fiat ignis,in ultimo instanti dispositionis persectae, tota substantia ligni mutatur in substantiam ignis , ita quod nihil

substantiae ligni maneat in igne , eo modo quo secundum fidem dicimus de Sacrosancto Eucharistiae Sacramento,quod per co-secrati mem tota substantia panis transit in substantiam eorporis Christitavi nihil panis maneat nisi accidentia. Resp.negando

ante

77쪽

s 4 Disputatio re

anteeedens. Ad probationem dico impliacare, quod fiat naturaliter illa substantiarutotalium succedio. In illo namque instanti in quo generatio perficeretur, & inciperet esse ignis, veris perficeretur ex nihilo subiecti,atque adeo esset ex nihilo simpliciter, quoniam in illo instanti in quo inciperet esse ignis, non esset lignum, quia simul esse non possunt, atque ita in hoc instanti nullum haberent subiectum circa quod agens essenignis namque non potest esse subiectum sui ipsius. Cum ergo Omne agens naturale exigat aliquod subiecta, ut incipiat actionem, ita ut perficiat,& absoluat; ita ut in quocumque instanti intelligatur destrui subiectum, desinat operari,

propterea quia impossibile est aliquid fieri

naturaliter ex nullo supposito subiecto. et a9. Alia etiam solutio adhiberi potest praecedenti argum. quoniam dispositiones requisitae ad formam ignis v. g. non solum debent dari ante instans generationis quando di sponitur lignum, sed etiam in ipsomet instanti generationis , tanquam quid necessarium ad substantiam ignis iiitae autem dispositiones vel existunt per se sine subiecto,& sic no essent accidentia, vel existunt in substantia ligni tanquam in subiecto, di hoc non gum in eo instanti nosit, vel existunt in substantia ignis,& neque hocaeum adhuc non sit,debet ergo dari comune subiectum in quo saltem in virtute

maneant, ut determinent ad formam subsequentem.

Igo. Obiicies a. nam generatio substantialis intelligi potest sine materia, ut si dicamus dari multa corpuscula parua cuiuscumque speciei entis, ut ligni, ignis , carnis, ossis M. quae sint inter se diuisae , quae postea permixta cum alijs fiat gen

ratio , ut tunc generetur igniS cum multa

huius speciei corpuscula, leu atomi uni unis

turi Sc tunc generetur caro, cu multa cor

puscula carnis uniuntur,&c.& sic deinceps. Resp. negatur antecedens, nam datis illiseorpusculis adhuc non sequeretur genera

tio , nullus enim dicit, quod fiat ligni generatio, cum multa ligna, aut ligni corpuscula uniuntur, simulque ponuntur, nullus dicit gigni carnem,aut os, cum multae caris

Dubium VI.

nes, aut ossa simul ponuntur. Tum qui1 in rebus animatis, ut fieret generatio deberent dari corpuscula, seu atomi animati, ut fieret animati generatio,quod ridiculu est.

g. 6. sn rei a prima rerum naturalium principia sint tantum tria .

13r. D Raecedenti S. explicuimus quid

x lenserit Arist. circa prima rerum naturalium principia , restat ut videamus an re vera sint illa tria ab Aristotelo recensita,scilieet tria quantum ad fieri, materia, forma, & priuatio, & duo quoad factum esse, scilicet materia, ct forma, sed

quia ex dictis res clara est,de omnes sequutur Aristotelem , tam ex Graecis, quam ex Latinis, ut videre est in expositoribus hoc loco, ideo solum reseremus argumenta aquae in contrarium fieri solent. III. Primum argum . nam motus clii est vere, & proprie motus,& tamen secundum Aristotelem, neque habet terminum a quo, quia nunquam incaepit per eundem Arist. neque ad quem, quia nunquam per eundem absolueturiergo datur aliquis in intus,seu mutatio sine dictis principijs.Resp. quod secundum Arist. sufficit . ut motus habeat illos terminos, seu principia secundum quamcumque partem determinatam.

Qui libet namque pars, ut quaelibet horia, quaelibet dies incipit, & desinit. Id autem unde incipit est terminus a quo ,& id i quod desinit, est terminus ad quem, siue hi

termini distinguantur realiter a motu, siue

non . Cceterum totus motus secundum,

Arist. neque habet terminum a quo, neque ad quem, quia non potest accipi totus cum sit quid in determinatum ; nos autem cum

Arist loquimur de principijs euiusuis mutationis determinatae.

I 33. Secundum amum. principia, &eausae debet esse natura sua notiores quam principiata ex Arist.hic rex. a. ct 3 sed priuatio, & materia non sunt notiora sua toto composito, neque ipsa mutatione; ergo priuatio , & materia non sunt principi Q. Minor probatur, nam priuatio est non ens, compositum, & mutatio est ens; non ensautem no potest esse natura sua notius enim item

78쪽

In primum lib. Arist. de physico auditu,&c. 3 s

te ; item materia prima est pura potentia , est minimae entitatis, ac proinde minimae

intelligibilitatis. Resp.quod in primis priuatio non est principium in facto esse, sed tantum in fieri ,& sie loquendo de priuatione in ordine ad compositum , quod non principiat, non debet esse natura sua notior. Coeterum loquendo de priuation ut est principium in fieri mutationis, &compositi, est notior, licet enim sit non ens, potest tamen dici natura sua notior cognoscibilitate independentiae, & quasi cauis, quod genus cognoscibilitatis no desumitura perfectione, & entitate, sed ab independentia, vel dependentia. Maxime quia priuatio non principiat sola, sed cum materia, ac proinde simul sunt notiora natura. Per quae patet ad illud , quod dicitur de materia prima; nam est notior etiacomposito, ut est principium, & causa,notorcitate independentiae, licet compositust notius notoreitate persectionis, & e litatis, de quo non disputamus eum do principijs loquimur.

quem omnis mutationis per se debet esso aliquod compositum , ex Arist. hic rex. . di alibi, sed terminus ad quem est principium utationis; ergo compositum est princi- pium mutationis , dc sic non erunt tantum tria principia. Praeterea sicut priuatio formae est principium a quo mutationis, ita priuatio compositi erit aliud principium,& sic erunt quinque principia rerum natu inralium . Resp. quod terminus ad quem mutationis proximus, de immediatus non est terminus qui idest compositum,sed est D ma , quae est terminus quo, proximus, de/ immediatus: unde compositum non potest diei terminus nisi ratione formae, ac subinde nec principium nisi ratione sormae, in se enim est principiatum , non principium, . Ad illud de priuatione compositi, patet ex modo dictis, sicut enim compositum non est principium nisi ratione formae', ita eius priuatio non erit principium nisi ratione priuationis formae.

praedicamento est una prima contrarietas ex Arist. hoc loco tex.Io. ut in praedicamento substantiae est esse, de non esse se, stantiae, in praedicamento quantitatis esse, dc non esse quantitatis; δι sic de alijs; ergo erunt viginti prima contraria , ac subindo viginti prima principia. Resp. ex eodem Arist. concedendo antecedens , didistin

guendo consequens, erunt 2 o. prima con

traria, de prima principia illorum generum

seu praedicamentorum, conceditur: erunt 2 o. prima contraria, dcc. absolute, de Omnino prima, negatur. I 36. Quintum argum. na Arist.ux. Id et prima principia semper manere; sed priuatio non semper manet, sed desinit per

aduentum formae , ut patet ex rex. 9. γ

go priuatio per Aristotelem non est primcipium . Resp. Aristotelem loqui de principiis in facto esse, non de principi s in fieri. Uel dicas sensum Arist. esse quod principia semper manent, idest reperiuntur in omni mutatione, alias non essent principia omnium rerum contra Anaxagoram ponentem infinita principia priora, dc posteriora, quae non omnia in quavis mutatione reperiebantur. I T. Sextum argum . nam Arist. hiem'. 3. videtur dicere, quod terminus a

quo mutationis sit aliquid positiuum, sie enim dicit. Sed album quidems ex non es M, se hoe non ex omni, sed ex nigro, aut me rijs, scilicet coloribus. Unde rex 7. dicit quod quidquid fit, ex contrario fit,contraria autem sunt positiva; verba Arist. sunt. Si ergo hoc verum est , omne utique quod sit,

flet, er corrumpetur , quod corrumpitur , aut ex contrari,s, aut in contraria, ct Aorum media; media autem ex contrares sunt, ut colo res ex alio, ct nigro . Quare omnia inique

erunt , quae narara fiunt, aut conuaria, aurex contrari,s.

a 38. Resp. quod terminus a quo mutationis productivae, siue generationis nunquam est aliquid positiuum, sed est priuatio lieet significetur per terminos positivos cum ipsa coniuctos; non enim omne quod

fit, ex quacumque priuatione fit, sed ex priuatione determinate sibi opposita: eum enim dicimus quod ex non albo fit album, posset aliquis petere quod album fiat ex quocumque non albo, atque ita cum caelum by Gorale

79쪽

3 6 Disputatio II. Dubium VI.

sit non album posset inferre quod ex caeso fiat album , quod est falsum; ut ergo Aristoteles significaret priuationem proxima, et determinatam posuit illos terminos pOstiuos dicens quidem album fieri ex non , albo, sed non quocumque , sed ex nigro, aut viridi, volens per hane descriptionem explicare determinatam priuationem. 139. Septimum argum . priuatio est principium per accidens, ut saepe docet Arist. sed principia per accidens possunt esse multa, ut docet idem Arist. Ner go vel priuatio non est numeranda inter principia, vel principia erant plura quam

tria. Item priuatio est non ens, ergo non

potest esse principium entis. Res p. distimguendo antecedens . Privatio est principium per accidens rei in facto esse, conceditur : in fieri, negatur. Nos autem dixi- mu itiationem esse principium in fieri, non in lacto esse. Et licet verum sit quod non ens non possit esse principium entis in facto esse, bene tamen in fieri, & tanquaterminus a quo. ΙΑΟ. Octauum argum . nam non est una tantum materia in omnibus , alia namque est celorum , alia elementorum, caeterarumque rerum sublunarium. Neque est una rerum omnium forma, ac proinde neque una omnium priuatio; ergo principia rerum non sunt tantum tria. Resp. quod Arist. dum constituit rerum principia prima, non loquitur de eorum numero collective, hoc enim sciri non potest, sicut neque sciri potest rerum omnium numerus,

sed loquitur de rerum principijs distributi-ue, de se dicit quod in qualibet mutatione

distributive aecepta tria reperiantur principia in fieri , di duo in facto esto, modo supra dicto. An autem cuiusuis mutatio. nis principia conueniant uni uoce, an ana Iogice, postea dicetur.3 I. Nonum argum. in omni mutatione per se requiritur causa efficiens,& finalis, omne enim quod fit, ab aliquo fit,&propter aliquem finem. Unde Arist. I. degenerati ponit efficiens inter principia generationis , quod etiam facit Ia. metaph. rex. 3. ct a. phas ex tex.7 . finis numeratur inter causas generationis. Resp.ex dictis supra quod principia generationis alia

sunt extrinseca, & inter ista numerantur efficiens, di finis. Et alia sunt intrinseca , quae dici solent elementa generationis, seu mutationis, sine quibus nec esse, nec imtelligi potest mutatio, ut est quidam transitus; omnis enim mutatio essentialiter esit transitus alicu ius, de aliquo non esse adesse , vel e contra, neque aliud requiritur ad conceptum essentialem mutationis. Ceterum efficiens est principium extrinsecum mutationis, sicut di finis, loquendo de fine extrinseco operantis, na terminus ad quem mutationis potest etiam dici finis intrinsecus mutationis, & hic finis est principium. Quocirca efficiens, ct finis possunt dici principium aliquo modo mutationis, sed non elementa, idest principia intrinsecata squia sine essiciente, & fine inrelligi potest

mutatio formaliter ut est quidam transitus ea uno in aliud, quo pacto hic consideratur mutatio; non enim hic consideratur, ut est actio , aut effectio quo pacto dicit ordinem ad agens, sed solum, ut est transitus. Eadem ratione quidam excludunt causam

exemplarem 1 principijs mutationis , quia non est principium intrinsecum . Quomodo autem tria illa principia dicantur elementa infra dicemus. S. 7. An principia remm naturaliam sine

. contraria.

1 a. Tm Ocet Aristoteles hic tex. 8.

quod omnes antiqui philos

phi licet errauerint in assignandis rerum naturalium principiis, tamen omnes con ueniebant in hoc quod essent aliqua ratione contraria, ut enim ex dictis S.I.constat,& docet idem Arist. loco citato, aliqui ponebant calidum, di frigidum, alij humidu,& siccum, alij par, & impar, alij litem , & amicitiam, alij elIe, &non esse,&c.Haec autem principiorum contrarietas non est positiva, ut ex dictis f. praecedenti constat, sed est priuatiua,inter formam, & eius priuationem ; unde haec contrarietas est solum in fieri non in facto esse, cum principia in facto esse non se mutuo expellant, materia scilicet, & forma , sicut se expel-Iunt

80쪽

In primum lib. Arist. de physico auditu,&c. 3

Ιουnt priuatio,& forma; ut autem haec res clarior maneat aliqua argumenta iris contrarium proponenda , & soluenda sunt. rq 3. Primum argum. nam si priuatio, & forma essent contraria, deberent esse primo contraria, sed hoc non competit formae; ergo,&c. Minor probatur, nam forma est terminus generationis sed terminus nec est principium, nec pri

mum contrarium; ergo, &c. Tum quia hoc modo etiam priuatio formae corru-Ptar, contrariaretur formae corruptae, &est huius terminus ad quem, ita enim se habet priuatio sermae genitae ad formam genitam, sicut forma corrupta ad eius priuationem quae est terminus ad quem corruptionis; ergo &c. Resp. negando minorem. Ad probationem dico formam , & esse terminum generationis, &esse principium, cum ipsum principiet in intentione naturae, quod enim est vitimum in executione,est primum in intentione. Ad aliam probationem dico quod cum corruptio non sit per se intenta a n tura sequitur quod neque terminua a quo illius, neque terminus ad quem pollunt esse principia rerum naturalium, ac proinde licet forma corrupta, & eius priuatio sint contraria, & prima contraria,no tamen per se intenta a natura. Hinc

solui potest instantia quq hic fieri poterae

de forma cadaueris, quae fit ex forma viuentis, quae ad inuicem contrariantur,& mutuo se expellunt a subiecto, & tamen non sunt prima principia, cum natura non intendat corruptionem. Aduerinte tamen quod forma cadaueris eum sidignobilissima non potest per se fieri ex

forma viventis, sed fit per aceidens,qu tenus dispositiones destruentes formam

viventem , non suffciunt ad introduce dam formam elementarem, &cum materia nequeat manere sine forma, prouulum fuit a natura de forma cadaueris, ut introduci possint dispositiones v. g. ad

Drmam terrae.

I . Secundum argum. nam substa

cipia substantiae possunt esse contraria , cum maxime sint substantia . Resp. quod cum dicimus principia esse contraria, Io-quimur de principijs in fieri, quae per se

solum sunt contraria ex tex. 67. quando

autem dicitur quod substantiae nihil est contrarium, intelligi debet de contrarietate proprie dicta quae fit circa subiectu,

non de contrarietate priuatiua , cum

etiam formae substantiali sua opponatur

priuatio. IKF. Tertium argum. nam Aristo. s.

neratio substantialis est inter terminos contradictorios ; ergo non est inter contrarios priuatiuε Resp. quod Arist. per terminos contradictorios intellexit terminos oppositos priuatiue, cum oppositio priuatiua sit quaedam oppositio contradictoria late prout significat esse , &non esse circa aliquod subiectum quod non est ens simpliciter, & perfectum , sed imperfectum,& potentiale ut est m teria prima quae est subiectum generati nis . Pro quo nota quod secundum Aristo t. subiectum est duplex , unum quod est propri8 tale,& est lubstantia completa quae est hoc aliquid, forma autem , Spriuatio quae circa hoc subiectum ego possunt dicuntur ab Arist. opponi priuati vh, atque ideo oppositio priuatiua proprie solum est inter accidentia, sola namque acc identia habent p ro subiecto substantiam completam. Alterum subiectilest materia prima, quae non est hoc aliquid per se, neque est substantia per se completa, in ipsa tamen recipitur forma substantialis; unde esse, & non esse se mae substantialis circa hoe subiectum discedit a vera, ct propria oppositione priuatiua ob quam causam Aristoteles vedistingueret hanc oppositionem ab oppositione propriὸ priuatiua, vocavit con tradictoriam; quatenus est inter ens, &non ens, scilicet inter formam , & priua

tionem .

I 6. Quartum argumenti nam ideo principia debent esse contraria,quia omne quod fit, debet fieri a suo contrario,ved et Arist. sed consequens est falsum, is ergo

oste

SEARCH

MENU NAVIGATION