R.P. Claudii Aquauiuae Societatis Iesu praepositi generalis Industriae pro superioribus eiusdem Societatis ad curandos animae morbos

발행: 1635년

분량: 122페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

CAP. IX. De desectu claritatis. Ghabet: um mollis S dissolutus est in operesao,&c. quid Cassianus, quid B.P. N. quid denique omnes,qui de perrectione scripserunt,sen- .serint.

3 Sciat nullo alio vitio ita aperiri ostiumSa-mntanae, qui est spiritus tenebrarum, qui cum ejusmodi anima pro suo arbitratu sine ullo in- terpellatore libere agit, & multa facile persuadet; nec ullo alio vitio ita remediis omnibus occludi aditum: quare seipsum aperiendo,

tentationes facile vincet, quibus tacendo sis i'. Icumbet. Si nihil aliud, ratio ipsa,qua tacetur, ma- Ratio tam .la est & suspecta. Aut enim superbia prohibet, ine defectu manifestato vilior reputetur ; aut negligit manifestare se,quia putat sine ullo duce suam sibi prudentiam susticere, quod etiam arrogantiae & superbiae est aut humano aliquo fine tibi proposito veretur , ne haec manifestatio sibi ad eum consequendum impedimento

sit. Denique, si mediocriter se examinet, invoniet statim radicem ejus rei non bonam. ,s Instruendus est, non solum hoc nomine non futurum eum Superiori minus carum,

imo contra multo cariorem: nam non modo minimam.

actus ipse manifestationii virtutis est , sed humilitas , quam hoc facto ille ostendit, desiderium curationis, fiducia cum Superiore, spes ipsa sanitatis, nescio quo, sed miro tamen stiodo longe amabiliorem Superiori reddunt, quam

62쪽

turi

Ddustriae ad curandos animae morbos. quam ipse defectus opinionem minuat: cum praesertim culpa in eo , qui se candide manis stat & juvari desiderat,non tam ut culpa,quam ut infirmitas , quae compasonem magis movet quam indignationem,) a Superiore sp

ctetur. .

6 Ad hoc vehementer juvat, si Superior

juxta regulas,crebro & magna charitatis lignificatione, cum eo agat; ut opinio amoris,in Superiorem fiduciam generet, consuetudo mi

nuat pudorem, & iiivitas agendi erigat pusil

lanimitatem.

Iuverit, si captata prudenter occasione, defectus aliquos, in quibus ille majori pudore suffunditur , de aliis nonnullis stacito eorum nomine , nisi essent illi jam Sancti& res narraretur in libris) ad exemplum adducat; addens diuturnitatem morbi, pugnae difficultates , modum victoriae, vel Φlia, quae ad rem facient, eumque extimulent ad vires concipiendas. 8 Cum ab aliis manifestatur , monendus suaviter', addendi stimuli, quare meritum sese manifestandi passus sit sibi praeripi, cum etiam secundum hominem, qui se manifestat, minorem sentiat pudorem. Interdum, prudenter

culpam extenuando doceat, non fuisse causam, cur tantopere rem celatam esse voluerit.

Interdum docendo , hanc occultationem auxisse culpam per se non magnam. Intardum

63쪽

C A P. IX. De defectu elaritatis. si addendo , ut videat quid mali faciat uel pusillanimitas , uel propria aestimatio: quia quod

Qta inanifestatione facile suisset curatum, jam in fasstum est alicujus momenti, unde necesse sit petere, inquirere, examinare, & hujusmodi.' Hortandus , ut crebrius , etiam magna necessitate, conscientiam suam, & de- Dis.' 'fectus aperiat ; quo sic assuescat, & quotidie levius inveniet, de melius habebit. Addendum , si surreptio, vel mala consiletudo potuit culpam elicere , voluntate quasi dormitante , cur ipsa voluntas volens & vigilans non eliciat pro,imperio longe facilius consessionem pio Monendus , si non videt, credat sabiem , , si non valde constanter contra se pugnet& vincat, fore ut in dies deterius habeat: nam& plura; & diu tacitammifestare, majorem adfert confusionem, & tacendi habitus contrahitur , & tenebrae augentur, & conscientia sensim obduratur. i iis Postremo proderit legere hujus rei do Linisct 'cumenta & exempla,meditari pericula eorum,

qui ita vixerint: contra, serenitatem, meritum, conscientiae tranquillitatem , & innumera bona eorum qui confusione calcata sese

manifestarunt, & dirigendos spirituali P K ltradiderunt. Denique perpendat apud se, lan fuerit umquam aliquis sanitatis cupidus qui morbum celaverit: an quis ita demens;

64쪽

cassiari. Por confes

Industriae ad curandos anima morbos. qui cum possit Patri spirituum Deo, omnia perspicue videnti, humili sua accusatione r conciliari, malit se cum c fusione abscondere. Vere insenia falsa. Iracundia, impatientia, vel aver

su a fratribus. C A P V T X.

1 C I fuerint aversiones diuturnae ; Primo D monendus erit amanter, sed serio, quam hoc indignum sit Christiano homine, nedum

Religioso,qui inter fratres vivens, unitas moris l& cordis cum ceteris esse debet. Et ut recogitet ex humilitatis desectu impatientiam nasci: iideo factum alterius, quo succensus videtur , non tam fuisse causam commotionis, quam Imanifestationem veritatis occultae. Videnda quae pulcherrime disputat Cassianus Collat.1 s.cap. 13. I . 1 F.& 16. II. Extimulandus per Consessarium , nec sicut in ceteris impersectionibus tolerandus yiutius, quin essicaciter semel se vincat, & de- .posita omni amaritudine conjungatur fratri,1cietis nec orationes, nec actiones ceteras tales esse posse, quales oportet, nisi hoc diligenter suerit emendatum..i 3 Curet

65쪽

CAP X. De impatientia Uinversione a s arrib. 3 Curet Suporior, ut cum fratre quampri- ρον Sularis mum redeat in gratiam, nec ulla ratione permittat, si quando id contingat, ut signa com- primum. munia salutationum, colloquiorum, & OG- ciorum, & hujusmodi sibi invicem negent: quod ne in militibus quidem contubernalibus toleratu nec ulla excusatione, aut dissimulatione id permittendum, tum quia grave est , tum quia magis dissensiones nutrit, α domiscandalum. Superior alloquatur etiam illum, sensus est,ut is, quamvis nulla sita culpa ab illo ιὸ uisius vitta tractetur, vincat tamen in bono malum, cuti. humiliet sese, adeat primus , blande hominem alloquatur, provocet modis omnibus ad cha- .ritatem. Denique ipse Superior vel alius sit . :

mediator, ut omnino & absque mora res componatur.

y Non admittat Superior, quod frigide di- oci solet, se per Dei gratiam nihil mali illi velle,

non sentire in athmo rancorem : tantum non ' posse illum libenter videre, non cum illo ex aitimo Uere, diversitatem complexionis, in rum distonantiam non permittere , ut placide convivere possint. Haec onania refellenda sunt tamquam a nobis aliena, dc excusationes in peccatis, atque amaritudinis germina' pessi- έ iam radice profecta : nec ferendum, ut diutius vellenum in pectore servantes, gravius assicia- ... imur. Erimus enim in tenebris,& ira multa au si debit. s

66쪽

Orta mutuo

Industriis ad eum dos animae morbos. debit. Non enim e rubescit is tenebris ait S. Augi stinus) cum sit peream sol occiderit. Luce quippe ch aritatis,& unitatis vel extincta, vel passionu& mali assectus nebulis & caligine praepedita, deterio m contingent in animo, sive in alterius, sive in proprium detrimentum , quam quae in corpore si, lent in tenebris ambulanti. 6 Essiciat ut peculiaria signa charitatis exhibeat ei cui ostensus est, cum illo amanter aget

do ; si quid potest, pro illo praestando ; ii infirmu fuerit, sepius visitando, illi inserviendo,

etiam sensu reluctante. Denique urgeat, ne plus patiatur in sim pectore virulentum indignationis assectum, quam Christi dulcedinem regnare. Idem agat cum altero , it4 ut mutuis ossiciis chalitas certet. Sic enim Deo juvante, 'sanabitur. Quod si alter in alterum rejiciat culpam, docendus quod Cassianus docuit, ubi . agit de spiritu tristitiae. Quae quoniam e e-gie rem attingunt, & paucis graviterque illam explicant, placuit etiam hic scribere. Sic itaque habet: Ideoque meator omnium Det vi scii sui curationem prae omnibuι nscens, et auia non in actis, sid in nobismeti is ossem onum radices causeq e consisterent non deserenda praecipit fratrum consortia, nec vitarios, quos laesios a nobis, vel a quibu) nos arbitramus menses, sed Luniri Iubet ;sciens perfectionem cordis non tam separatione homi ni , quam patientiae virtute conquiri : quae sym p pso, cui pus nos etiam cum iis qui oderunt pincem,

67쪽

CAP. X. Dei attenti Uatersione a G cem, pac ficos constimare, itas parata non μὴ, ab Ptil. 1iρ. Νhis quoque, qui perfecti ac meliores nobis sunt , falcit jugiter dissidere. . Occasiones enim commotionum, . ob nuas eos, quibu jungimi r , desereresisti meto , in convor atione sumana dele non poterunt': & id circo tristitiae causta, ob quas a prioribus separamur,

non evadimm, sed mita 3. Proci randiim itaque Hobis, ut ira potius emendare vitia, es inrescose

rigere festinemus: quae p= bculdubio si fuerint emen data, non dicam cum hominibus, sed etiam cum se ris,.seliuis facillime nobis conveniet, secundum illud, quod in libro B. Iob Acitur : Bestiae terrae po- Iob s. 23. catae erunt tibi: extrinsecus quippe umientia non verebimur Hiieadicula, nec ulla poterunt scandala nobis deforis inferri, si in nobismeti s intim radices eorum receptae insertaeque non fu rint. Pax enim multa di mentibus si em tuam, non est illis Ioahdalum. Hactenus ille. Videnda etiam quae libro s. oe n re in spiritu irae ponit, praesertini a cap.,8. usque ad .is. Legendus idem Collatione 16. Abbatis , a 'it Ioseph de Amicitia, per totam, praesertim Vero cap. Is 16. &II. us liae ad finem. Ex qua tan tela Collatione in cap. 27. nullo inpdo praetermittenda duxi pulcherrima atquesecticacissima verba , quibus locum illum Apostoli explicat: Date locum irae: Hoc est, inquit, .no i At cor a vestra sic impatientiae & poli animitatis an ustus marctara, ut v sontasn commotionis proce tam, cum irruerit, sifflinere non possint: sed ait -- iam ni incor ilius Mysis , suscipientes advenses in E cundiae,

68쪽

63 Ddustriata curandos ammae morbos. et cm:.33. cundiae fuctus in illis extentis sinibus charitatis , opsae omnia ιrt,omnia seu linet. Et ita mens vestra amplitudire lora imitatis ae patientiae dilatata , habeat in se consiliorum salutares recesu , in quibus Ne plus quodammodo atque dissulus teranimi: iracundiae fumus, protinus evanescat. Haec de aversione & ira diuturna. Modsi δε- Si vero fuerint impatientia & ira vel e candescentia stibita , quae frequenter contin- -- gunt,sed statim evanescunt; docendus erit o

casiones antevertere, quibus se novit accendi, ct paratus atque munitus accedat 2 cumque

ebullire serventiores spiritus senserit, saltemper aliquod spatium sileat. Vix enim credi potest, D verba ais uere incipiant, quam dissicile coer xantur, & quam animus excandescat: coatra, si contineantur, faci e sedatur & conquiescit. M., io 8 Moneat Superior domesticos, quos eo pedit,ut cum viderint illum iratum, vitent om- , --- nino contentiones, & suaviter colloquia declinent, vel prudenter ad alia transeant:alioqui

excitantur rixae, & commotione vehementius irritata, in ea prorumpitur aliquando, quae etiam cum ira deferbuerit, facile emendari non possint. S. - ρ- 9 Cum ad ipsum Superiorem iratus acces serit, & verba effude qualia turrintes an Pr .is. mo selent ; caveat diligentissime,ne illum is re excipiat,sed molli res, nsione iram frangat. S

69쪽

CAP. X. De impatientia U inversione afratrib. is

Super omnia autem videat, ne verba aliqua arripiat & exaggeret, quae ille incondita proti lit. v.g. Quid est hocp id dixisti pIta ne Superiori ρ An oblitus es cum quo loquaris p Non meministi te esse Religiosum p & hujusmodi

cetera. Haec enim tunc vehementer accendunt,

ct alioqui satis per se exacerbatum exasperant: sed suaviter ad orationem hortetur, monens ut redeat ad ipsum, quem inveniet siti amantis simum ; sperare se, uoi perturbatio illa humana conquieverit, fore ut omnia bene componantur. Vbi deserbuerit spiritus, & redierit qui tus, tunc paterne corrigat. Ita tamen,ut etsi il- . lius culpae & commotionis turpitudo illi os datur, tamen animatus semper ad emendatio- . . nem, & bona ille recedat. Novimus enim aliquos prete venementia usque ad pallorem &tremorem assectos ., etiam dimissionem a Societate in illo servore petiisse : deinde placide a Superiore plaeatos, rediisse non sbium poeni tentes errati sui, & humiliores, sed etiam

quietiores & promptiores,quam ante comm tionem suissent. io Caveat in primis,ne ipse vicissim, ut fi rari potest, offensus verbis incipiat etiam turba- ri, perturbato animo verba verbis rependere hoc enim pessimum esset & perniciosum: sed si quid contra se jactet, non magis movea- tur contra illum, quam seleat mater inserviens contra filium phrenes laborantem , cujus

Et a dicta

70쪽

. Iudi riae ad curandos animae morbos. crynias teneritudinis, quam stomachum mor .

i C U' Essiciat, ut quoties in hoc errare conti- d. gerit , assumat ille sibi levem aliquam poenam, ..is qua ' cum primum selvat.: hocςnim facile M leve medicamentum , tum ex humilitate, tum ex aliqua interruptione illius turbidi assectus, . . . tum ex impetratione diyini respectus & miser rico diari non levis est e momenti, si persevera

partisidaris I a Tandem addat examen particulare, adhibeat peculiares orationes , petat publicas reprehensiones & poenitentias . si enim conr . stanter egerit, non modo sanabitur, sed mu' 'tabitur in naansuetum, tractabilem, & patien

SEARCH

MENU NAVIGATION