Exercitationes de generatione animalium. Quibus accedunt quaedam de partu de membranis ac humoribus uteri & de conceptione. Autore Guilielmo Harveo Anglo, ..

발행: 1662년

분량: 421페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

42 L .etomodo Gallina dieatur esciens

rerum in tantillis exordiis reponi,&-omniis tentem apparere voluisse maximum e minianisi aliis. Oritur nempe ex minima de vix perceptibili Papula, gallina, aut gallus animal superuum M m gnificuna. Nascitur ex parvula glande . arbor i gens. Imo vero ex minima glandis gemmula sive apice , quam lata laudem brachine Nandit annosi quercus t quam alta ad coelum tollit vestigiat quam ' I7 protulinas demittit radices Ingens proseiso nMur φ' -rMtilum inquit Pluvivi tam exigisti principiis r

spuontem secures materiam nasci , indomita pomiaribaia immensis praela,arbores vetu, mrriavi mri Mimpeia Iendia arietes Hac est natura vis, hac potantia. Iuest autem omnibus plantarum seminibus talis gemmula, cujus si summitas duntaxat, puncti instar, abrasa tuerit , tollitur illico ipes generatioois a quasi in tantillo pulicto virtus omnis is astica suturae arborishoipitaretur. Ideoque provida formica, particulam hanc Prier ens, trumenti grana & semina in horis

reo suo subterrane , tuto recondit, eorunt Nue pro

sene rationem ingeniose praecavet cupresui ad-Jungit ibidem Himui) fera semen formicis mire expetitum; ampliato etiam miraculo tantuli anaimilis eua abstimi natalem tantavum arborum. Sed de his quoque generat tua plura dicem ua . cum multa ammatia praesertim insidia, ala inconspicuis prae miguit te principiis & semitribus quan atomis In vi re Vol, tantibus ) a ventis huc illuc lparsis ac dissumi natis, oriri ac progigni docebimus . quae tamen sponte, sive ex putredine orta judicantur, quia eorum semina nuspiam comparent. Est autem haec speculatio non inutilis ad illam philosopniam , quae omnia ex nihilo producta docet siquidem inter primordium,& ακμην criuslibet animantis,uix ulla est commensurabilis proportio. Nec tantopere admirari oportet quid in gallo existat, quod animal tam Perfectum m eximium construet, & gubernet. e; usque existentiae prima caussa sit,ctuam animam dicimus; sed multo magis quid sit in ovo, imo in papula tantae virtutis, ut tale animal proficar, & in excelsum adeo gloriae iastigium attollat. Nec solum mirari convenit quantus artifex

172쪽

operi assistat εe tangat; sed missilivitn eoitus

tam momentanei eontagium. . Quid nempe ε mare in foeminam proveniat: e foenritia. in ovum; ab ovo in pullim Quid sit hoc tractaeis, Guod nee manens.

nec tangens, nec e tentumde ite viveniatur;

operetur tamen summo cum intellectu, & providentia , hipra omnem artem: quodque etiam post quam abiit, Se evanuit,non quia jam ram,sed quia olim tetigit.ovum prolificum reddit nec solum ovum perfectum & absolutum , sed imperfectum etiam de inchoatum, cum papula duntaxat fuerit: imo vero gallinam ipsam foecundam facit, antequam adhuc papulas produxerit: idque tam subito, quasi ab omnipotente dicatur, in & tam sit. Delinant iraque 11 edici mirari, quod non sine st pore experiuntur, quomodo icit morbi epidemici, contagiosi, & pestilentiales . seminaria sua eniivus per aerem , aut fomitem aliquem spargarit, aer pagent; morbosque sui similes in alientseorporibus P ncant, atque abscondito modo per generationem quandam se tacite multiplicent a adeoque interdum ingravescant, ut idivino sic volente numine) per homines & pecora late stragem edant eqdoniam majora longe in animalium generatione quotidie inveniunt Hura enim & emaei a fabricando animali i eidemque conservando requiruntur, quam ad ejus perniciem : quippe aegre, longoque tempore crescunt: quae facile, eitoque corruunt. ni erantur Seneea, ut tolet: ungo temp.re 'M NM. est, ut concellus ad puerperium perducatur infοτηι nu. l. . quaistis rubori λιι tenere e=ucaturr quamuiligent ui-e. 17. menta obno erum novissime cartas adolescis p at qnam

repente disistiant. Diu ruaerescendo sit , ,eiro minx- 'moraee momenta di scintilla, fit cinis. ymo vero ne

scintiri quidem: quippe radiis solaribus per exiguum Vitrum transiuissis & in conum unitis, igne confestim excitato , maximarum rerum fit conflagratio Adeo naturae maiestati nihil est arduum, quae ad originem rerum viribus .is parce utitur, recum providentia e te dimensat , inerementis V sallei -

173쪽

t44 g -οὐ fiat generatio Pulli ex ovo.

Allentibus e labito autem ad ruinam, plenoque immur properat. Cernitur in generatione rerum, Optiis mus, aeternus, & Omnipotens Deus, seu naturae numen suspiciendum i mille autem modis mortalia avncta aci perniciem laadponte ruunt.

modo sat generatio Pulli ex ovo.

. EXERCITATIO XLII.

: O Vum hactenus , ceu huctum , & finem eonsideravimus. Superest, ut de eo, tanquam semine dc Pari .principio, agamus. Iam sinquit Fabriciusὶ quomodo ex ovo pulli generatio sequatur, inquirendum es; ab eo inristotelis Galeni principio, Pod etiam ab omnibus conceditur, exordiente' videlicet, quod omnia, qua in hac vita fiunt, ab his tribus fieri eonspiciantur, ara cibus, infrumento, O materia. Quoniam vero in naturalibus, opifex forinsecus non est,sed vel materiae, vel instrumentis inditus; concludit, de agente tan- sum O materia considerandum esse. Cum autem modus, quo pullus ex ovo fiat, hie docendus sit; non inutile fore arbitror, si quot modis aliquid ex alio fieri dicatur , pra onstravero. Ita enim clarius , α distincte magis constabit, quam mulaifariam generatio ex ovo procedat, quid de materia, institumentis, atque essiciente statuendum sit. r soteles quatuor modis , aliud ex His fieri do. δ' die noctemfieri dicimus, s expue-ς Q ro υirum ι qtioniam hocpost hoc: alio , cum ex απfl tuam, aut ex ligno lectum , aut quaeaenque ex materia fieri dicimus,ut ex aliquo,quod insit Iarmeturarotum At.Tertio,cum ex musico immusicu.aut ex sano rarum.

mur facit suam exaggerationem, ex eaiamniis maledicta, maledictis pugna. Etua omnia eo referuntur , unde Irincipium motus, tars enim quaedam totius discordiai ccllumnias. Cum itaq- tot modis aliud ex auio sat , semen in altero de duobus his esse apertum est. Aut enim

174쪽

ex eo, aet materia ; aut ut ex primo quod mo verit , esquia genitur. Non enim ut hoc post hoc , quomodo ex

Panathenais navigatio; neque in ex contrario contrarium et gignitur enim contrarium ex contrario quod eo

rumpitur: ct aliud quippiam subjici oportet, ex quo

prima immanente sit. Quibus Aristoteles recte inseri , semen il mare goveniens, esse foetus caussam essicientem, vel iniarumentalem; quandoquidem nulla pars est geniti, nec primo modo, nec tertio snempe, aut ut hoc post hoc, aut ut ex contrario;) neque ut materia

subjicitur. At vero ut ibidem ait) id quod a mare in coibu

provenit, non vere & proprie Iemen dicitur, sed genitura potius, & a semine proprie dicto discrepat. Genitura enim id vocatur,quod a generante proveniens; eaussa est qua trima obtineat principium generationis tvidalices in iis qua eoire natura voluit: semen autem est, quia ex ambobus coeuntibus illis nempe mare, α foeminain originem trahit, quale semen plantarum o-Hnium est, O animalium nonnullorum in quibus sexus distinctus non est : velut id , quod ex mare ae foemina primum miscetur, quasi conceptus promissuus quidam idc quale ovum esse , supra in historia declaravimus , quod tum fructus,tum semen dicitur. Semen enim e fructas inter se disserunt, prioris pseriorisque rationernam fructus, quod ex alio si semen, ex qua aliud: alias ambo idem sunt. Superest igitur inquiramus , quot modis praeditas , non quidem a genitura maris, sed ex vero semine, sive ex ovo, aut conceptu quae Vere animalium semina sunt laetus oriatur.

modis pullus ex ovo feri dicatur.

EXERCITATIO XLIII.

P Ro confessis itaque est, foetum fieri eX ovo proli

fico , tanquam ex materia , εc quasi ab opifice :idemque ovum utranque pulli caussam existere. Prout enim originem a gallina trahit, & fructus habetur, materia est ; quatenus vero prolificam plasta-

175쪽

i46 modis pullis ex ovo

viamque facultatem a mare infusam per totum sulcontinet, Meiens pulli dicitur. Quinetiam non solum sut Fab ictus voluit in in uno eodemque ovotivi inseparabiliter coriuncta sunt, nempe opifex ,α instrumentum , sed etiam necesse est, ut eodem loco alimentum quoque adsit, quo augeatur. Ima tero in ovo proli filao tum quatuor simul reperiuntur, opifex scilicet , initrumentum , materia. 8c alio mentum ; uti in historia palam fecimus. Quare ex ovo prolifico, omnibus modis praedictis pullumeri dicimus r nimirum tanquam ex mate

xia , essiciente , α instrumento; ac Draeterea ut ex Puero fit vir, atque ex parte totum a tanquam ex

suimento; & quasi E contrario contrarium. Quamprimum enim ab incubatu , a principio motivo interno in quippiam clarescens colliquatur,

nos illud ovi senium appellavimus id ipsum tanquam ex contrario fieri dicimus : quemadmodum chylum , per concoctionem , ex contrariis scrudis nempe eduliis) fieri eredimus : eodemque sensu,quo nos ex contrariis nutriri dicimur. Similiter,ex albumine fit, & augetur id, quod nos Maiam 8ceollitu

mentaram eandiatum nominavimus : ac pariter ex canis

dido illo liquore saliguis, dc vesicula pulsans, sprima

pulli particulae) fiunt, nutriuntur, atque augentur enutrimento, inquam, a facultate insui innatique minioris stanquam ex contrario) per concoctionem assimilato. Crudum enim &incoctum , cocto ecassimilato contraria sunt, ut immusicus , mufico ; dc aeger, lano. Cumove ex candido colliqiramento, fit sanguis et vel ex albumine, aut vitello,candidus liquor genera zur; hujus generatio dicitur, illius corruptio : facta

scit. ἡ termino contrario in contrarium transinuta. tione, manente interea eadem subjecta materia. Co

rupta nempe priore albuminis forma, fit colli quamentum:& ab hujus scolliqua metui scit.)sormae Privatione. succedit forma sanguinis: non siter, quam cum alimentum in substantiam aliti convertitur. Hoc itaque modo , pullus ex ovo, tanquam eπcontrario, fieri dicitur. Enutrito enim pullo in OVO, atque adaucto, albumen pariter ac vitellus corrum-Puutur

176쪽

intur & es sumuntur, totaque deinceps ovi substantia. Manifestum est igitur , ex ovo , tanquam lcontrario, videlicet alimento; & tanquam ex privatione, α non ente, pullum fieri. Constat enim prima pulli particula nempe sanguis , aut punctum salienu ex non sanguine , & omnino gx contrario ;durante semper eadem supposita materia. Fit etiam pullus ex ovo,sicut vir ex puero. Quemadmodum enim ex plantis semina oriuntur, ex semitibus gemmae, germina, virgulta, flores, & -- ita quoque ex ovo gallinarum semine) fit maculae dilatatio, colliquamentum, sanguis, & cor, seu prima laetus vel fructus) particula. Idque tanquam ex nom,dies; ex vere,aestas; ex puero,vir; hoc, post hoc. Ut quemadmodum fructus, post flores, in eodem stemmate oriuntur; ita pariter post ovum,colis 1iquamentum; post hoc, tanquam ex humore primi-

enio, sanguis; post sanguinem , & ex illo, pullusat; Vesuti totum, ex parte. Sicut, per Epicharmi σπ gerationem, ex earumnia imatidicta,ex maledictu pugna. Sanguis enim una cum puncto saliente

primum existit: simulque & pars pulli videtur, α

efiiciens quoddam, sive instrumentum generationis ejus, ab opifice ut Fabricius existimatin inseparabile. Quomodo autem ovum, efiiciens atque iii strumentum generationis dicatur, partim jam antea dictum est, partim etiam uberius ex dieendis constabit. Ex hissoria id certum est, punctum pulsans, atque sanguinem , dum augentun sibi reliquum corporis. aliaque omnia pullL membra asciscere et quemadmodum vitellus in utero, ex OVario provolutus, al-humine se eingit; idque non side concoctione , ac

nutritione. Cunctarum vero operationum vegetabilium instrumentiim commune, Calor internuS, aut

calidum innatum, vel spiritus per totum diffusus, de in eo spiritu anima,sive animae facultas, ab omnibus censetur. Habet igitur ovum, procul omni dubio, animam suam opimetem, quae tota in toto, te tota iii unaqualibet parte insit; spiritumque seu calorem animalem in se continet, immediatum illius animae

instrumentum.

Interroganti itaque, s Emodo ex ovo sit pusim f

177쪽

respondemus , omnibus modis , de ab Aristotele re lcitatis , & ab aliis excogitatis , quibus aliud ex alio fieri contingit. u

Fallitur Fabricius, circa materiam g

nrrationis Pulli in ovo.

EXERCITATIO XLIV.

Q Uod mihi ab initio proposui , Fabricium Prae

monstratorem sequar ; dc de tribus illis , qvie in generatione pulli indaganda ait , cum illa considerabimus; agente nempe, materia, & alimento pulli. Quae omnia in ovo esse oportet, de quibus dubia aliqua proponit , opinionesque graVi inmo--, rum autorum diversa sentientium. Prima dissicul- - ' - μς tas ad pulli materiam, & alimentum spectat. pocrates quidem , Anaxago , Alcmeon , Menander,& prisci Philosophi omnes , pusium ex vitello gener ri , ex albumine vero nutriri, ex illimarunt. Contra banc opinionem , Aristoteles , & cum eo Plinius, pullum ex album in e corporari, ex luteo muriri, credi- derunt. Ipse autem Fabricius, nec vitellum, nec album en, materiam pulli esse voluit 1 praedictasque ambas opiniones conatur refellere, &docere, albu-men pariter ac vitellum alendo pullo duntaxat in- .sem ire. Idque, praeter alia argumenta s quibus minus acquieicendum puto) hoc uno sic satis firmo et quod scit. propagines v sorum umbilicatium c per quas pullus, sine dubio, nutrimentum haurit in al-.bumen pariter ac in vitellum disseminentur, amboque isti liquores sprout pullus augetur, & majorem; timenti copiam postulat) absumantur. Ac Propterea Fabricius in sententiae suae confirmationem, ait: Ex corporibus ovum construentibus, pulli gener tioni idoneis, solum tria sint,albumen, vitellus, ct ch Iab: albumen, O 'iteilus nutrimentum pustisunt; ergosela chalara materia erunt , ex elisa fit pullus. Errare tamen excellentissimum Fabricium , supra in historia demonstravimus. Postquam enim pullus jam Piope consummatus est , caputque dc oculi distincte

n. l. 6

L. Ioa

178쪽

generationis Pussi in Oet '. r49

conspicimitur, chalatas in ovo longe a foetu dissitas, integrasque a cacuminibus ad latera remotas reperire est : praestantque ut ipse quoque fatetur 3 usum ligamentorum, quibus vitellus tu tra albumen in debita sua positione retineatur. Nec verum est , quod Fabricius in opinionis suae stabilimentum , addidit: ehataΘ nempe obtusa ovi parti, e directo suppositi esse. Nam post primae diei incubationem , mutatur liquorum latus ; vitellus attollitur , 6c Drandines utrinque de cacuminibus removentur; ut jam pridem diximus. Fallitur etiam praeterea , cum chalazas ovi partes esse statuit. Ovum enim revera ex albo & luteo humoribus solum constat : chalaetae autem , ut & membranae , album in is quaedam appendiculae sunt,& membranarum duntaxat extremitates colligatae& contortae sicut flamenta in fuhem complicarIsolent ut liquores, firmiote nexu, id debito suo

loco conscrVentur.

Male igitur ratiocinatur, dum ait : Chal ἰὰ in ovo ibi reperiuntur , ubi pusius generatur ergo hic ex illis constituitur. Nam ne secundum ipsum quidem Fabricium, id fieri ullo modo potest; qui fatetur, cha latas in utroque ovi extremo pariter reperiri; tamen negat, pullum alibi quam in oblitia ejus parte procreari : in qua profecto, sub primum generatio nis exordium, nulla omnino chalaza deprehenditur. Quinetiam, si in ovo recenti periculum feceris, Vi-

is chalazam superiorem haud directe sub obtuso

cacumine, aut cavitate ejus collocatam , sed ad latus nonnihil declinare; nec illo versum, quo cavitas tendit, sed potius in latus oppositum. Praterea, ex si pra-dictis innotuit, liquorum posituram statim ab incubatione permutari : quia oculus a colliqua mento adauctus , ad cavitatem in parte obtusa at tollitur , unde liquores, & grandines utrinque ad Iatus removentur. Macula enim, quae ante incubationem medio loco inter ambo cacumina collocabatur , jam in oculum aucta, cavitati in obtuso an is gulo adjungitur ; grandi numque altera ab obtuso cacumine ceprimi tui , altera vero tantundem ab

acuto asgulo assurgit ; squalis nempe Polorum

179쪽

i so Fa stitur Rabricam, eirea materiam. mundi, in obliquo hemisphaerio, situs est in simulque

album inis , praesertim crassioris, pars maxima in acutum cacumen subsidit. Nec verum eli. chalazas primam pulli formationem longitudine & figura imitari; partiumque principalium numerum, totidem suis nodulis referre:

ut inde a consistentiae similitudine, de pulli materia

argumentum probabile adduceret. Neque corpus

rubrum s quod etiam pro jecore habuit) in grandinibus , vel prope eas cernitur ; sed in medio colli-quamento candido reperitur; estque cordis solius principium. Nec etiam ranabottolorum exemplum, ab eo adductum, quadrat; quorum, inquit, non et

conspicere nisicaput σ caui iam, hae est caput O spinam, omnino sive cruribus O brachiis. Additque , quieba- talam viderit, ct hujusmodi conceptum, quod ad eorpua attinet , se vidisse credat. Ego vero saepissime ill rum anatomen institui, vidique alvum satis amplam, & in eadem intestina , jecur, & cor pulsans;

caput etiam , atque oculos deprehendi. Quod Fabricius autem pro capite habet, est figura ranabottolι rotunda, eoque nomine gyrinus dicitur; quod ne pe forma ejus in gyrum vertatur. Caudam habet, qua natat, sed cruribus caret. Circa solstitium auistem , caudam amittit, quo tempore crura Sc brachia primum pullulare incipiunt. At nihil huic simis te, in prima pulli in caput ac spinam divisione, accidit ; quod, ad gyrini modum, pullum ex chalazis fieri persuadeat. Usterius autem haec refellere, Fabricii, viri Anactomes peritissimi dipnitas non sinit. Nec sane opus

est, cum res ipse ex historia luculenter pateat. Tandem concludit, hanc suam sententiam perant quam esse, de Aristotelia quoque temporibus cel bratam. Ego vero potius sententiam in is Alo vandi antiquam crediderim; qua existimat, chal esse sperma gasii, eae quo a quo pariter pusius oriatur. Neutra tamen sententia vera est, sed popularisOmnium temporum error : quippe grandines lgalla ram Itali vocant, nostrates the trediae in a gallo provenire, ejusque hyema est e , olim , bodieque mulierculae crediderunt.

180쪽

s tenerationis pulli in ovo. I fr

nullum ovum D ndum illis caret. At enim, ne intacundum ullum iis destituitur, quod ille aut no-Ω.vit,aut dissimulavit. Id Fabricius quidem fatetur; sei dum negat, galli sperma in uterum penetrare saxi uspiam in ovo reperiri; chalaras tamen λlas, prae reliquis omnibus ovi partibus, masculi seminis virtute foecundari , vimque prolificam suscipere contendit : licet in ovis Recundis , ac infoecundis, chalazarum discrimen nullum animadvertere potuerit. Cumque concesserit, ipsa ovorum in vite talario primordia, perinde ae ova album ine circula. data, a galli coitu foecundari; erroris in tanto viro

caussam, hanc esse arbitror: Fuit hactenus sui jam saepe diximus) Philosophorum , & Medicorum omnium vulgata opinio, materiam laetus in generatione animalium, esse aut maris, aut foeminae, aut

utriusque simul genituram ; ex qua post coitum

in utero superstite, animalia ssimiliter ac plantae , ex seminibus in. terram projectis) generentur. Nec Aristoteles quidem ab eadem latuentia multum abfuit , cum sanguinem menstruum sceminae semen esse voluit, quod maris genitura coagulet, conceptumque inde constituat.

Supposito itaque jam pridem ab omnibus t ceus certo fundamento in errore, quem diximus ; haud mirum sane, si postea spro varia cujusque conjectura in plurimae falsae opiniones subseqinatae fuerint. Erran. enim toto coelo , t ut dici solet) qui ex illimant, post coitum necessario remanere materiam aliquam in utero paratam & idoneam, ex qua aux , foetus fiat, aut conceptus primus constituatur, aut

aliud quid protinus in eavitate uteri fabricetur, quod plantarum semini in terrae gremium injecto Iespondeat. Quippe certum est , in gallinae utero idque etiam postea de omnibus Reminis constabit statim a coitu, nihilo plus conspici, quam ante ipsum coitum reperiebatur. Errasse itaque Fabricium , liquet, cum ait: Sicuti PQ

viυiparum animal ex pauca seminali materia corpora- rur ,quod vero ad alimentum O nutritionems geratur, a

SEARCH

MENU NAVIGATION