장음표시 사용
181쪽
s 2 Fallitur Tabricius, eirea matemiam,ctc.
P su ciet ; catera autem iu ουν contenta , alimen iniduntaxat pusio erunt. Quibus apertum est, eum talent alaquam materiam in ovo paratam quaesiviste , uniepullus corpore tur : idque , ne quid contra definitio nem ovi, ab Axi rotele traditam, videatur statueri: nempe, ovum est,cujus ex parte animal gignitur: relia Τμum, cibus et gignitar, est. vali sum i tur hce ς1ς' Rubricio videtur argumentum : Cum tres solum par- n. l. 2. res albamen, vitellus. O chol la ; priores dua nutrimentum dantaxat pusis suppeditem :necesse est ut solae chalaia materia sint , ex qua pusin constituitur. Ita factum, ut peritissimus Anatomicus dum ma- reriam aliquam creando pullo idoneam, & a caeteris diffvictam , in ovo quaeritὶ errore populari Occaxatus, cespitaverit. Idemque similiter aliis contingit, dum lucem illam deserunt, quam frequens corporum disi ectio, & familiaris cum natura ipsa conversatio exhibent; atque ex conjectura, suppositisque probabilibus argumentis, aut Scriptorum autoritalibus , rem eam intelligere sperarat, quam spectare ipsi, & sensu percipere debuissent Quare haud mirum est, plurimos errores, ab ultima antiquitate unanimi consensu traditos , ad nostra usque tempora descendisse : virosque , alias ingeniolos , egregie
hallucinatos esse 1 dum siui abunde satisfainam arbitrantur , si ex aliorum libris sapiant. & doctorum virorum sententias in memoria habeant. Equidem, qui hoc pacto, veluti ex traduce sui sic dicam) phia Iosephantur; haud melius sapiunt, quam eorum libri quos penes se servant.. In ovo igitur sui diximus ) nulla pars distincta ,
aut materia praeparata adest, ex qua foetus e starmetur : sed quemadmodum in plantarum semiuibus, apex aut gemmula protruditur; ita pariter in ovo, cicatricula , sive macula inest, quae vi plastica imbuta, in oculum & colliqua mentum crescit; eX quo, &in quo pulli primordia, slanguis scit. & punctum satiens) generantur , nutriuntur, & augentur in pullum perfectum. Neque .Aristotelu definitio ovi vera est; ut sit, ex cuius parte pullus oritur, o a reliquo nu-
tritur : nisi Philosophus hoc modo intelligendus sit;
182쪽
Ωuaenamst Pulli materia, cte. Is 3
tim eqse, ex cujus parte pudus oritur, non tanquam ex materia, sed ut vir, ex puero: vel, ovum esse conceptum perfectum,ex quo pullus sartim conmtui dicitur, partim nutriri : vel denique, ovum esse, cujur liquorei pro paristium tum maleria, tum nutrimento inserυiunt. Eoque sensu Arisoteles docet, materiam laetus in Reminis Dest/n.esie ninguinem menstruum , quo dum per venas in Iuterum funditur ) natura abntitur; scilicet generatio
niseaussa, ut quale erat futurum, tale alterum oriatur μjam enim tale potentia est, quale est corpus, cujus secretio es ; nempe, matris.
Q Uoniam itaque ex cliorum placitis , sive nuda
autoritate, sive probabilibus etiam argumentis ea confirmata fuerinil veritatem obtineri non posse arbitramur , nisi diligens quoque experientia accen serit; ex naturae libro, & perspicuis observationibus, quaenam sit laetus materia, & quomodo is inde oriatur, declarabimus. i Duplici modo aliquid ex aliquo tanquam ex mini teriain fieri, idque tam arte, quam natura, ac Praeci-Pue in generatione animalium, observavimus. Alterest, cum ab aliquo praeexistente fit; veluti ex ligno, lectus; ex lapide , statua : cum nempe tota futuri opificii materia jam extiterit, antequam in sormam Producatur, aus operis aliquid inchoetur. Alter au- . rem modus est , cum materia simul & formatur, α fit. Quemadmodum igitur opera duplici modo ab arte perficiuntur ; altero nempe , cum materiam jam paratam artifex secat, dividit ,& detrahendo quod superfluum est, imaginem relinquit, ut statua rius facere solet: altero autem, crura figulus eandem imaginem ex luto, addendo, sive augendo, & figurando format: simulque materiam parat, praeparat,
183쪽
aucta formantur , & transfigurantur ; omnesqua partes simul per metamorphosin oriuntur , ac distinguuntur, perfectumque animal enascitur : quaedam
vero , facta parte una prae altera, ex eadem materia postea simul nutriuntur, augentur, & formantur rhabent scit. partes alias aliis priores ac posteriores , eodemque tempore & augentur , & formantur. , Horum fabrica a parte aliqua , tanquam ab origine,
incipit; ejusque ope reliqua membra adsciscuntur eatque haec per vigenesin neri dicimus; sensim nempe, partem post partem ; estque istaec, prae altera, proprie dicta generatio. Priori modo fit insectorum generatio, ubi vermis
per metamorphosin ex ovo nascitur; vel ex materia
putrescente humido siccescente, vel sieco humescente in primordia procreantur, a quibus t tanquam ex eruca ad perfeciam magnitudinem aucta, vel ex aurelia in per metamorph sin papilio vel musca oritur
justa magnitudine, nee a primo ortu quicquam auctior fit. Perfectiora autem animalia sanguinea, per vi renesin , sive partium superadditionem fiunt; aer liquam nata sunt, adolescunt, & ad ακμην pertingunt. In illis, casus seu fortuna videtur maxime generationem promovere ; in quibus forma oritur ex potentia materiae praeexistentis, caussaque pri generationis est: materia potius, quam emciens emternum ; unde etiam animalia haec impersectiora sunt , & genus suum minus servantia, minusve perpetua , quam sanguinea terrestria, vel aquatilia ,
quae ab univoco principio inemee ab eadem specie
aeternitatem consequuntur : huousque rei causiam primam naturae, & virtuti vegetativae assignamus. Quintam igitur animalia sua smnte nascuntur, Me- ex materia sponte, vel eam coneocta ; ut .Aristoteles
ph. l. videtur asserere. morum scit. materia potes a se ias.
7. c. moveri, est motu a casu, quo semen movet in generatione aliorum animalium. Idemque in animalium generatione contingit, quod in arte : quaedam enim ab arte fiunt, atque eadem a casa , ut sanitas : quintam nunquam sine arte, ut domus. Apes, erabrones,papiliones,& quaecunque ex em-
ea per meta Thoo generamur, casu orta, ideoque
184쪽
genus suum haud servantia dicuntur : leo Vero, aut gallus , nunquam casu , aut sponte; sed tanquam a natura, sive opifice facultate diviniore existunt ι &potius, quod ipecie sibi simile generet, quam quod
materiam suppeditet idoneam, requirunt. In generatione per metamorphosin, quasi sigillo impressis, vel propiasmate concinnata finguntur; materia scilicet tota transformata. Animal autem, quod per vigenesin procreatur, materiam sitnul attrahit,parat, concoquit, & eadem utitur : formatur
simul Ac augetur. In illis, plastica vis eandem similarem materiam secat, sectamque disponit, & in membra redigit; facitque ex similari materia, dita similarem; sive ex subjecta materia similari, organa dissimilaria. In his vero, dum partes alias, aliterque dispositas ordine procreat ; aliam quoque, atque aliter dispositam materiam requirit, ac facit; his nempe, vel illis partibus generandis magis idoneam. Cujus rei gratia, ovum gallinaceum perfectum ex variis partibus constitutum credimus. Liquido itaque ex historia nostra constat, pulli generationem eκ ovo , fieri potius per epigenesin . ruam per metamorpho in ; neque omnes ejus partes mul ricari, sed successive, atque ordine emergere; eundemque simul, dum augetur , formari ; α augeri, dum formatur; partesque alias aliis prioribus supergenerari, & distingui; principiumque , augmentum & perfectionem procedere per modum crescendi, tandemque exoriri istum. Facultas enim pulli sermatrix, materiam potius sibi acquirit, MParat; quam paratam invenit : videturque puliqs haud ab alio fieri, vel augeri, quam a se ipso. Et
quemadmodum omnia, ex quo nunt, ab eodem au-'. gentur: ita similiter, a quo pullus conservatur, Maugetur ab initio sive id anima, sive facultas animae fuerit) ab eodem quoque ut supra diximus γeum- fieri credibile est. Idem enim reperitur tum in ovo, tum in pullo, essiciens , ac conservans; & ex qua materia erimam pulli particulam constituit, ex eadem nutrit, auget, dc sit peraddit reliquas omnes. Denique , in generatione :-ἔamoethosin , tum
185쪽
is 6 Ωuamnam fit Palli materia ,
discernitur; per epigenesin vero, totum ex partibus cerio ordine componitur, ac constituitur. Quare Fabricius, materiam pulli, ceu distinctam mi partem, ex qua corporetur perperam quaesivit et tanquam pulli generatio per metamorphosin , sive materiae congestae transfigurationem , fieret 1 &partes omnes corporis , vel saltem principales , ex eadem materia simul orirentur, & sui ipse loquiturin corporarentur : non autem per vigenesin, in qua ordo observatur secundum partium dignitatem . Musum; ubi primo exiguum quasi iacitur fundameneum, quod simul dum augetur, distinguitur quoque,& sormatur; partesque deinceps, ordine quasque suo, supergenitas &adnascentes obtinet. Quemadmodum nempe apex ex glande protub rans, sumpto incremento, in radicem, lignum , meis dullam, corticem, virgulta,turiones, frondes, stores, ac fructus distinguitur, de formatur, tandemque atabor evadit et ita pariter se habet pulli in ovo pr creatio ; cicatricula, sive parva macula, futuri aediis scit fundamentum, augetur in oculum, simulque distinguitur in eosi' meritum, in cujus centropunctum sanguineum pulpam enascitur, una cum Venarum ramiscatione; his mox superoritur nebula, ac primum futuri corporis concrementum i quod etiam, prouo augetur, dividitur sensim dc distinguitur in partes, non simul omnes , sed alias post alias natas, & ordiis ne quasque suo emergentes. Ut concludamus igitur : In eorum animalium generationei quae per epigenesin procreantur, dc partite formantur squaliter pullus in ovo non quaerenda est materia alia, ex qua laetus corpore tur; de
alia, unde primum nutriatur, atque augeatur : nam eadem materia, ex qua fit, nutritur etiam ac augetur : 8c vice versa , qua nutritur primum dc aut tur, eri eadem quoque pullus iii ovo constituitur.
Idemque estpotentia animal, quod alibile , dc augis mentativum, sui postdocebimus)differuntque duntaxat sui Arist. ait ipso esse ε caetera vero idem sunt. Quatenus enim hoc aliquid est , & in substantiam tonuertibile, nutritium est ; quatenus quantum, est -- mensarium et quarenas 4n substantia deperaitae
186쪽
Ioeum substituitur , nutrimemum appellatur: quat nus non deperditae additur , inerementum dicitur. Idemque tum generatione , tum nutritione , tum augmentatione ; pulli materia , alimentum , & in-erementum existimandum est. Generari vero fimpliciter dicitur, cujus nondum est aliquid praeexistens; nutriri autem, & crescere, quod prius extitit. Foetus quod primum fit , gigni, aut nasci ; quod
substituitur, vel superadditur, adnasci, aut adgenerari dicitur. In omnibus ab eodem in idem, eadem transmutatio, & generatio: secundum partem quidem , nutritione & augmento; secundum totum autem , generatione simplici e alias idem utrobi-xe contingit. Quippe unde materia primum exiens fit, inde quoque nutrimentum illi, atque in
Quinetiam ex dicendis constabit, omnes com iris partes , ab eodem communi succo alibili, aliter aliterque cambiato , nutriri. Nam ut plantae omnes ex eodem communi nutrimento sive rore, seu ter ne humore) diversimode alterato, coctoque oriunis tur, nutriuntur , atque augenturi ita pariter ex iis
dem ovi liquoribus albumliabus nempe, de vitello totus pullus, singulaeque ejus partes procreantur, μerescunt.
Explicabimus etiam , quorum animalium sit permnamorphosin generatio: qualisque inse rum , ex
verme, vel emea oriundorum, sit praeexistens materia i ex qua , per solam transinutationem , onmeω partes simul constituantur, corporentur,& perfectum demum enascatur animat: tum etiam , quibus animalibus aliquis generationis ordo insit, partes que eorum aliae post alias nascantur; qualia sunt, quae imperfecta primum nascuntur , postea vero adolescutit, & perficiuntur; uti omnia ex ovo pr gnata. Haec ut simul fiunt, & augentur ε crescunt, cc transformantur; ordineque observato , in partes distinguuntur : ita nulla iis irmnediata materia praeexistens adest, squalis statui solet seminum maris & Reminae mixtio, vel sanguis menstruus, vel aliqua ovi portiuncula in ex qua foetus eor retur es in simul ac fit de paratur materia, augetur etiam ν
187쪽
& formatur aliquid ; quam primum nutrime tum adest , adest quoque id quod eo alatur. Fitque hujusmodi generatio potius per epigenesitit tanquam ex puero , vir j nempe ex punω Ω- 'liente , ceu fundamento , corporis aedificium: Iuemadmodum ex carina fit navis : & potius, ut gulus statuam , absque praeexistente materia; quam ex materia aliqua , ut faber ex ligno scamnum , aut statuarius e marmore statuam efformant. Nam ex qua materia pars prima pulli, sive minima ejus portiuneula oritur; ex eadem quoque totus pullus nascitur : unde prima sanguinis guttula, inde etiam tota eius massa per generationem in ovo pr Venit : a quo membra sive Organa corporis consistunt & fiunt, ab eodem etiam partes eorum omnes
similares, Dempe cutis, caro, vena, membrana, ne vus, cartilago. & OS, Originem trahunt. Pars enim,' quae prius erat mollis & carnosa , postea, dum augetur , ab eodem alimento fit nervus , ligamentum, tendo ; quae membrana erat, fit tunica; & quae in tilago fuerat, postea spina, vel os evadit: ex eadem nempe materia similari diversimode alterata. N que enim corpus similare mistum quod ex eleme tis constare vulgo creditur ) ex elementis seorsum primo existentibus, dein compositis, unitis, & ait ratis gignitur; nec compositum , ex component bus: sed ex hoc misto transmutato, aliud mistum gignitur, & eslarmatur. Nimirum ex colliquam ento, fit sanguis: ex sanguine, corporis moles exsurgita
quae similaris ab initio, & tanquam gluten spe a- partes per divisionem obscuram delineantur primo , Posteaque organa fiunt, &distinguuntur. Partes, inquam , istae similares, non fiunt ab et mentis dissimilaribus, atque heterogeneis, invicemunitis 1 sed ex similari materia per generationem oriuntnr, & discriminantur, dissimilaresque fabricantur. Perinde ac si divini opificis jussu , seu effiato uodam, totus pullus crearetur : scilicet, fiadimasia similaris alba, ac dividatur in partes, &auratur; atque interim dum augetur , fiat partium
Iecretio, oc detineatio; fiatque haec pars durior, de
188쪽
De eam cleiente generationis, cte.
simul eras r. atque albidior , illa mollior, & simul
coloratior; atque ita factum est. Sic nempe quotis die pulli fabrica in ovo procedit; ex eadem materia, fiunt, nutriuntur, de auVntur omnia. E spina primum oriuntur latera, inique minutis lineis albissimis a came distinmuntur; in capite tres bullae visuntur, aqua crystallina Plenae a quae cerebrum , cerebellum, & oculum dierum offusa nigredine conspicuum referunt : substantia , quae initio eoagulum lacteum apparet , postea sensim cartilaginosa , spinosa , ac demum ossea madit; quae mucosa Irimum, & alba erat; tandem in carnem rubicuniorem, & pare hyma abit; quae prius erat limpida , & purissima aqua; moX in cerebrum , cerebellum, re oculos mutatur. Majus enim,& divinius inest in generatione animalium mysterium , quam simplex congregatio, alteratio, εc totius ex partibus compositio et quippe totum, suis partibus Prius constituitur, & decernitur; mistum prius, quam elementa. Verum de hac re plura alibi: ubi etiam 'mussae ejus, & principia assignanda veniunt.
De causa efficiente generationis Pulli ,
Actenus de materia, ex qua pullus in ovo nasciis tur, diinim est. Superest, ut de essiciente pulli caussa, aliquid eum Fabricio dilauiramus. Quoianiam autem plurimis haec res dissicultatibus obnoxia est; nec autores in alia magis acriter & verbose disputant, ipseque .Aristerelas in ea explicanda mire intricatus, ac perplexus cernitur; plurima etiam dubia, nec spernenda , sese offerunt; operae pretium
me faEtimam arbitror , si squod in materiae disquisitione a nobis factum est) primo loco statuam, quot
mollis aliquid eruiens, vel effectivum dicatur ; ut inde certius & distincte magis constet, tum quid efficientis nomine quaerendum sit; tum etiam quid de autorum circa hanc rem sententiis statue
189쪽
dum veniat; simulque ex nostris observationibus ap. Pareat, quid vere ac proprie essiciens dicendum sit. Ar istetis essicientem caustam definit, Unde Minis rub. cipium mutationu primum , ain quieris et ut consultor;
I pater Osimpliciter, faciens, e M. quod factum σις a. transmutativum , transmutati. iniare in generatione animalium , multa & varia caussarum genera asi i t. mutur, unde motus; aliquando accidens , sive qualitas assignaturi atque ita calor animalis, & forma. trix facultas, essiciens dicuntur. Aliquando, substantia externa prius existens, cui vis plastica seu forma,trix facultas inest 1 ut pater, vel ejus semen , cujus.essicacia pullus ex ovo procreatur. Aliquando interisna quaedam substantia per se existens; ut spiritus, sive calidum innatum. Aliquando substantia quaedam alia ,. v v forma, vel natura, vel anima, vel pars quatalam animae vegetativae, pro essiciente habetur :quale principium ovo inesse, jamdudum diximus. Praeterea , quoniam aliud esto prius, dc remotius, unde motus 3 . aliquando media inter primum essiciens , & ultimo factum ι & instrumenta, tanquamessicientia aestimantur : subordinati quoque fines, ceu subsequentium principia, inter caussas essicientes recensentur; ac proinde ipsae partes quaedam, genitales dicuntur; veluti cor, unde relliquas partes ortum ducere, Aristoteles assirmat, & ex historia nostra liquet. Cor, inquam, aut saltem ejus primordium, vescula nempe & punctium saliens, reliquum corpus, tanquam futurum sibi domicilium, rubricat : jamque exstructum ingreditur, in eo se recondit. vivificat illud, & gubernat, superpositisque costis ac sterno, ceu munimento. circumvallat: estque veluti lar quidam familiaru, prima animae sedes, calidi innati primum receptaculum, focus animalis perennis; facultatum omnium fons dc origo, unicuique in adversis solatium. Porro, quoniam e ciena in relatione ad sectum dicitur; cum per epigenesin partes aliae aliis ordine posteriores sint, & a prioribus diversae; ut effecta, ita Sc essicientia quoque variari, verisimile est; quae diversa opera producant, a quibus motus etiam diis
190쪽
dam organa Gylificationis, alia sanguificationis , generationis alia astruunt : & Anatomici quidam,
ossificam, earnificam, nervificam facultates nominant; quas osta, carnem, & nervos essicere statuunt. In pulli autem generatione , eX pluribus actioiuqbus non parum inter se disserentibus,caustas quoque effetentes discrepare certum est : quae licet per accidens effcientes generationis videantur, necessatiou en requiruiuur: cum, nisi sociata eorum opera, nihil essiciatur. Nempe, dum externa impedimenta prohibent, vel conceptum fovent, aut excitant,& de potentia in aditam deducunt, essicientia merito censentur. Atque hoc nomine ovorum incubatio, aeris locique tepor, verna tempestas, solisque per Todiacum accellus ; similiter causi ad praeparantes, quae fa-eiunt ut vitellus ascendat, macula dilatetur, humoresque iii ovo colliquentur , pro essicientibus habeantur.
Deinde caussis essicientibus annumerandae sunt generativae & architectonicae potentiae partes a Fabricio recensitae, nimirum facultas immutatrix, con-eoctrix, formatrix, & auctrix : accidentium quoque quorundam effectrides caussie; nempe, unde pullus sit mas, aut foemina: patris, aut matris similitudine ; idque ad prioris, aut posterioris maris coeuntis formam; unde etiam proles fit animal diatque integrum , non mutilum ; robustum , & sa num, non morbossim ; longioris quoque aevi; speciemque retinens, aut degenerans; monstrum, aut misti generis evadit. Denique , cum circa essicientem laetus caussam versantes , animo perpendimus insignem ejus fabri .
cain , atque omnium partium , naembrorumque
actiones, functiones, usus, & utilitates ; quantaque providentia, arte, & intellectu; quam divino num
ne amata omnia concinnentur, assabreque componantur in usum vitae : non solum, quis sit essiciens . architectus , & consultor , ambigere non licet; Verum etiam omnipotentem adeo tanti operis quod
microe Umi titulo insigniri meretur fabricatorem, &praeservatorem jure suspicimus , α veneramur. Quaerimus etiam, unde veniat; dc quando; atque