Exercitationes de generatione animalium. Quibus accedunt quaedam de partu de membranis ac humoribus uteri & de conceptione. Autore Guilielmo Harveo Anglo, ..

발행: 1662년

분량: 421페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

Dὸ Ovorum disserentiis. .

di-ηutam facultatem vegetatim: sicuri accidis perscriatiis plantis;qvie modo quidem plurima justa magni- rudinis,nonnulla autem perpusilla inciuntur. Potuisset his accensere inclementiam coeli & soli, atque alimenti penuriam & pravitatem. Ultima autem ova semper perpusilla esse, non libenter concesserim. AIarο- desunt ovis sua monstra : Augures enim 'itDβη με Aristoteles) pro ostento habebant , quando ουa tota lutea

nascuntur ; vel eum, discissa gallina, talia ova sub septo

transverso, ubi foeminis ova adiarent , inventa suns magnitudine ovi perfecti. Huc quoque referri possunt ova gemellifica , quae duobus vitellis praedita sunt; quale nuper in utero gallinae perfectum, testaque obtectum reperi, cum vitellis, cicatriculis, atque albuminibus crassioribus, omnibus geminis ; aderant etiam quatuor chalazae; subumen autem tenuius unicum duntaxat pratilicta omnia circum ambiebat ; quod item mcmbranae duae communes solum investiebant , & siugulari cortice integebatur. Enimvero licet Aristoteles dicat, gallinas aliquas ejusmodi semper ova parere ;istud tamen praeter naturae institutum non contingere,vix crediderim: & quamvis ex istiusmodi ovis gemini pulli nascantur, sut nobis compertum est, contra quam arbitratur Fabrisius , qui ait, ex tilovo pullum procreari cum quatuor cruribus , duobusque capitibus, aut quatuor alis : qua de re ius a aliquid dicetur) non sunt tamen vitales, sed plerumque cito pereunt; idque vel ob loci atque aeris in cortice defectum , vel quod alter alteri impedime to sit, & nocumentum adferat e neque enim fieri

Potest , ut uterque exclusioni aeque paratus sit, re inon alter eorum abortus fiat.

Ut breviter & summatim dicam : disserentiet

ovorum sunt potissimum trium generum: alia nempe foecunda sunt, vel irrita 1 alia marem, vel Reminam productura; alia ex cognati generis parentibus,

vel ex diversis oriuntur, & hybridas pullos pariunt; qualia a gallina & phasiano concipiuntur; dc vel

riorem .vel posteriorem' ineuntem marem reserunt. Quippe , auctore- Aristotele, ovum quod per coitum

conssipistim est transit e suogenere, in genui aliud i se prius

82쪽

prius eaeat qua vel subventaneum. vet semἰηe maris Iuss. riuersi conceptum fert quam luteum in eandidum mu-an. l.6.setur. Atque ita O hypenemia nifoecunda, ct Deeun- e. a.da suscipiunt maris formam, qui posterior inierit. modsi jam in album facta sit mutatio, fleri non potest, ut vel

faventanea infacunda murentur, vel qua per coitum concepta gestantur, transeant in genus maris, qui secu-dus eoierit. Est enim semen galli sui facete Maliger In D-

quasitestamentum, enjur ultima volunta4 valet. cum.

His forsan addere liceat, ova quaedam, prae caeteris, esse robusta, vegeta de si fas dicerein animosa : in ovis enim ut anima inest, ita etiam par virtus nidulatur. Quemadmodum enim in aliis animalium generibus . Reminae quaedam libidine adeo tu ent, venerisque plenae sunt , ut ab omni etiam levi) coitu, eodemque semel duntaxat &ab imbecilliore quoque mare, peracto, protinus tamen concipiant , pluresque foetus ex eodem coitu producant; aliae vero tam torpidae & ignavae sunt, ut , nisi a mare generosiore , cupidinisque spiritu accenso, comprimantur, sidque repetito saepius & continuato coitu prorsus infoecundae maneant: Idem quoque similiter in ovis contingit , quorum aliqua licet a coitu concepta fuerint , improlifica tamea sunt , nisi a repetito & continuam coitu perficiantur. Inde fit , ut nonnulla ova celeriter mutentur , & tertio ab incubatione die foetus primordia exhibeant; alia Vero et corrumpantur , vel tarde admodum in pullum proficiant,& ad septimum usque diem nullum futuri pulli specimen edant . quemadmodum postea , in generatione pulli ex ovo, dicetur. Atque halienus de gallinae utero , ejusque officio; degenerationa ovi gallinacei, hujusque disserentiis& accidentibus, experta tradidimus : quorum exemplo, de reliquis etiam ouiparis judicare liceat. Superest , ut de generatione & formatione scelus ex ovo historiam prosequamur: siquidem sui supra monui) tota gallinacei generis contemplatio in his duobus sita est: quomodo scilicet,ex mare & foemina ovum procreetur,& quo pacto cx ovo, gallus Mgallina proveniant , istoque circuitu, illorum genus .

aeterlutatem, naturae munere, consequatur.

83쪽

De generationefoetus ex Ora gallinaceo. EXERCITATIO XIV.

DE Oui gallinacei formatione , & generati ne sjam dictum est. Sequitur,ut de pulli eX OVO Pro .

creatione Observationes nostras enarremus. Opus

profecto aeque arduum, ac proficuum, & jucundum. Latent enim plerimque, veluti in alta nocte, prima Natura stamina ; & subtilitate sua , non misnus ingenii, quam oculorum aciem eludunt. Neque enim minore fere negotio, intima seneratisnis arcana & obscura principia, quam mundi i lius compagem , & creationis modum inveneris: Durat reciproco hoc generationis & corruptionis ordine, rerum aeternitas ; & quemadmodum Sol oriens occidensque, perpetuis suis circumgyrationibus, aevum complet; ita similiter caducae res mortalium , alternis individuorum vicissitudinibus,redintegrata semper eadem specie, perennant. Auctores, qui hac de re quicquam tractarunt, fere omnes diversum iter ingressi sunt: quod nempe,privatis opinionibus pridem receptis, occupata mens ad consimilia exstruenda dogmata inclinaret. Aristoteles olim , nuperque Hieronymus Fabriciar, o . t 6. de generati Ine & formatione pulli ex ovo , accurater, a. 3. adeo scripserunt , ut pauca admodum desideraris vi- videantur. Ustos Midronandus tamen ovi pullul rhoi. t. tionem ex suis observationibus descripsit ; qua in re, ad Aristotelis autoritatem potius , quam e Xperientiam ipsam, collimasse videtur. Quippe eodem tempore modiherus coiter Bononia degens , eiusdem praeceptoris sui ut ait) hortatu, quotidie ova incubata aperuit, plurimaque vere elucidavit, secus Nobil. quam ab iactum est, quae tamen hunc exerc. latere non poterant. Ossimilius Parisanus quoque ι. Medicus Venetus 3 explosis aliorum opinionibus , novam pulli eX ovo procreationem commentus est. Quoniam tamen seeundum ea quae a nobis observata sunt in nonnulla magni momenti aliter longe

84쪽

Degeneratione faetin ex ovo gallinaceo. s e

st habent, at ue alii hactenus tradideiunt , quid1uotidie in ovo agatur, & quae partes transmute tun, referam; praesertim primis incubationis diebus, quo tempore maXime omnia obscura , confusa, observatuque ardua sunt, & autores potissimum pro suis observationibus digladiantur; quas nempe prae- conceptis suis opinionibus t de caussis generationis 'auimalium materiali & essicients magis, quam veritati ipsi accommodant. Quae Aristoteles de procreatione pulli narrat, V rissima sunt: nihilominus, quasi ipsemet ea non vidi siet, sed ab experto quodam accepisset, temporibus quaeque suis haud recte distinguit, plurimum que fallitur circa locum, in quo primum ovi princi pium sit, quem in acuta ejus parte statuit eoque

nomine a Fabricio merito reprehenditu6. Nec videtur principium pulli in ovo observasse, aut ibidem reperire potuisse ea,quae in omni genλtione dixerat . necessaria: materiam nimirum constitutivam scum ex nihilo quicquam naturaliter fieri, impossibile siti , albumen esse voluit : & quomodo essiciens causia 3 galli semen nempe citra tactum agat, aut OVum ipsum sponte sua, sine ulla inhaerente maris genitura, foetum essiciat, haud satis intellexit. Uravandus Gusdem erroris cum Afri stotele assinis, ait praeterea, quod nulli oculi,nisi coeci,concesseritit viresium primis statim diebus ad acutum aυi angulum: putatque grandines esse semen galli, atque ab ipsis pullum constitui; nutriri autem tum a vitello, tum ab album ine : plane contra Aristotelis sententiam . qui grandines nihil ad ovi foecunditarem facere arbitratur.

Veriora multo , & autopsiae magis consona 'Lεberata coiter : de tribus tamen globulis quae narrat , fabulae sunt; nec principium, unde foetus in ovo oriatur, recte perspexit. Hieronymus Fabricius qu idem contenditerandines

non esse gasii semen, ex ipstamen galli semine De n-

datis pullum ci quam ex materia corporari voluit. Vidit etiam principium pulli in ovo , maculam numpe , sive eitatriculam Vitelli tunicae adnatam: sed eam duntaxat pedunculi abrepti vini

85쪽

Prima ovi inspectio : sime, quid primin

gium esse,& ovi affectionem quandam, non autem partem principalem, judicavit. Parisanus sententiam Fabricii de chalazis abunde refutavit ; ipsemet tamen in circulis quibusdam, α partium principalium laetus jecoris, nempe, dccordis) punctis , manifeste hallucinatur. Videtur etiam observasse principium foetus: sed, quid essetisdoraste,cum ait,punctum album in circulorum mediogasti semen esse, ex quo sit pullur. Ita contigit, ut singuli, dum ad praeeonceptas dudum opiniones , formationis pulli in ovo rationes Cxigunt, a vero scopo aberrarent. Alii nimirum is guinem aut semen,materiam esse censent,unde pullus constituatur : aliis semen videtur opifeX , seu caussa essiciens . quae eundem fabricet. Cum tamen, accuratius rem ocinem perpendenti, certum sit , nullam ibidem paratam esse materiam, nec languinem menis struum adeste, quem semen maris , coitus tempore, coagulet,uti voluit Aristoteles, nec pullum,ex semine maris, aut Reminae, aut utrisque commissis, in ovo Oriundum esse.

Prima Ori inspectio : siνe, quid primas

ineuiationis dies in ovo produxerit.

TIT clarius innotescat, quid prima ab incubatudies in ovo produxerit, sciendum primo est , quaeliam sponte mutationes in eo contingant; quibus ovum requietum a recenti scitra incubationemὶ dii inguitur; ut ita, quid ab ipso incubitu proficiscatur, sit manifestum. , cavitas igitur sui diximus) in obtusa ovi parte, omnibus quidem adest 1 sed quo vetustius ovum fuerit, eo major indies redditur; praeserti locis &temporibus calidioribus, s exhalante nimirum parte aliqua albuminis tenuiore , ut in historia ovi dictum est.) Eademque, dum ampliatur,magis lec-dum

86쪽

neubationis dies in ovo produxerit. s

dum ovi longitudinem, quam latitudinem expanditur, & figuram demum ab orbiculari declinantem

obtinet. Cortex ovi minus iam transparens, offuscatur.

Albumen crassius redditur & viscidius , ad stramineum sive spiceum colorem vergens.

Propria vitelli tunica laxior reddita, in rugas flaccescit a nam & hujus liquoris aliquid tempore dissipari, verisimile est. Grandines eodem semper loco , positura, & consistentia, in utraque ovi extremitate reperiuntur idqu. tam in ovis recentibus, quam requietis; tam Per coitum conceptis, quam subVentaneis, quarum Erma copula vitellus cum albumine connectitur, α uterque liquor debitam invicem positionem servat. Sunt enim duo mutuo opposita stabilimenta, sive poli& cardines hujus Microcosmi,ea arte fabrefacti,quasi albuminum essent numerota tunicae, forentque hinc inde in utroque extremo simul coctoriae in chordamnodosam, qua vitello adnectuntur. Indeque fir, ut vitellus aegre ab albumine secedat, nisi prius chala-radi, aut cultello rescissae, aut manu abruptae fuerint et quo facto, protinus ab invicem separantur. Scilicet

horum cardinaem ope, vitellus tum in ovi centro fi matur , tum in debita sua consistentia conservatur, adeo ut praecipua pars, cicatricula nempe,eandem ovi

regionem Reu altitudinem) respiciat, & in media ab utroque cacumine distantia permaneat : quippe

macula haec sive cicatricula, tam in requieto ovo, quam recenti, eadem consistentia, magnitudine recolore, eodemque situ exstructa cernitur. Quam-

Primum autem a gallinae incubantis fotu, vel alte rius cujuspiam blandi caloris accessu, ovum ad pullulationem mutari incipit, nam uia haec dilatatur illico, oculique pupillae instar explicatur; indeque ceu praecipuo ovi centro) Iatitans plastica vis prorumpit ει germinat. Haec tamen prima pulli origo a nemiane hactenus quod sciamin observata est. Secundo incubationis die, postquam ovum horas viginti quatuor.sub gallina tepuit; uti cavitas ejus in obtulb cacumine multum ampliatur & descen- , ita interior quoque ovi constitutio permutari

87쪽

incipit. Vitellus nempe, qui prius In albuminis

centro haerebat, Versus cacumen obtusum assurgit ;ejusque pars media, cui macula infixa elt, attollitur de membranae cavitatem ambienti sese applicat; adeo , ut vitellus cavitati per cicatriculam conjungi videatur. & prout vitellus adscendit, albuminis pars crassior tantundem in acutum , imumve an lumdetrudatur. Unde apparet , ut recte Fabricius ob- De servavit,) vel errasse Aristotelem,vel mendum in co-Hist. dice esth, cum dicitur: Essertur per id temp- neman. l. 6. pe intra dies tres totidemque noctes in lutens humarc. 3. ai cacumen, qua ovi principium est. atque ovum detegitur ea parte scilicet ob cavitatem dilatatam.) Appel- n. l. r. autem principium ovi, acutam ejus parrem. c. a. qui posterius exit. At certum est , vitellum ad obtu tam ovi partem assurgere , cavitatemque ibidem distatari. Certe erravit Aldrουandus, qui tanquam' expertus) asserit, vitellum ad acutam ovi partem

efferri. Vidi aliquando , fateor, secundo & tertio die, cicatriculam dilatatam , pullique jam positum

exordium , necdum tamen ascendente vitello:

raro autem id contingit dc ab ovi imbecillitate profectum arbitrabar. Secundo incubationis,sive primo inspectionis die, dicta macula dilatatur ad pisi, vel lentis magnitudinem , & in circulos sceu circino circumductos) dispertitur, qui punctum album perexiguum habent

pro centro. Hauc maculam Midrovandum quoque

observasse, verisimile est; siquidem ait, in merio lutei quasi subalbidum quid apparuisse, cullus A ristoteles non meminit: εc Coiterum, ubi ait, secuindo die tu vitasti, medio pars candidior reliqua: atque etiam Parisanum, cum alitJecunda die album corpus mediocris grani lentis

magnitudinem Ofiguram repraesentans conlpici: estque illud sinquit gasii semen alba O tιnuissima tunica obductum, quod substat duabus communibus toti ovo membraη is superstat vero propria vitelli tunica. Crediderim tamen , neminem hactenus cicatriculam hane in omni ovo reperiri, pullique originem esse agnovisse. 'Interea chalaetas sive grandines , hinc atque illinc ab utroque ovi cacumme, versus latera ejus decli

nasse videar; idque ob permutatum illum squem

88쪽

diximus) liquorum situm. Adco, ut altera chalaeta ex obtuso angulo aliquantulum descendat, altera Vero exacuto cacumine tantundem sursum feratur: quemadmodum in obliqua sphaera, quantum altee polus supra honietontem ascendit , tantundem alter deprimitur. Vitellus etiam spraesertim ubi cicatricula est paululum colliquescere incipit, propnamque suam tunicam squam ante incubationem In ovis requietis laxiorem dc rugosam diximus in tumorem attollit;videturque eundem colorem, consistentiam, & saporis bonitatem,quam in recenti ovo habuit, recuperasse.

Est hic primae diei processus ovi ad prolem , primumque advenientis pulli vestigium. Aldromandus addila, actumen necdum alterari, quod veritati co senum est 1 sed dum assirmat, galli semen in sodem deprehendi, manifesto fallitur : levissimo nempe a gumento innixus, putavit chalaetas esse semen galli, vinia scilicet otia iis desitata,inoeexnda sunt. Ita sane M ne ova quidem i cquidem, irritis pariter ac foecundis, grandines semper adsunt. Ille vero , forsaixa mulierculis deceptus quae illas in Italia galladurana vocant) communem errorem sequutus essi Nec minoris imprudentiae Hieron maer Fabriciar tenetur , qui,sculptis pluribus imaginibus,sormationem pulli exhibet, eumque ex chalazis corporari contendit et non animadvertens , grandines iis temporibus ini gras utrinque & immutatas sed loco motas reperiri, pullique exordium alloi, remote a chalazis, quaerendum esse.

Secanda Opi instectio.

P Raeterito die secundo, dicti cicatricular eirculi

conspectiores atque ampliores fiunt, ad magnitudinem unguis digiti annularis, & interdum medii ;quibus tota macula in duas regiones, aliquando tres ὶ easque diversis saepe coloribus obscure distin

89쪽

tum protuberantia aliqua quesis in cornea tuniea visitur, tum magnitudine,tum etiam humore trans- parente de lucidissimo intus contento; cujus centrum pupillam repraesentat, sed puncto quodam albo in centro existente, tanquam si aviculae alicuj' ocellus suffusionem sive cataractam sui vocant) in medio pupillae pateretur ; ob quam similitudinem

oculum oυι nominavimus.

Intra hos circulos linquam liquor continetur elarissime refulgens, quov1s crystallino humore Pu-xior ; quem si transversim ad iumen intuearis, tota jam macula portus in albumine locata, quam vitelli tunicae ut prius) impressa convcitur, & ceu portio quaedam albuminis colliquefacta& clarificata, in- ra tunicam propriam tenuissimam conclusi appa-Fet. Ideo liquorem hunc, oculum, sere colliquamet 3um eandidum appello, quasi nimirum pars album inis a calore fusa & colliquata separatim fulgeret, nisi concussione turbetur & veluti pars spirituosa, . magisque cocta, e reliquo albumine tunica propria distiligueretur, de interutrumque liquorem vite Jum scili et de albumen) posita esset. Differt a reliquo albumine, claritate & transparentia; quemadmodum aqua fontis limpidissima, a stagnante turbidiore. Tunica hunc liquorem ambiens, adeo eXitis, fragilisque est, ut inisi summa cura adhibeatur)facile dissiliat, sontemque hunc confusione Inu

Tum turbet.. Atmie hic anceps animi diu haesitabam , quid de

candido hoc colliquamento statuerem, utrum nem Pe calidum innatum dicerem , an humidum radicate ;Vel materiam praeparatam futuro scelui, sive ali mentum perfecte coctum , quale Ros censetur inter humores secundarios. Nam certum erat, ut PO

stea dicetur) in ipsius medio, primo laetus rudimenta jaci , huncque illo nutriri primum , auctumque postea in eodem liquore hospitari. Colliquametitum igitur hoc brevi seodem nempe die) augetur, squemadmodum in secunda Fabriacii figura adumbratu H praesertim interior 6 iis regio; quae, dum expanditur, exteriorem repellit & literat : Perinde atque ia ςorum animalium. oculis

. . cernere Duiligoo by Coosl

90쪽

eernere est, quibus latifumae pupillae contIgerunt, noctuque melius vident , quam interdiu scujus generis laut bubones, feles huiusinodi, quorum pupilla in tenebris atque umbra latissime patet, in luce vero plurimum constringitud: nam si talem oculum o luce subito in tenebras transtuleris, videbis mania festo pupillam ampliari adeo, ut reliquam circum circa regionem tiridem dictam in vesae imminuat, di propemodum aboleat. in has regiones incidens Parisarius, egregie hal Iucinat , dum circulos suos, melinum, album, O gluviam , aliumque denuo album comminiscituri foetumque ex albo medio pnncto squod revera haianus in astarum regionum centro apparet; fieri ait, semenque rasit esse, labulatur. Porro, ut nobiliore subtilitate Iuperbiret, priusiuam inquit rubor aliquis in fretus ,

corpore appareat, aua extant in eo minima bullula; iniario tamen, rubore earum nulla pradita est: earumque

alteram, pro corde; alteram, pris jecore obtrudit. At vero, nec bullula aliqua conspicua est , antequam rubor sanguineus appareat; nec laetus unquam primis statim diebus rubescit ; neque ulla earum bullum Iarum, nobis hepatis vestigium exhibet; sed ambae binos cordis ventriculos oc auriculas referunt, de

micando sui postea dicemus systole & diastole sibi

invicem respondent.biliquamentum hoc rsoteles videtur intelle- H; Niste, cum ait: Membrana etiam, fibris distincta san- on. s. Pineu, iam album liquorem per id tempus stertio sci- ς. 3,

licet die) cireundat, a meati in isiis venarum oriens. Neque enim Philosophus per album liquorem, totum albumen intelligere potuit ; quoniam eo tempore, albuminis tunica necdum venis distincta est; sed sola colliquamenti huius tunica, cum venularum ramulis huc illuc sparsis, cernitur. Propterea dixit, membrana etiam : quasi aliam intelligeret , praeter illas, quas albumen & vitellum anto iucubationem ambire dixerat; cum hanc post tertium demum diem a meatibus venarum oriri assirmet. coiterus etiam colliquamentum hoc videtur agnovisse, cum ait; Assuminis quadam pars ad eandorem acce-vinx , quadam crassior. Dictum enim colliquamea-

SEARCH

MENU NAVIGATION