R.P. Claudii Aquauiuae Societatis Iesu praepositi generalis Industriae pro superioribus eiusdem Societatis ad curandos animae morbos

발행: 1635년

분량: 122페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

C A P.XIV. De tentatione contra superiores. 'rtatem erga illum, quam signis & verbis sibi frequenter ostenderit. Proinde cum egerit, se relaturum. Agat,deinde magis confirmet,ani et, ut omnino per se adeat Superiorem, eique penitus aperiat vulnus, manifestet suspi- Ciones omnes, omnes querelas ; polliceri se,libenter illum audiendum, atque omnino disjectis umbris fore omnia lucida & pacata. Sed ille non facile ad id adducetur, objiciens Superioris erga se aversionem cognitam, duritiam, verborum asperitatem, denique verendum, ne Congressus hic accendat potius, quam extinguat humores. Non ideo cessandum,sed lapius is erit urgendus, ut saltem vocatus eat, modo revera Superior se ad dulcedinem composuerit. Vbi ventum fuerit ad colloquium, invitet eum Superior hilari fionte, ut omnia

aperiat, quia alioqui numquam pacem inveniet: polliceatur fructum, promittat se, si quid revera in eo desideretur, facile mutaturum, quia non alio animo , quam ex charitate fecit. Si quid vero ex sinistris & falsis imaginationibus ortum habeat, se dilucide ostenturum, etiam adhibitis testibus, ipsum falli. Deinde si-.nat eum motus animi sui aperire, licet verbis incompositis & acerbioribus; nec tam illa a tendat , quam infirmitatem. Vbi se aperuerit, excipiat cum suavissime, incipiat docere in singulis, in hoc &illo penitus eum falli. Dicat quae

92쪽

Industriae ad curanssos an mae morbos. Quae secerit contra pro illo,citet in hoc aut illo Iacto testes talem vel talem : si in hac vel illa re aliquid negavit petenti, non potui illa aliud fieri. Si iniunxit poenitentias , non fuisse nisi ordinarias. Si exploravit, vel aliquid de illo voluit sciscitari, fuisse conscientia coactum prointer ea , quae reserebantur ; quae licet facile non

crederet, tenebatur tamen ut prior quaerere.

Si ostendit in nonnullis minorem fiduciam, quod non ei haec aut illa injunxerit, vel fuis hquia externi alium petebant nominatim , vel quia genus illud negotiorum ob naturam ejus S praesentem statum , minime crederetur illius spiritui profuturum; vel quia nostri vel

cxterni offlandebantur ejus agendi modo. Polliceri se omnem charitatem , omnem fiduciam di incipiat ipse mutare modum, & videbit quanta illum Superior charitate complectatur. De his autem , in quibus mutare debet, melius es e ut redeat commodius auditurus, longiorem fuisse sermonem : interim oret uterque,& veniat ipse animatus ut audiat,nam ex amore fore omnia. Non minus quippe diligit charitas, cum tironet & obiurgat,quam cum blanditur ac fovet: sperare in posterum omnia meliora. Haec omnia fiant tamquam a patre blande & amanter: & omnino caveat Superior disputationes & altercationes: hoc t majoreser omnia enim minuit auctoritatem , &amaritudines. Addat praeterea sit p

93쪽

CAP.XIV. De te=itatione contra superiores. 93 si forte contigerit eum aliqua contra ipsum Superiorem dixisse, quae putet relata Superioris ipsius animum pupugille ut sibi certissime

persuadeat, nihil in ejus animo propterea ama-

ritudinis resedissse; imo se tanto magis a Sup riore diligi , a quo impensiora charitatis signaeXperietur ; quique nullam aliam hujus dilectionis compensationem petit, nisi ut se ille in posterum sincerum fratrem exhibeat, & cum magna fiducia tamquam ad patrem accedat, fore sine dubio ut ejus fiduciae Superioris facta

respondeant. 8 Vbi coeperit remitti febris ardor, mo- Post de arrincat illum de gravioribus , excusans tamen

quoad potest , vel aliquam imprudentiam,

vel intentionem ejus. Inculcet aliorum offensionem , nostrorum & eZternorum , qui saepe . conquesti sint. Commemoret aliqua bona quae fecit, addens cur maculam inserat, cur Mmulta bona impediat, quae praestare possset. Admisceat aliqua leviora errata, quae ostendat, se nihili facere: doceat tamen quam facile , & quanta cum laude ac merito illa vitare potuisset. V Injungat ut deinceps frequentius eum Hortetur ur. adeat: hoc enim sibi sum rum gratissimum: communicatio enim nutriet faduciam & adeat, amovem: non dubitet sc diligi ut filium carisnsmum ; utinam paterent corda , sic enim evanescerent cuncta, quae hanc iuspicionem , M

94쪽

2M modo credenda qua referum tu

si Industriae ad eierandos animae morbos. dissidentiam ingenerant: & ne putet se verbo& lingua tantum diligi, experiatur , ut videat se diligi etiam opere & veritate; proponat quae cupit. Si possit sine majore incommodo, concedat Superior alacriter : si habeat dissicultatem in iis concedendis, tunc infirmo praemonito , communicet cum Admonitore , vel Consilliore: qui si annuat, nec manifestum sit incommodum, concedet: si neget, excusabitur, quia aliorum etiam judicio permittendum non erit. Si per aliquem, cui magis fidat, Velit agere cum Superiore, poterit initio iii-dulgere: interdum tamen si res ejusmodi sit, ut concedi debeat, significandum interpreti, ut is qui petit, Superiorem adeat, Superiorem sine dubio facturum quod petitur. 1 o Et si vigilandum est Superiori, cum iis maxime, qui majori indigent cura; videat tamen cum hoc infirmo quae & quibus de eo credat: audiat quidem, sed perpendat omnia: proclive enim est , ut de eo, qui non recte ambulat , de quo putant Superiorem non habere optinaam opinionem , esteque inter cos vicis. sim aliquam offensionem , multa ad eum deserantur non ita explorata , interdum etiam exaggerata. De iis,si absque diligenti cautela infirmus moneatur, mirum quantopere noceat, quantopere hinc morbus crescat s quantam occasionem sumat is, de quo agitur,infirmandi cetera, quae obiiciuntur; accusandi Supe-

s hii ci filii

lius ti at

tiri d

95쪽

CAp. XIV. De tentatiore contra Superiores. riorem nimiae credulitatis , quam etiam ex amaro affectu erga se proficisci & credet &praedicabit. 11 Hoc ipsum ei, cum arguitur, praedicen- segerat. dum, haec quidem esse delata , se tamen non facile credere quae dicuntur: cupere proinde ab eo cuncta cognoscere , idque ne putet ille, se ex praejudicio damnatum, quod caveat diligenter Superior ne prae se serat. Et quamuis

alioqui de re constaret, audiat tamen ante- '

quam damnet ; essiciatque , ut intelligat ille, tibique plane persuadeat squamvis pro ratione sui ossicii, & pro bono subditi, atque communi , necessario audiat & investiget ) tamen 'sibi gratius longe futurum, si innocens , quam si culpabilis inveniatur. Quis enim pater, qui filii culpa vel infirmitate audita, non libentius inveniat unde gaudeat, quam unde pum cniatλ ia Iniungat illi aliqua, quae sine magno de- Hi vera trimento poterit: mittat interdum, si id ille praestare poterit, ad concionandum ; ad exhortatiqnes monialium , ad negotium aliquod cum Praelato, vel aliquid aliud transigendum; ne arbitretur omnino sibi ex dissidentia ad omnia ostium occludi. Haec tamen non ita ordinarie fient aut frequenter, ut incommoda incurrantur vel familiaritatis cum Principibus viris, vel quasi eius personae nimiae approbationis , quae postea Societati, si res non bene

96쪽

; is Indis striae ad curandos animae morbos. succedet, aliquando nocitura sit s nam hujusmodi homines solent interdum nostris contra nos armis & testimoniis pugnare sed prudenter δc per intervalla tantum, ne ille putet se penitus abjectum. Postea, ubi rationem reddiderit rei gestae, laudandus erit &animandus; haec enim valde conciliant animum , dc suspiciones evellunt.13 Postremo nihil praetermittat per se, &per alios idoneos, quod ad eximendas suspiciones, & gignendam amoris sui opinionem facere possit: certus, nisi hoc secerit, nulla medicamentorum genera profutura: memineritque sententiae D. Gregorii, quam Sanctus ille Pater, & ex longa experientia didicerat, & ex Sacris litteris exemplo confirmat Apostoli; qui objurgaturus graviter Corinthios, . ita eos ante laudavit, ut post plurimas laudes intule- Liba re o. ulla gratia. Sed, ut

Sanctus hic ait , prius seuperborum brachia studuit per blandimentoram vincula resilare, ut posὶmodii potuisset vulnus superbiae ferro correptionis incideme. Erant profesto in Corinthiis V quae lauda, i debuissent, erant V quae argui. Pemus isaque medicus priu3 sana membra, quae circa Tutius erant, laudando palpavit; postmodum putridum suum et ulneris seriendo transfixit. Hactenus Beatus

Gregorius.

97쪽

C A p. X V. De ausi o Saecularitas, ct auricio, in insinuans in familiaris lites , se gratiam externo

rum.

Onnus hic in Societate & intra & extra

periculosius est & istis qui eum patiun- cum induat. ..tur ,& nobis fere nescientibus paulatim stabili-trat, specie quidem lucrifaciendi Principes, Praelatos, Magnates, conciliandi ad Divinum obsequium hujusmodi homines Societati, juvandi proximos,&c. Sed revera quaerimus interdum nos ipsbs, & paulatim ad saecularia e flectimiis. .are diligenter praevenienda sunt mala, & initiis Occurrendum.1 Attendenda igitur sigila, quibus dignosti morbus hic pollit. Ea autem inter cetera non obschre illum indicant,si quis frequentius illos adeat: si, cum abstinet, sentit desideri unai praesentiae,& congressus ilibrum: si eorum re- Dus de negotiis tamquani propriis se' assici si n- tiat: si libenter amplectatur negotia saeclitaria etsi Superiore inscio traffet: si hujusmodi Prin- cipes Mastnates sibi,noli Societati coriciliet is observantia & obedientia incipiant illi sciit des ere: 5 Societatis milii steria,& quae minus G specio' .

98쪽

Ddieanda pericula.

Iudustriae ad curandos animae morbos. speciosa videntur, leviora putet et si se factum arbitretur admagna r si paupertatem nostram incipiat moleste ferre, quod commoditates decuriosiora requirat: si nostr9rum conversationem, praesertim simplicium, aspernetur: s Superiorem haec monentem, quasi malevolum& invidum iniquius ferat. Haec enim & hujusmodi si adsint, quidquid decepta & deceptrix

illius intentio huic polliceatur, certum est morbum illius animum occupare. et Indicanda erunt ei pericula. Nam obedientia, fraterna unio, simplicitas religiosa, devotio, & conjunctio cum Deo, amor erga Societatem, Zelus animarum, & plurimae aliae virtutes manifeste penclitantur. Vix enim credi potest, quam hic homo immutetur: & brevi, cum minime sentiet, inveniet & dolebit se alium. Vnde in quinta Generali Congregatione tam serio ea de re actum est , ut videre est Canone I a. & 13. qui maxime servandi. Statim a-- 3 Avellendi hujustodi homines tempesΗ- aliquo nomine : quia si incipiant aumi. tiores radices extendere , non poterunt sine

magna Principum offensione divelli. Quare Superiores locales m0peant tempestive Provinciales ; qui si videant dissicultatem, consil- lant Geperalem. Denique non sint Superiores hac in re negligentes, si consultum Societati

volunt.

Si excusent se, quod Principes urgeant,

horri

99쪽

CAP. XV. De aulicisneto. 99hortandi serio , ut ipsi tamquam sita sponte fila Praecidant ; quod si voluerint, haud dubie sua

viter id facient: tantum caveant, ne videantur , Cum contra sentiant δc cupiant, id circo id secere , quia Superiores volunt, & quia hoc nomine ab hominibus Societatis male excipiantur. Si enim hoc modo fiat, nocet potius cauis de Societati, quam prosit, & Principum animos valde exulcerat. Quo fit,ut haec eo modo pertractare, hominis sit nec obedientis, nec Societatem amantis, cum haec incommoda manifeste videat. .s Occupandi erunt diligenter in ministeriis, tum quod in his fructuosius proximis,

tutius sibi, de majori cum Societatis aedificatione ver nturi; tum ne tempus suppetat hujusmodi visitationibus, Se inutilibus colloquiis. Visitationes etiam interdum diserte negandae, ut in Instructionibus cavetur impres.

6 Publicae etiam in Resectorio reprehen- Pubiacer sones monebunt eos religiosae humilitatis, ut aulicisinum quoquo modo interrumpant. quare circumspecte & opportune suo tempore adhu

Monendi subinde, rem esse plenam invidiae apud externos, Societatem hoc nomine male audire, conflari multorum in nos odium, inter nostros etiam nescio quid inaequalitatis ostendere: hortandi ut prudenter de- G clinent 3.

100쪽

ctores.

Exam. c. s. m. dc II.

1 oo Industriae ad curandos animae morbos.clinent; suggerant nonnullis in rebus Principibus ipsis aliquos alios nostros vel externos , prout res fieret, ne videantur nostri omnia movere.

8 Externis, qui vel sua sponte, vel etiam ab hujusmodi nostris missi, Superiorem urgent, ut illis hoc vel illud negotium demandet, modeste negent, praetexentes Principis ipsius offensionem, Societatis decreta , negotii ularitatesta aliorum odium, & hujusmodi multa, quae impediunt ne Superior possit hoc probare,si id illi faciant,tantum abest, ut possit injungere.

' Postremo quoniam morbus mixtus est ex essu sone ad exteriora, & amore excellen tiae , de quibus diximus cap. 7. applicet Superior pleraque remedia . ex illis, & Generalem admoneat.

Pertinacia o durities Iudicii cum

coutentione.

1 C I suerit in speculativis,adhibeat Superior judicium aliquorum Doctorum. Et ubiis fuerit diligenter auditus imponat et silentium juxta obligationem Constitutionum,

SEARCH

MENU NAVIGATION