Exercitationes de generatione animalium. Quibus accedunt quaedam de partu de membranis ac humoribus uteri & de conceptione. Autore Guilielmo Harveo Anglo, ..

발행: 1662년

분량: 421페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

ubi subsistat in ovo divinum illud, elemento stelliorum analogon , arti & intellectui proportione respondens, Creatoris omnipotentas vicarium Ex dictis igitur apparet, quam sit arduum, caus. ω pulli omnes essicientes enumerare; de necesse eL lse, pleniorem hujus rei disquisitionem ad universiis Iem trutinam referri; neque enim posse ex pulli s lius generatione s sine clariore luce Per experien- .i a Me- tiam ab aliis animalibus allata commode pleneque l b. I. ea tractari, quae generatim omnibus conveniunt. a. er Eoque magis, quod ipsemet Aristoteles principia I. animalium effcientia tam varia recensuerit : ab eo MMe- enim aliquando λὶ μω statuitur causia eruiens . rvb. I. principalis, utpote in quo ratio facti pulli sit; secun- lli, dum illud, ibi fieri omnia- eodem una voco et inter- έ De dum, se) niaris semen; aut sil) muura maris semen par.an. emittentu et nonnunquam, se) id quod in semina inest, I. I. quadfacit ut faecundasint semina,spiritur nempe,ct nais d) De tura in eo spirituproportione respondens elemento stella- , gen.an. rum: alibi f)calori sugin moderatus calor ; sh certiis lI. 2o.'proportionatur casiris grad- ; si, calor in saneuine ;n. alicubi calor aeris ambientis; item skὰ ventiool, M a lumi Iupiperi anima - &universim . Nata ra princia f Lib. pium motus o quietis, ab eod,atur Eademque lice s. c. 3.m,Stoicorum aliquis,qui Mamam esse ignem arbitra g)Lib. tur, hunc caussam animalium essicientem statuat; 4. c. a. quod ignis seipsum nutriat, augeat, propriaque Po- hJ Ib. testate uuodammodo vivere videatur : non ille lini I. .e. Idem noster culinaris, & destructivus; sed naturaIis , ij Da coelestis, vegetativus , generativus , & s Iutaris ; r.an. quem, Iovis nomine , Ethnici colebant, rerumque, 2.2. hominus ue Patrem nuncupabant; non, inquam s h) De claudus eius frater Vulcases c cujus tamen opera acgen .an. beneficio quotidie multifariam magno nostro com- Φ. a. modo utimur scit spiritus animalis,divinus, anima-Dege . liumque opifex.er eor. Idcirco ripoteles quaestionem hane de caussa eia I. a. e. ficiente, valde dubiam esse ait;utrum scit. sit extrins-3 o. cum quid, an in senitara aut semina insitum e re

Deges. βι pars aliqua ansma, aut anima, aut habenr animaman. l. i. Quare ut in hac essicientis pulli disquisitione , ε. I. multiplicium causiarum Labyrinibo tuto nos ex- Pedi

192쪽

Visios ea a Pulli. quomodo,

pediamus; opiis est Ariadnaeo filo, ex omnium fere animalium observationibus rite contexis et aeri merea res haec ad universalem magis indaginem ferenda est. Interea temporis , quae cima privatam pulli ex ovo generationem , vel mantista apparent. vel a communi sententia aliena sunt , vel ulteriorem inquisitionem postulant, recensebimus.

Uciens causa Pulli, quomodo ver

tur, secundum Aristotelem.

Arem esse mussam essieientem primariam in generatione, omnes confitentur; utpote in quo 'ecies, sive forma resideat: asseruntque porro, genituram ejus coitu emissam facere,ut & ovum siti dei fiat Decundum. Quomodo autem galli semen pu lum eX ovo producat, Philosophi atque Medici mnes olim hiateque haud satis erinlicarunt: e qua stionem ab aristaeis propositam solveruat. Imo nec ipse quidem Aristoteles, ubi ait; maram non conferre De eo quantitatem, sed ad qualitatumi essequa priuiarium an. l. I. ma- , foeminam vero materiam prassare. Pauloque e. 2o. post : Non o Hs μου semen emittit. Pi emittunt, sia pari faetus Me est : Ilaus nec is fabro quicquam se cedis ad lignorum materiam i neepu pars ulla artir fa

Pre motum an materia existit. Atque anima,in quas ma Oscientia est , movet manaes, asu aliud membrum , motu certa qualitatis: vel diverse, a quibus usitatur diversum; vel eodem, a quibus idem. Mansu autem, iminfrumentaque materiam movent.Ita natura etiam maris semen emittentis, utitur eo semina,quasi instrumento, actu habente motum: in in operibin artium insistimenta momentur, in illis enim quodammodo motio artis est. Quibus videtur innuere , generationem fieri m tu certae qualitatis. Quemmmodum iii arte, licet

Prima caussa snempe ratio operis fit in anima arti cis; postea tamen opus emitur motu manuum: et

193쪽

aliorum instrunaentorum ; & licet prima caussa remota sit , ut in automatis in quodammodo tamen movere dicitur quod jam non tangit , sed olim teti-

dummodo motus in instrumentis perseveret. a. Idem libro sequenti sic ait : Semen maris cum acis β. q. cessit in famina uterum,partem pu rissimam excrementi nempe menstrui sanguinis in utero existentis constituit , coagulat, materiamque in utero paratam tali motae transmutat , donee pulli aliquid fiat : auodpsea, licet semen peracto motu evanescat,pars quadam

ex fit foetus , eademque animata , squale cor) quas ipsam jam auget, O gubernat, perinde ac filius a

Patre emancipatm, seorsumque collocatus. Itaque priη- I um haberi oportet, a quo postea ordo membrorum dejerabatur,oe qnaecunque ad absisendum animal pertianent, disponantur 1 ct ex quo incrementum , o motus cineris partibus contingat , Omniumque similarium aca imitarium partium print viam, O ultimi earum alia menta antorsit. Mod enim jam animal est,augetare alimentum autem ultimum animalia ,sanguis est. aut quod proportione respondet icujus vasa edi conceptacula vena fient. se mobrem venarum quoque principium cor est. Vena autem, quasi radicer,pertingunt ad aeterum, per quM alimentum haurit fatus . cor etiam totim natura prancipium , ct finis continens , primum seri debet. xangi m pars sua natura genitalis; qua prior fit umet, quasi principium reliquarum, totiusque animalis , σsens s :eujus calore quia parier omnes patentia in materia snsunt cum principium motionis assuis ierinde Manspontanis 3llis miraculis; quod subinde sequitur, exciaratur partes moventur, non mutanter loeam , sed

alte sientes mollitia, duritie, calore, O reliquis paristium tiarium disserentiis , factajam actu, crua ante erant potentia. Haec totidem sere verbis Aristotelis sententia est , qua Mium ex semine per motum constitui censet alacet Jam non maneat tangens , sed antea solum tetigerit. Subtilis profecto M accurate contexta opinis; atque ex iis, quae in ordine generationis par tium conspiciuntur, non improbabilis. Cor enim, cum venarum ductu, primo cernituri; tanquam Principium animatum, in quo & motus, α sensus;& tan-Diuitiaco by COOste

194쪽

ineretur, secundum Aristotelem. 16e

Ianquam filius emancipatus, parsque renitalis, ure membrorum ordo describitur, &, quaecunque ad ablolvendum animal pertinent, disponuntur - α cui reliqua conveniunt ab Arisoleti attributa 'a semine maris fieri, impossi-Dile videtur; cum nec semen illud in ovo insit, nec ovum tangat, aut unquam tetigerit : quia neque uterum ingreditur, sin quo ovum fit) ut Fabricius fatetur , nec ab eo ullo modo attrahitur: imo nec maternus quidem sanguis hi ovo est, aut materia aliqua praeparata , unde semen maris primam hane partem genitalem , caeterarum autorem , essiciat

Neque etiam protinus a coitu , dum semen adhuc intus innet, α tangens est) quicquam pulli in ovo existit , ed post multos demum dies, cum incubatur. Ouin etiam in piscibus, ubi maris genitura ova solum foris tangit, ea vero non ingreditur, haud probabile est quicquam amplius ab illa prae- externum sit agens in quam fit a semine galli in gallinarum ovis jam etarmatis. Praeterea. cum statim a coitu nullum adhuc ovi vestigium extet, sed postea a gallina per se generetur , idque prolificum , postquam jam semen galli

ab ut, atque evanuit; verisimile non est , Retum ab eo semine in illo ovo , per motum , aut motus succe invos, fieri.

Neque sane ova prolifica ab improli ficis & sub

ventaneis disserunt, quod illa maris semen contineant,ut voiuit Aldrobandus; nec quicquam a semine maris factum , & coagulatum in ovo cernitur . vel ullo modo sensibiliter transmutatum reperitur: quippe ovum foecundum a subventaneo nulla sen- bili differentia discriminatur & tamen ovum proli fictim , quod diu post coitum concipitur, habet in se utriusque sexus virtutem, atque ipsum posse fieri, poste facere pullum: tanquam ex ambobus coeuntibus , & in unum conspirantibus, originem traxi set, .ut Aristoteles voluit; eaque necessitate coactus, ut supra e generatione ovi diximus) animam in anovo constituit. Quae si insit, proculdubio eorum e. omnium , quae naturaliter in ovo reperiuntur, Principium & essiciens erit. Certum enim est, quicquid demum

195쪽

demum fuerit , quod pullum ex ovo procreat, in cujus fabrica, tanta arte, tam divino ini, lectu , ac providentia opus est a nempe, dum Ios, visioni; rostrum, sumendo cibo; pedes, amb

Iationi : alas, volatuis & reliqua similiter in finem aliquem instituit esse id, vel animam, vel pineae . animae, vel quid habens animam, vel diquid priuire praestantius anima, cum intellectu & providentia

operans.

Ex generatione quoque pulli manifestum est, quodcunque illi fuerit principium vitae, seu prima causim vegetativa; hanc ipsim prius in corde ruisse. Quare si ea sit anima pulli, ipsem prius in puncto ia- Lente , & sanguine fuisse pariter constat; utpote in quo motum, sensumque deprehendimus et movetur enim , & salit, ut animal. Quod si in puncto sitiente existat anima, quae reliquum corporis sui in fisoria docuimus in sibi fabricet, nutriat, di augeat; e corde certe, ceu fonte, in universum corpus

Promanat. τSimiliter, si ovum ideo prolifieum estinuia ei ania Nev. ma inest, sive sui Ars. voluit pars animae veget . a. tiva; clare constat, punctum inliens, Partemvegeis . nitalem animatam, ad ovi anima proficisci ι nihil enim sui insius autor est animamque ab ovo , ici Punctum saliens ; mox , in cor a & deinde, in puIlum traductam esse. Adhaec, si ovum vim prolificam, animamque -- gelativam habeat, quibus pullum exstruat; easdemque sui manifestum est, & omnes fatentur) galli se- , ., , mini ccopi s Jeferat ; certum est, semen hoc etiam

ι. animatum esse : ita nempe Aristoteles 3 Habeatna. c. I. Bemen anrmam, neene , ratio eadem atque de partibus reddenda est. Nee enim anima usia essepotest, nis in eos ur e neque pars tilia esse potest,qua particeps animae non sit; nisi aquivoce, in marini oculus. Semen igitur habere animam, esse potentia palam est. Sequitur igitur ex praemissis. marem esse essicientem primarium, in quo ratio, & forma; qui semen, sive genituram potius prolificam gignit,eamaue ve- stativa anima imbutam squa & reliquae eius partes praeditae sunt Reminae immittit. Genirura haec

196쪽

operetur , seundum Aristotelem. 16

intromissa , materiam in gallina movet , ut ovum fiat animatum; inde etiam prima pulli particula animariir , & deinceps totus pullus. Adeoque , ad mentem Aristat elis, de gallo, in genituram ejus; de enitura, in Reminae materiam; deinde, in ovum ;e ovo, in pullum , vel auima eadem traducitur per metemνθebosin quandam; vel a priore,in subsequentibus Luscitatur : nempe amare, in semine proprio pasemine, iii ovo; ab ovo' demum, in pullo; tanquam lumen de lumine. Essiciens itaque quod in ovo quaeritur, unde pullus nascatur, est anima ; ideoque anima ovi: nam, secundum Arsotelem, ani non est, nisi in eo, cuis

At enim manifestum est, semen maris non esse pulli essiciens, neque ut instrumentum , cujus motu pullus formetur, lut Arist. voluit; neque ut animatum, ut illius sit anima. Nam in ovo nullum semen inest , aut lausens ovum , aut quod illud unquam tetigerit, mera autem non potest, ut moveat ,rd non itangit; ant suisquam ab eo, νωά non moveat,asi elatur nec anima seminis igitur alci debet ei inesse. Et ut anima in ovo Mesens sit,non videtur tamen a gallo. aut ejus semine magis provenire, quam a gallina. Nec sane a gallo, re illius semine, traducitur per metem Febola, sive transtationem quandam animae in ovum et indeque in pullum. Quomodo enim in ova futura, & post coitum concipienda Nisi vel semen animatum alicubi in gallina interea permanserit; vel anima sola absque semine tradina fuerit, ut ovo postmodum nascituro Indatur. Utrumque autem falsum. Ruippe semen nullibi in gallina reperitur e nec possinite est, ut gallina, post coitum, duplici anima praedita sit; sua nempe, & futurorum ovorum, ac pullorum; siquidem anima nullibi dicitur, nisi in eo, cujur est: multo minus eadem, pluresve animae in gallina latere possunt, ut suturis postea ovis , pullisque ordine subsequentibus in

serviant.

Haec quidem ex Aristotele attulimus,ut inde innotesceret, quomodo, secundum diis sententiam,galli semen ex ovo pullum essiciat, arduaeque huic con

197쪽

rss sententia Fabricii, de eausa pulli

templationi lux saltem aliqua assiligeret. Ea vero cum rei hujus modum non explice uti nec dubia ab ipsemet proposita solvant; patet, nos in eodem luto haerere , iisdemque difficultatibus scirca caussam efiicientem laetus, in generasione animaliuas irre- . tiri : imo vero tantum abest . ut disquisitio haec ex

iis quae ab Aristotela proferuntur in reddatur perspicua, ut pluribus inde potius & maioribus dubiis linvolvatur. Quare mirum non est, praestantissimum lPhilosophum , hac de re ambegisse, tamoue vario lgenerationis animalium essicientes causias intro. lduxisse; ac modo ad exempla automatum , coagu-Ii , artis, instrumentorum, & motus, subterfugisse: modo, ad animam in ovo, & in semine maris i quorem illustraret in divertisse. Imo vero , ubi certo statuere, & determinare videtur,quid sit in quolibet lsemine sive plantarum , sive animalium quod ipsum foecundum reddat ; calorem, & ignem , tan- quam opifices in idoneos, repudiat; nec facultatem aliquam consimilem agnoscit; nec quicquam in s .mine reperit, quod ei muneri conventu, sed inco poreum quid, & extrinsecus adveniens admittere cogitur : quod ut ars, Vel mens cum intellectu, l& providentia foetum formet, omniaque illic in finem , & ad melius esse instituat, atque ordinet. Confugit, inquam, ad obscurum, nobisque incognitum: nempe, ad spiritum in semine O spumos eorpore contentum, atque ad naturam in eospiritu proportione respondentem elemento stellaram. Illud autem quid sit, nuspiam nos docuit.

Sententia Fabricii, caussa Tulli

sciente, refellitur.

EXERCITATIO XLVIII

QUoniam duces mihi, prae caeteris, proposui Aristotesem , inter antiquos Philosophorum praestantissimum , & Hieron2mum Fabricium ab Aqua- pendente, inter Neotericos Anatomicum eXimium ,

a quibus potissimum de generatione animalium tuo

198쪽

eficiente, refellitur. I 69

cem mutuarer : cumque ab Aristotele eam mihil praelatam non videam ; Fabricium adire statui , uti quid ille de caussa efficiente sentiat, intelligam.

Is autem tribus circa eam rem dubiis conatur satisfacere. Nempe Primo. Quid sit pulli essiciens PIdque ait, esse semen maris. Secundo. intomodo, hoc ita este, appλreat in ovo; & quo pa o semeα galli ovum Decundet ultimo , quonam ordine pulli partes procreentur Primum quod attinet ; ex observationibus nostris constat, gallum , eiusque semen , esse quidem

generationis caussam essicientem , non autem adaequatam, sed gallinam quoque in hunc censum venire Hoc itaque loco id praecipue inquirendum, quomodo nempe galli semen ovum , alias subventaneum & improlificum, foecundet. & ex eo pullum procreet λVerum audiamus Fabricium. Siserunt, inquit,

qua ex ovo,ab iis qua ex semine fiunt; ex eo,quod Ουipara materiam, ex qua corporatur pusitu, distinctam ct sep . ratam habent ab agente; vivipara autem simul.caussam efficiente- materialem habent adjunctam, O concorporatam. Asens enim in Oviparis . semen gasii est in

pennato, tuad in ovo neque es, neque esse potest: materia vero est c laeta, ex qMaco paratur faetus. Ambo hac invicem distant per multum varium: nam chalala vitello jam formato, O in secundum uterum eadenti accedit. evo interno adiungitur icontra gasii semen prope podicemeansissit, Oper langissimum patium a ebalala disat,sua

tamen facultate irradiante, O uterum, O totum ovum facundat. At semen in υiυiparo , O materia est, ct uens, in uno corpore utrumque simul consistit. Disserentiam hanc inter ovi para, & vivi para, vi detur introduxisse ; ut Medicorum , de generatione hominis, tueretur sententiam; vel saltem eandem nei labefactaret; qua existimant, utriusque sexus semi- .na, simul in coitu proiecta, miscerii &, prout alterumi alteri praepolluerit, neri, ut hoc essiciens sit,illud autem materiae vieem suppleat; ex iisdemque in unum conspirantibus, conceptum in vivi paris conflari. Verum, cum in ovo observet, nihil seminis, aut re sanguinis , in uterum gallinae a coitu attrahi , ibi-ὶ H dem ve

199쪽

iro sententia Fabricii, de eausa

demve contineri; nee eredat , fieri posse ut quici quam a mare , dum coit , emittatiir, quod uteri ea-vitatem subeat ; neque quisquam in ovo reperiat, quod semini maris adjungatur e dubitare coactus est, quomodo semen i quod nuspiam adest , nee miscetur cum genitura Reminae, neque adjungitur, umque tangit 3 pullum eonstituat, aut ovum k ndet Praesertim postquam tradidisset , a praemissis aliquot coitionibus,omnia ova eodem anno nascitura, prolifica reddi. Quidni enim impossibile videatur,ex galli semine, verno tempore aecepto sim autem absente, deperdito, seu absumpto)ova post genita, aestate nempe, vel autumo foecunda fieri & pullos excludere Huic tantae dissicultati ut obviam iret, differentiam praediαim cudit; &sententiae tuae confirma dae gratia, tria porro adstruit. Pinno. licet semen galli, nec in ovo sit, nec unquam in utero fuerit, nec materiali caussie adjungatur, lut in viviparis; idem tamen in gallina per annum integrum Permanere voluit. Deinde, ad seminis hujus conservati nem, ecum foramen invenit,prope uteri ingressum,

in quod gallus semen suum de nat, &in quo in

quam in nursa' idem reservetur; ut inde ova omnia futura foecundentur. Denique, quanquam semen in

buria illa, nec uterum, nec Ovum, nec Ovarium tangit, ut illo pacto vel ovum laeeundet, vel pullum Inde essiciat; ait tamen, illud spiritali substantia Aeirradiatione quadam , in ovum usque penetrare, ejusque chalazas foecundare, atque inde pullum e fingere. Qua nihilominus assirmatione videtur Ariasteretis sententiam i foeminam scit. materiam geri rationi conferre, marem autem vim essiciendi) asserere; contra Medicorum placitum de sminum mistura ι cujua tamen rei eaussa, visus est diinim jam discrimen, inter ouipara, 8e viripara , uosuisse. Et quo verisimilior haec ejus sententia videatur, suas in animalibus mutationes, semen nondum emissum, sed in testibus, Ee vesteulis sminariis reservatum ,

Praestet, commemorat.

Sed, praeterquam quod haec minux faciant ad pro-Positum. tneque enim praecipue quaeritur, quomodo

semen galli ovum foecundum reddat ; sed potius ,

200쪽

quomodo idem ex ovo pullum essingat, & sabriceti

videmur fere omnia, in sententiae suae tutelami attulit, fessa, aut suspecia; uti ex observationibus inhibraria relatis, constat. Nam neque caeca illa cavi-

eas in radice uropygii s quam bursam vocat ) galli

semini reservando destinatur; nec semen unquam

cut diximus in illa reperitur ; sed vacua in callo

pariter, & gallina cernitur. Quid autem per spiritalem substantiam , & irra diationem, velit, non explicuit: nec magis, quamnam substantiam intelligat, quam ovum virtute sui vivificare assirmat : utrum scit. substantiam corpoream, an formalem , quae a seminis cin bulla nidulamisὶ irradiatione proveniat, & quod potissimum requiritur ex ovo pullum fabricet. Denique, nihilo plus agit, mea quidem sententia, quam si diceret ; Facit pusiura , quia irradiat ovum ς format, quia v;vificat: atque omnino obscurum formationis modum , per obscuriorem declarare sa- tuiti Ruippe idem dubium manet integrum: quO- modo nempe galli semen, non tangens, & exter-rrum essiciens, locoque sejunctum, in bursa existens, interiora foetus in ovo nimirum cor, jecur, pulmones , intestina &c. ex chalazis per irradiationemessiciat Ni si effato quodam, sedens in solio, creatoris instar, solo hoc verbo, fiant : s nempe ossa, ad sustentaculum'; musculi , ad motum; organa , adsensum ; membra, ad acitonem; viseera, ad concoctionem; imit.) radiis suis omnia in finem aliquem, cum providentia, intellectu, & arte institu re, atque ordinare velit. Neque enim Fabricius modum exponit; aut semen tantae virtutis esse demonstrat , ut fetiam non tangens possit haec omnia praestare; praesertim , dum ovum ab alterius avis inmisbatu, aut alio aliquo somento ut diximus) in fimo, storea. aut furno, longissime a laetantis gallinae bur-Ia dissito excitatur, laetumque producit.. Remanet itaque eadem dissicultas, quomodo scilis semen galli sit pulli essiciena λ nee tollitur, ab in diatione spiritalia substantiae. Nam quamvis concederemus, semen in bursa servari, idque ex chalaris per metamomphasin, di irradiationem , pullum H a porare et

SEARCH

MENU NAVIGATION