Exercitationes de generatione animalium. Quibus accedunt quaedam de partu de membranis ac humoribus uteri & de conceptione. Autore Guilielmo Harveo Anglo, ..

발행: 1662년

분량: 421페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

, 7, ' omi inspectis.

magnitudine excedit. Durat hic corporis candor , εα culorum intumescentia i qui, perinde sin cerebrum , aqua intus limpidissima implentur, foris autem nigricant in ad decimum diem, - atuue etiam

amplius : sero enim sinquit decrescunt Musi, O ses

id ratam contrahunt proportionem. Imo vero, me observatore, oculi avium nunquam sese ad ratam illam Proportionem contrahunt , quae est inter oculum & caput animalis vivipari. Gallinae enim , aliisque avibus, si cutem oculos integentem detraxeris , horum quilibet totam cerebri molem facile aequaverit: in becc gine autem & similibus, alteruter oculus

toto reliquo capite si rostrum dempseris major

est. Omnibus vero avibus id commune est, ut orbita sive cavitas, quae oculum amplectitur , cerebrum ipsum exsuperet, ut in ipsarum craniis videre est. Fit autem ut earum oculus minor videatur , quia

totus praeter pupillam , cute & ulumis obtegitur; . neque orbiculari figura praeditus est, qua promineaqsed depressiore; uti piscibus contingit.

In parte corporis inferiore sinquit Philosophus in

nullum extat membrum per initia Pod respandeat s perioribus. Ita profecto se res habet : corpus ab initio ut vix , nisi capite de oculis, conspicuum est, ita quoad inseriora , nec membro aliquo salis scilicet, pedibus , sterno, uropygio ) nec viseere ullo distinguitur ; imo vero neque formam quidem

corporis ullam obtinet : sed , quantum nobis videre licuit, est exiguum quid venulae adjacens, tanquam carina naviculae circumflexa, & quasi galba, vel termes, absque ullo costarum, pedum , alarumve vestigio ; cui corpusculum conglobatum , multoque conspectius appenditur, scit. capitis rudimentum, intres veluti bullas divisum , ab alterutra scit. partei intuenti) revera tamen in quatuor dispescitur; quarum duae amplissimae dc nigri cantes, oculorum primordia sunt i reliquarum altera cerebrum , altera cerebellum constituit. Omnes aqua limpidissima plenae reperiuntur; in medio vero oculorum

nigredinis, stanquam in centro ) pupilla cernitur, instar scintillae transpalentis aut crystalli , effulgens. Hinc iactum arbitror, ut tres solum conspicuae

102쪽

euae bulla male rem observantibus .imposuerint. Cum enim ex veteri Scholarum disciplitia, triplicem in corpore animalis dominatum didicissent , parietaque tres principales, scerebrum nempe , cor, & jecur in praecipuis muneribus iungi crederent; facile , tres cictas bullas, partium harum fundamenta atque initia esse, sibi persuaserunt. Coiterus autem, ud peritum disiectorem decuit, multo verius assirmat: se, die ab incubatione septimo , rostrum atque oculos vidisse , nullum vero ex visceribus potuisse disternere.

Philosophum porro audiamus e Meatus illi, rua corde Prodeunt, alter ad ambientem membranam ten -

dis, aher ad luteum. incia umbilici. Nimirum corporato statim ste tu , venae istae umbilici ossicium praestant; earumque alterius rami seu propagines in tunicam extimam albumen ambientem disseminan- . tur; alterius vero rami, vitelli tunicam adeunt, &per hujus liquorem sparguntur. Unde clare con stat, utrumque pariter liquorem nutriendo pullo dicatum esse. Et licet Arist. dicat, ori inem pulli ex albumine esse atque ali luteo per umbilicum: non ait tamen, pullum eri album ine fieri. Quippe ex candi- .do ili' liquore, quem nos colliquamentum nomitiaVimus , fit foetui: & totum illud, quod nos oculum ovi nuncupavimus, in album ine continetur. Neque ait.

victum pullo silum ex luteo per umbilicum accedere: sed verba ejus ex observationibus meis in hoc sensu interpretor : licet pullus in albumine originem suam habeat, non tamen inde solum alitur, dedetiam ex luteo , ad quens meatuum umbilicatium alter pertingit 3 sibi victum quaerit; imo vero ex hoc potissimum; est enim albumen sex sententia Oristotelu) concoctus magis & purior ovi lii. quor , Vitellus autem terrestrior & sol dior , ideoque robustiori jam facto pullo nutriendo idoneus : ac propterea sui infra dicetur) vicem lactis supplet , ultimodie absumitur ; quippe pars ejus residua , s postquam jam natus est pullus , & cum matre obambulat, in ventre ipsius .

continetur.

dixi, a quarto die ad decimum usque eve-- D niunt;

103쪽

uarta Oia inspectis.

munt; quando autem singula, quomodo, dc D ordine fiant, jam expediam.

ProYima inspectione , quae die quinto Instituitur, circa venam brevem ab angulo ciuinam puncta alternatim micantia sita sunt crinius ali,

quid & albidius , nubeculae instar, strat parem

Dunenὶ apparet: per quod praedicta Vena obscure, ceu per nebulam , conspicitur. Idem aliquando, an ovis provectioribus , quarto die sum constic tus. Est autem corporis rudimentum 3 quod Jam . singulis horis concretum magis compactumque

cernitur ; venamque praedictam & amplactitur simul& illi, globuli a'icujus instar, appenditur. 'Rudimentum id globosum , vermiculi huius ut sic dicam) carinam magnitudine longe superat:

estque figairae triquetrae , an tres nempe Partes

protuberantis arboris gemmulae more j obscure nivisum : earum una orbicularis est, di reliquis duabus major;d isque mox a circumferentia versus centrum tenuissimis filamentis, nigricati septique ciliaris exordium apparet , indeque particulam hanc in oculum mutatum iri indicat. In hujus

medio, pupilla admodum exigua, & puncti lucidissimi instar ut diximus conspicua est : eoque potissimum indicio conjetaram feci , integri

hunc globulum futuri capitis rudimentum esse , circulumque illum nigrum , ex oculis alteruν futurum, cui ex adversa parte alter opponitur : quimita siti sunt, ut ambos simul ivtueri nequeas, cum superior inferiorem obi at, & occultet. Primim hoc futuri co oris rudimentum, quod Circa venam concrescere diximus, figuram selum oblongam, & aliquantulum, carinae instar, inflexam obtinet ; estque consistentia ejus mucosa, instar situs' candidi, qui rebus humidis arcteque conclusis innasci solet. Venula autem, cui mucorem illum a

creseere jam dixi, est cava descendens per spinam dorsi; uti subsequutae obvervationes fidem fecerunt. Duarum quoque vesicularum pulsantium ordinem, si diligenter intui tus fueris, quae posterius se contrahit, eam sanguinem in hujus venae principium

impellere, eamque distendere aspicies.

104쪽

arta sui inspectio. I

Ita duarum vesicularum sese moventium atque invicem pulsantium, duae ma festae eontractiones, duaeque similiter dilatationes cermimur ; Priorque unitas contrassio , sterius distentionem essicit: Ἀngius enim ex cavitate prioris vesiculae coarctata ,

elisus in secundam; hane implet , distendit, pulsumque edit: quae mox etiam se constringens, lan-

suinem s quem jam a priore vesisula acceperat) iupraedi venae principium protrudit, eamque inmudilatat. Venam autem adhuc appello,quam ex pulsummam esse censeo; arteriae enim a venis, tunicarum crassitie, nondum distinguuntur. Haec cum saepius in plurimis ovis diligenter ae- Curateque comemplatus essem , aliquandiu pende-ham animi , quamnam sententiam amplectarer. Utrum scilicet concrementum hoc, globulusque appensus , ex colliquamento sin quo natabant) tan quam eri materia compam ω coagulata proveniant; quemadmodum ex vaporibus dum sursummeant , imperceptibilibus in aere superiore con densatis nubes fiunt: an potius ab effluvio quodam e sanguineo isto meatu exhalante, vel per diaps

desin transudante, exoriantur εἷ mut latoque inde Nutrimento augeantur : sunt entin maximarum

quoque rerum initia perpusilla, re , prae exiguitate

Di, obscura admodum. Hoc sane exploratum me habere arbitror, puncta salientia , α meatiis venales , ipsamque Venam cavam primum existere , eique postea corpulentiam dictam accrescere : certusque sum , sanguinem e puncto saliente in venam hanc impelli, ex eaque corpusculum illud nutriri & crescere. Nem Pe primus ille situs de mucor ex effluvio Venae cui adnascitur) primum oritur, indeque postea nu-rritur, atque augetur; quemadmodum situs alibi solet , in locis humidis, inter opaca domus , quae diu non repurgaturi & ut camphora super tabulas cedri; & mulcus super saxa m arborum cortices ;aut denique , qualiter erucis quibusdam tenuis Ianugo innascitur. Eadein quoque occasione dubitabam, numnam,fari colliquetinenti coagulatione. una cum sanguine D L ecpuΠ-

105쪽

6 maria ovi inspectio.

& puncto saliente, hoc etiam corporis capitisque

rudimentum statim existeret sed tenue adeo μDellucidum , .ut visum prorsus effugeret; donec insitum ac mucorem crassescens, aloedinem spissiorem induat , qua percipiatur : dum interca sanguis crassio i& rutilans in colliquamento tam dia- phano iacile conspicitur. Uerum-enim-Vero curri frenius rem ipsam cogito , in ea. sententia sum sanguinem dari, antequam quicquam corporis reliqui existat, esseque eum, prae caeteris omnibus foe- rus partibus, primogenitum: & ab ipso, tum mat

Iiam ex qua corporatur laetus, tum nut Limentum,

quo augetur , procedere ; esse denique s si modo ulla fuerit) primam particulam genititem. Id

autem ut credam, quibus argumentis adducar, post.

ea fusius dicetur, ubi de parte genitali prima, de calido innato, de humido radicali disceptabimus :βc simul etiam, quid de anima sentiendum sit,pluriabus collatis observationibus, determinabimus. Circa hoc tempus , singulis pene horis omnia majora, manifestiora, magisque distincia dc explicata apparent, fitque in ovo velox mutatio, plurimaque confestim alia aliis superveniunt. Cavitas ovi jam multo auctior, totamque ejus partem superiorem Vacuam relinquit, tanquam quinta pars ovi absumpta foret. Venarum ramuli longius frotelantur, pluresque numero non solum in colli quam entum , sut antea

sed hic in albumina , illic in luteum distribuuntur; amboque liquores passim fibris sanguineis scatent. Vitelli pars superior plurimum colliquescit M sunditur , ut ab inferiore plane diversia appareat, jamque duo quasi vitelli videantur : dum superior , cerae liquefactae instar sui diximus in status & pellucidus emicat, inferior autem & densior , .una cum al-huminis parte crassiore , ad acutum ovi angulum subsidit; cstque adeo tenuis vitelli superioris tunica propria , ut a minima concussione facile cum patur; unde liquorum commixtio, ut diximus, α generationis frustratio. Iam primum laetus rudimentum sese conspiciendum e X hibet, quemadmodum in Fabricii figura

106쪽

quinta & sexta videre est eoque in aquam limpidam immistb , quid corporis laetum sit, quid etiamnum desideretur , cognitu facile suerit. Apparet nempe forma vermiculi, sive galbae; sciri in frondibus arborum , corticum pustulis, fructibus, flori bus, alibique vermium & erucarum primordia conspicimus ; praesertim vero in gallis quercinis, quarum in centro, intra crustulam rotundam ceu nucleum ) liquor limpidus continetur, qui sensim crata sescens & coagulatus, Hibtilissimis lineamentis distinguitur, galbaeque formam induit : manet autem aliquantisper immobilis, posteaque motu resensu praeditus, fit animal, tandemque musica avolat. Similem peneiationem eorum, quae sponte na- Hi f. scunciau, Ari soteles descripsit: e rore gignun - an . t s.

tur, qui super folia decideris. Pauloque post, Fiunt e. i9. popiliones ex erucis,hae autem ex foliis virent ibiu, 'otis . simum raptant idim, quam brassicam vocant aliqui.

Primum milis minor est deinde minutivermes:tum crescentes intra triduum eruca pusilla :postea aucta a motu cusant , ct formam mutant , vocantur ue chriaastides. crustaque dura eontinentur, atquesi αδιηνπιίri motum edunt. Crusta multo post tempore abrumpitur tandem , unde alata animalia evolant, quos nominant papiliones. Nos vero quorumlibet animalium generationem eodem modo fieri infra docebimus: omnia nimirum

animalia , etiam perfecta , similiter ex vermicul πgigni. Quod etiam invidetur annuisse, ubi ait: Degen.

In omnibus autem vel iis qme perfectum pariunt ovum I an. t. 3. conceptus primus indiseretur adhuc recipis incrementum'. c. 9.qualis natura etiam vermis est. Hoc nempe inter vermis, aliorumque animalium generationem interest ι quos ille prius augeatur , quam figuretur, aut in partes diuinguatur; secundum illud Philosophi :E verme ita sit animal ut non ex eius parte cui ex ovo, Himsed totus crescat o deartieulatum animal evagat: scia an. t. F. licet, augmento discretus. ' c. 19.

Est equidem quod miremur, animalium omnium, i praesertim sanguineorum sputa canis, equi, cervi, vic , gallinae , serpentis , hominis denique

ipsius primordia , tam plane galbae figuram M

107쪽

18 gruinta Obi inspectio.

consistentiam merre , ut oculis internosccte n queas.

Sub finem quinti diei vel initio sexti,caput in tres vesicuIas distinguitur quarum prima, maNima, rotunda & nigricans , est oculi; in cujus centro pupilla, veluti punctum crystallinum, conspicitur. Sub

hac minor vesicula quae cerebrum refert in ex parte delitescens cernitur : cui tertia , tanquam apposita crista, sive apex rotundus, supereminet; ex qua tandem cerebellum essingitur: in omnibus vero, pra aer aquam limpidissimam, nihil reperias. Jam rudimentum corporis i carinam dirimus Ispinam dorsi luculentius refert , cui latera exstru assurgere incipiunt : alae nimirum Sc pedes 8 galba aliquantulum protuberant. Venarum meatus nune plane umbilicum referunt.

Quinta Opi inspectio.

Ex ARCITATIO XIX.

D Ie sexto, rapitis tres bullae evidentius apparent, loculorumque tunicae jam distinctae sunt ; simia etiam pedes , atque alae expullulant; quemadmc ldum, stib finem Iunii, gyrinis Italis ranabotrosi di- scinitur, Anglis ta Oles pedes adnasci solent , cum ijam aquas deserunt . caudam amittunt. & radiutae lDrmam induunt. 1Pullo autem non alia adhuc uropygii forma ad- lest, quam quae in caeteris omnibus animalibus, ipsis-Que serpentibus conspicitur; cauda nempe terra,& exigua. Pare hyma cordis pulsanti vesiculae obnascitur, t loque post jecoris , & -pulmomam cenauntur rudimenta; rostrumque simul apparet: aia l. - bissim omnia, praesertim rostrum. Circa hoc tempus etiam viscera omnia, & intestina conspicua sunt. Cor vero ante reliqua se videndum exhibet; pulmones etiam ante jecur aut cerebrum : omnium tamen primi oculi videntur, propter amplitudinem

ipsorum & nigredinem. I in quoque sterus sese move . & leniter contorque: s

108쪽

quet, eaputque exporrigit; licet nihil etiamnum cerebri, praeter aquam limpidam vesiculae inclusam comperuitur. Q denique perfecta galba, hoe solum ab erucis discrepans, quod hi vermes emancipati cum fiat, huc illlac ierpant, victumve sibi aliunde quaerant: ille vero vermiculus t o stabilis, Proprioqite pabulo innatans,cibum per vasa umbili-

ealia mutuetur.

Exstructis iam visceribus, atque intestinis, foetuque motum eXercente , pars tamen corporis anterior, thorace & abdomine privata, plane aperta ce

nitur , corque ipsum, jecur, dc intestina foris pendula conspichuntur.

Sub finem hujus diei,& principium septimi,digiti pedum distinguuntur, foetusque jam pulli erigiemanduit, rostrum aperit & calcitrat: omnes denique partes adumbrantur,prie caeteris vero oculi. Viscera adeo obscure patent ut coiterus vere assirmet,se ocum

os quidem dc rostrum percepisse,nullum vero viscus potuisse discernere vel absconditum, vel confusum. Quae sequuntur ab initio sexti, ad septimi diei finem, ut plurimum in aliis ovis citius, in aliis paulo tardius contingunt. Oculorum tunicae jam ridentur, licet humorem solum liquidum & limpidum in se contineant: illi extra orbitas suas prominuli sunt,

singulique non minus cerebrum amplitudine excedunt , quam caput, cui innascuntur, totum reliquum corpus mole exsuperar. ιBullula quaedam, instar cristie, extra oerebri ambitum expansa, cerebelli vicem supplet, ipsaque similiter aqua limpida reserta est. Cerebrum obicure bifidum apparet, minusque quam cerebellum, fulget, magis tamen eandicat; de quemadmodum cor seris extra pectoris penetralia conspicitur , ita pariter cerebellum extra cerebri . fines protuberat.

Abscisse capite, apparuit perspicillis utenti in in

cervice , Venae ad cerebrum ascendentis quasi punctum sanguineum. Spinae quoque vestigium . sim primum a reliqua pulpa discernitur , colore quidem lacteo, sed consistentia firmiore. Ita similiter, quasi tenues aranearum telae, exiles lineae D 4 lacten

109쪽

lacteae per corpusculi pulpam vagantes, costarum. aliorumque ossium specimen exhibent: quod lueu lentius in majorum animalium vivifRarorum forma tione apparet. Cor, pulmones, jecur, & ih testinorum loco tenuissima filamenta , omnia alba. Jec ris paren chyma venae umbilicati, qua parte ingreditu, super exilia stamina fibrosa adnascitur : simili prorsus modo , quo rudimentum corporis, Venae a corde descendenti, vel vesiculae pullanti accrescere diximus. Quemadmodum enim uvae, racem I geret mina, virgultis; incipiensque spica, gramini accre. scant; ita quoque hepar, venae umbilicati adhaeret, itideque oritur , ut fungi ex arboribus, &supercrescens in ulceribus caro vel sarcoses morbosae , arteriarum ramulis contermiuae Equibus nutriuntur, α in maximam interdum molem e crescunt.

Ad hoc arteriarum ossicium, sive sanguinis circulationem respiciens, ingentes aliquando bernias casenosias , pra ter omnem ipem, perfecte curavi ; id Blum agens. ut praecisa vel ligata arteriola, nihil nutrimenti, spiritusve ad partem laborantem accederet ; qMo factum, ut tumor morticinus facile postea vel ietao, vel igne exstirparetur. Habuit quidam prae eaeteris sidque complurium fide dignorum te-itimonio confirmare possum ) sarcosin in scroto , sive herniam carnosam humano capite majorem , genuum tenus deorsum pendulam : indeque sursum carnosa moles, ad carpi magnitudinem sceu funis nauticus in abdomen ingrediebatur; adeoque malum increvit, ut nemo ferro, Vel aliter , curam aggredι

auderet. Hane tamen ingentem excrescentiam x

scrotum tantopere distendentem , testiculumque in medio ejus obvolventem, quo dixi modo plane abstuli, & curatione perfecte defunctus sum ι relicto' interea testi. vase suo praeparante, & deferente; r liquis in scrotum, per vaginalem tunicam, descendentibus salvis & intactis. Verum hujusmodi,allaC. Que curationes, praeter vulgi sententiam Se methodum feliciter peractas , in observationibus nostris medicinalibus t si Deus nobis vitam largitus fuerit

copiose enarrabimus.

Haec eo fine potissimum a nobis dicta sunt, ut Iu

110쪽

culenter constet, hepar vasis accrescere, & aliquandiu posti natum sanguinem demum generari, cuiaque par chyma ex arteriis unde materia affunditur procreari; & aliquantisper sanguine privatum albescere ι quod & reliquis nostri corporis partibus

commune est. Quemadmodum enim pullum eκ ovo nasci diximus , eodem omnino modo , atque ordine , hominis , aliorumque animalium generatio contingit. Unde constat, absonam prorsus esse eorum senistentiam squanquam olim hodieque passim obtinuit) qui jecur sanguinis ossicinam, dc autorem esie .

adstruunt; . eoque nomine ipsum inter praecipuas, Primoque genitas corporis partes recenaent. Quinetiam tanto viscus hoc honore dignati sunt, ut itatim ab initio, una cum corde , e matris semine oriundum dicerent, fabulamque de tribus caperiu , vesiculis nempe initiis , acriter nimis defenderenta E quorum numero , Parisanus nuper , magno quidem sed imprudenti animo, Veterem cantilenam Occinit. Non animadverterunt sci'icet hi boni viri, vesiculas in ovo moveri, cor micare, sanguinemque jam perfecte coctum adesse , antequam hepatis Vola aut vestigium conspiciatur. Profecto sanguis

potius ipsius hepatis ecticiens , t quam hoc illius autor ).censendus est : nam post sanguinem, & ab ipso hepar generatur , vasisque sanguineis adna

scitur

Sed neque Aristotelicis assentiri ausim , cor sanguinis autorem reputantibus: nam sabstantia ejus , ave p renchyma; aliquanto post sanguinem nascitur, & vesiculis pulsantibus superadditur. Plurimum autem ambigo , 'utrum vesicula , sive punctum saliens , an sanguis ipse sit antiquior : num scilicet liquor contentus, an vasa continentia. Videtur autem , quod continet, contenti gratia fabrefactum esse; ideoque posterius e tarmari. Id quidem oculorum fides tum testimonio certum est, prima corporis stamina, primumque ejus fundamentum conspicuum venas esse, quibus reliquae omnes partes superadditae, & postgenitae sunt : verum hac de repostea amplius. Κ . D i

SEARCH

MENU NAVIGATION