장음표시 사용
321쪽
xyx 2sd i is eveniat mense Octobri.
conspici solent. SaNuinem vero ex illis , ut antea, . digitorum comprcssione elicere non potui. Interior ista uteri superficies tuberibus inflata, adeo nunc tenera, delicata, & laevis evasit , ut nihil supra. Credas equidem , ventriculorum cerebri mollitiem adesse: digitumque ei admovens , nisi oculos consulueris , vix pereipias te eam tangere. Iamque aperto , statim post internecionem , uteri sinu; undosum , ae testudineum motum saepe vidis quisis in ima parte cochleae, aut limacis, dum repit, conspicitur quasi uterus esset animal in animali, motumque proprium exerceret. Ejusmodi intestinorum motum sui modo dictum est in
vivorum disiectione saepe conspicatus sum : eundemque visu , & tact u , ih vivis canibus de cuniculis setiam integris in experiri litet. Similem quoque motum in marium testiculis, & scroto obse Vavi : novique mulieres. quibus palpitationes ejusmodi, pro spe gravidationis, imposuerint. Num autem uterus muliebris, in hystericis symptomatibus fascensu nempe , descensu , dc contortione)tali motu, 'sive agitatione palpitet , necne; atque utrum cerebrum quoque in suis conceptionibus similiter move tur , quaesitu ut arduum , ita haud indignum censeo. Paulo post, dim interioris tunicae uteri extub Tantia fatiscere, ac si madore perfunderetur &paulatim sidere, atque extenuari coepit: quinetiam nonnullis , sed raro , purulenta quaedam materias sudoris in modum in achaerebat; qualis in vulnerubus , aut ulceribus cerni solet, cum concocta dicuntur, ac pus reddunt album, laeve, &aequale. Visa primum hac materia; dubitabam, num maris semen esse, an ex puriore illius parte concoctum quid arbitrarer. Quoniam autem eam rarissime, & in paucis admodum conspicabar: & jam viginti diebus praeteriisset cum maribus consuetudo ; materiaque ipsa non esset lenta, viscida , aut spumosa, quale semen deprehenditur :) sed magis frictilis, &Purulenta, ad flavedinem tendens apparebat; po- . tius casu aliquo, vel a sidore , ex nimio cursu autenecem defatigatis,eam contigisse judicabam: quemadmodum
322쪽
iis eveniat mense Octobri. 293
admodum in gravedine , tenuior catarrhi materia an mucum densata flavescit. Hanc in utero mutationem cum saepe serenissimo Aegi tanquam primum praegnationis indicium j obtulissem ; simulque ollendissem, nihil etiamnum seminis aut conceptus in uteri cavo reperiri; ips que pluribus idem , ceu rem miram , communi casset; orta demum est controversia : Custodibus, &venatoribus asserentibus primum , argumento esse, tardam fore conceptionem ; & defectum imbrium caussabantur. Postea vero . cum coeundi tempus praeterii me cernerent , egoque idem usque asser rem ; constanter assirmabant, & me deceptum esse, M a me Regem ipsum; debereque necessario aliquid conceptus in utero reperiri : donec propriis oculiS rem , ut erat, perscrutati, summa cum ad- miratione de lite desisterent. Medici autem , ab que maris semine superstite conceptum fieri, nihilque protinus e coitu foecundo in utero remanere , inter αδ ναΤα reserebant.
Quo clarius igitur hoc tanti momenti experimentum posteris constaret; serenissimus Rex, experiendi caussa quoniam in omnibus idem concupiendi modus , re tempus est) duodecim circiter
Uamas Deminas, circa initium Octobris, ab omni marium consortio segregavit, murisque inclusas iis vivario suo aedibus Hamptoniensibus vicino detinuit loco nempe, cui cursvi nomen; quod intra ejus septa, ferarum immissarum veloci cursita, canum insequelatium pernicitatem experiantur. Ne vero quis cautaretur; has ita seclusas , semen ex . 'ultimis congressibus aetinuime, scoitus enim tem-PuS DOndum praeterierat earum aliquas dissecui, vidique, nihil seminis in ipsarum uteris supereme: cum reliquae tamen ex praecedaneo coitu , seu contagio quodam in praegnantes fuerint, foetusque suos stato tempore pepererint. In canibus, cuniculis, aliisque plurimis animalibus , expertus sum , nihil prorsus in utero post coitum , per aliquot dierum spatium reperiri. Adeo , ut exploratum habeam , in viviparis quo
que quod supra de Oviparis constitit nec ex spem M 3 mate
323쪽
male maris , aut Reminae , in coitu projecto nec ex ambobus simul mistis s ut Medici volunt) oriri foetum ; neque ex sanguine menstruo, tanquam materia, ut Ar oteles censuit, neque protinusia coitu , conceptus aliquid necessario constitui. Et proinde haud verum est , in coitu proli fico , materiam aliquam in utero paratam adeste , quam
masculi seminis virtus coaguli instar θ coquat,
coagulat , & efformet; vel in actum generationis deducat; aut , resiccata extrinsecus superficie, membranis includat. Nihil enim omnino per dies compluscillos nempe ad duodecimum Novembris)' inesse cernitur. Patet insuper, non omnes sceminas , dum coeunt , semen in uterum profundere; neque enim in dama, aut cerva , aliisque plurimis viviparorum generibus , ullum est, vel menstrui sanguinis, vel seminis indicium. Quid autem sit, quod a mulieribus petulcioribus in coitu, cum Virium resolutione, ac voluptate , non minus quam a viris, pro fluit 1 de an necessario ad conceptum faciat; utrum
a testiculis proveniat; an sit semen , & num prolia ficum ; alibi a nobis dictum est. Atque haec dum agimus, ignoscant mihi niveae unimae, si flammarum injuriarum memor) levem gemitum effudero. Doloris mihi hara caussa est: cum inter nuperos nostros tumultus , & bella plusquam civilia, serenissimum Resem sidque non totum Senatus permissione, sed&Jussu) sequor,
Tapaces quaedam manus, non modo aedium mea-
' rum supellectilem omnem expilarunt; sed etiam quae mihi caussa gravior querimoniae) adversaria
mea, multorum annorum laboribus parta, emusaeo meo summanarunt. Quo factum est, ut observationes plurimae praesertim de generatione Insectorum cum reipublicae literariae sausim dicere detrimento, perierint.
324쪽
C laca diem Novembris duodecimum, aut decimum-quarcum , aliquid primum in uteri da- marem cavo , ad futuram prolem pertinens reperiri, plurimorum annorum experientia edoctus, vereteitor. Memini quidem , anno salutis 1633. conceptionis signa , sive exordia , paulo citius apparuisse; quod tempestas nubila , & plaviosa esset. In cervis etiam, quae sex septemve diebus prius, quam damae, Coeunt ; octavo, vel nono eirciter Novembris die, aliquod semper futuri laetus vestigium deprehendi.
Quid autem illud sit, & quomodo inchoetur, jam
Paulo antequam quippiam discernitur, uteri sive
cornuum substantia minor apparet, quam cum pri- 'mum libidinabantur; amaeque earunculae flaccidiores sunt ut ante monui) deincerioris tunicae protuberautia subsidit aliquantulum , corrugatur, ac madescit. Circa tempus enim praedictum, per m diam utriusque coriiu atque etiam uteri cavitatem , mucosa qum m filamenta tanquam aranearum telae ) ab ultimo sive superiore cornuum angulo ducuntur : quae simul juncla, membranosam ac muci. Iaginosam tunicam . sive manticam vacuam reserunt. Atque ut plexus Choroides per cerebri ventriculos traducitur , ita sacculus iste oblongus, plerto tum utriusque cornu, intermediique uteri cavitatem protelatur. In quo ductu, intra rugas fatiscentis tunicae interioris sese insinuans, 'inter pra dictas globulosas extuberantias tenues fibras implicat ; ad eum prorsus modum, quoipia mater i tra cerebri gyros se abscondit. Post diem unum , aut alterum , mantica haec impletur aquosa , alba, lenta , M albuginea materia ;longumque farcimen humore isto plenum refert.
325쪽
Ωdid in utero Damaram eontingat,
Lentore quidem suo exteriore , uteri lateritus continentibus aliquantulum adhaeret ; ita tamm,
facile ab iis separari queat : quippe in uteri 1 gustia subi constringitur, dum eam pel transit) Rrrepta illa, ex utroque cornu integra educitur, modo caute actum fuerit.
Conceptus iste Uauctus , & extractus , sit ramanticae, sive d*plicis farciminis deprehend tur; α exterius quidem , purulenta quadam sorde bibnitur ; intus vero lubricus est , lentumque ham rem , ovi albumini liquidiori non absimilem , in se
Est hic cervarum & damarum conceptus Primus. Et quoniam naturam, atque conditionem Oui obti- convenitque ei definitio ovi ab Aristoteti tr t. a.dita , nempe cullus ex parte animal gignitur: reliquum r. F. cibus ei, quod gignitur est: quoniam etiam futuri Re- Degen, tus primordium existit ; prs'terea quoque aa Man. t. a. ilium horum avum dicitur : secundum illWd Philoso-i- phi, βρο intra se pariunt animaI, i is quodammodo Megen post primum coneeptum oviforme quiddam incitur. an. t. 3. Humor enim in membrana tenui continetur , perindoc. s. quasi ovi testam detraxeris r quamobrem depra tiones Oonceptuum, qua per id temporu accidunt , fluxtis vocant. Est igitur ut supra de ovo diximus conceptus iste, vere Orma, sive semen, utriusque sexus virtu-.tem in se complectens, & plantarum semini anal V 1 Ideoque Oristoteles mulierum conceptus 7 primos describens, ait esse, veluti Ουum membrana 7' -obtectam, cui putamen detractum sis: qualem Hipp.- frater e tibicina profluxisse memorat ε, nosque etiam mulieribus saepe secundo mense decidisse vidimus, ad ovi columbini molem, sine foetu; aliquando etiam ad phasiani, vel gallinacei ovh magnitudinem ζ atque hoc tempore, embryo intus Iongitudine unguis digiti minimi fluitans cernitur. Mem 'brana vero conceptum obtegens , placentam an- nexam nondum obtinet , neque utero affigitur: sed solummodo parte sui superiore & obtusiore, quasi musco tenui, aut lanugine quadam vestita , accrescentis jam placentae rudimenta exhibet et interior
autem superficies, laevis δc lubrica existens, pluri
326쪽
ntiis vasorum umbilicatium propaginibus referta
Cernitur. Tertio mense , ovum hoc, anserinum ma-
nitudine superat , atque embryonem perfectum uos digitos transversos longum amplectitur. Mense quarto , struthionis ovo grandius visitur. Atque haec in abortibus terebro iactis dissectionibus 9 dilitenter observavi. Ad hunc , inquam, modum damae de cervae, licet per mensem integrum satque etiam amplius a coistu, nihil sensibile in utero habeant, quodam tamen veluti contailio asse , conceptus hujusmodi & primordia quemadmodum plantae, semina; arboresque , suos fructus in ovorum instar producunt : quae circa diem decimum octavum Novembris, aut sad summum) vicesutium primum, perficiuntur idque interdum in dextro cornu, aliquando in sinistro, nonnunquam in utroque; habentque in se materiam colliquatam transparentem , & crystallinam quam, in ovo gallinaceo, colliquamentum sive oculum nominavimus) propria tunica tenuissima atque orbiculari contentam , humoreque eo, in quo postea conceptus natat, longe puriorem ; in cujus medio, fibrae sanguineae , & punctum saliens primum futuri laetus fundamentum) citra ullam praeterea cujussi bet rei praesentiam . clare discernuntur : estque haec prima pars genitalis. Qua demum constituta, anima non modo vegetativa, sed& motiva jam inesse dicitur , a qua caeterae omnes foetus partes , suo quaelibet ordine, generantur, efformantur, & disponuntur, vitamque suscipiunt: eodem Prorsus modo , quo pullum ex Mi costiqua mento labricari diximus. Ambo isti humores omnibus ViViparorum conisceptibus insunt : eosdemque plurimi pro foetus excrementis habent; dum alterum quidem . uri. nam ; alterum vero, sudorem ejus esse arbitrantur. Cum tamen nihil tetri sapiant. & conceptui semper manifeste in sint, priusquam quicquam foetus discernitur. Tunicarum , utrumque humorem ambientium , exterior, Chorion; interior, amnium appellatur. . Nec plures his duabus reperias. Illa totum con-N s ceptum
327쪽
1ς8 g id in utero Damarum contingat ,
eeptum involvit, & per utrumque cornu extenditur : haec in priore aqua natans , in alterutro duntaxat cornu continetur ; nisi ubi gemini foetus adfuerint ι quo casu, ut rivis una inest; quemadmodum in ovo gemellifico, bina colliquamenta : adeo ut, ubi bini laetus fuerint, ambo in uno eodemque conceptu communi stanquam uno ovo) cum binis aquis suis crystallinis contineantur. Exteriorem
membranam alicubi si dissecueris , aqua turbidior statim omnis ex utroque cornu efluit; crystallinavero, quae in interiore amnio est , non simul Elabiatur , nisi & ipsum quoque apertum fuerit. Vena , quae primum in humore crystallino intra amnium conspicitur , e puncto saliente originem trahit; atque umbilicolium vasorum naturam, &oscium subit: paulatimque auctior reddita, in alias quoque ramificationes, per colliquamentum sparsas, protelari cernitur : ut certo constet, nutrimentum sub initia a solo coriquamento in quo foetus natat hauriri. Punctum hoc in utero dissecto adhuc palpitans, serenissimq Regi videndum exhibui ; parvum adeo, ut siti si beneficio radiorum Solis oblique illustrantium ) motum ejus tremulum cernere non potuerit. Colliquamentum integrum , aquae tepidae clara
in vase argenteo vel stanneo inditum, punctum saliens intuentium oculis perbelle exhibet. Eique, sequentibus diebus, mucago, instar vermiculi, galbae forma, adjacet, s nempe corporis futuri primordium) in duas partes divisa; ex quarum altera, truncus formatur ; ex altera, caput: eodem plane modo, quo de ovo gallinaceo ante retulimus. Spina , instar carinae, paululum inflexa; caput, ex tribus vesiculis, sive globulis parvis, imperfecte compositum ceriatur , I in aqua crystallina natans, crescit continuo, figuramque debitam adipiscitur. Hoc solum interest, quod oculi in ovi paris, quam in viviparis, majores multo & conspectiores sint. Post textum &vicesimum Novembris diem, scetus corpore propemodum perfecto cernitur ; atque indiscriminatim , quibusdam in dextro , quibusdam in sinistro cornu, reperitur : quibus autem gemelli
328쪽
melli scelus contingunt , iis in utrolibet cormiunus adest.
Eodem tempore , mas a foemina genitalibus suis facile distinguitur ; quae: in embryone humano conspicua iunt , simulatque arteria aspera disce
Marem & foeminam sprout casus tulerkὶ modo
in dextro , modo in sinistro cornu invenias. Saepius et amen Deminam in dextro, in sinistro marem obis servavi : idque frequenter in damis , quae gemellos utero gerebant saliquando etiam in ove) mihi videre contigit. Ut certum sit, constitutionem aliquam , aut virtutem lateris propriam , sexui discriminando nihil conferre. Neque enim uterus est fabricator aut formator scelus , nec quidem mater ipsa ε magis, quam gallina pulli, in ovo cui incubat. Quemadmodum enim pullus , ab interno agente Aformante, in ovo fabricatur ; ita foetus similiter , ex hoc damarum ovo conficitur. Miretur aliquis, tam brevi temporis spatio a primo sanguinis punctique salientis ortu , foetum intra amnium formari, integreque perfici. Enim-Vero circa diem decimum nonum, aut vicesimum Novembris, punctum illud primo comparet: circa vicesimum primum, aut postridie ejus, vermiculus sive galba informis conspicitur : seX autem septemve inde diebus, laetus adeo perfectus discernitur , ut marem a scemina smembrorum genitalium ope) internoscere , pedesque formatos, ungulas fistas, mucosas, parumque flavescentes videra plane liceat. Quamprimum laetus formari incipit, & crescere; substantia uteri plurimum extenuatur : contra quam in muliere usu venit, cujus uterus indies , prout faetus increverit, crassior & carnosior evadit. ippe in cerva & dama, quanto magis embryo augetur, tanto proprius etiam earum uteri cornua ad intestini formam accedunt ; illudque cornu praecipue sin quo foetus contineturin sacculum refert, licet amplitudine& capacitate sui, alterum exsuperet. Ovum hoc , sive conceptus , nuspiam hactenus
matris lateribus adhaeret vel adnascitur quan-N 6 quam
329쪽
3 oo g Ed in utero Damarum eontingat,
quam foetus jam perfectus cernitur) sed facili negotio integrum eduxeris : quemadmodum in ovo' expertus sum, quae foetum pollicis fere longitudine in utero gestabat. Qu propter manifeste constat; cetum adhuc solo albumine nutriri intra conceptum incluso : sicuti iii ovo gallinaceo evenire, supra notavimus. Venarum enim umbilicatium ora, intra conceptus albumen, dc vicinos humores, eorumque tunicas obliterantur; nuipiam autem adhuc utero annexa sunt, licet per eas venas solas alimentum
foetui subministretur. Et quemadmodum in ovo, Venarum propagines in colliquamentum ceu plantarum radices in terram) primo sparguntur; poste que ad tunicam exteriorem ehorion dictam j tendunt; pabulique sui gratia, quoquoversus per humorem albugineum in extima membrana contentum
infinitis surculis ramificantur : ita pariter in abortu muliebri , venas in chorio conspicuas observavi: mst. Aristotelesque etiam , membranam illam venisinu. I 7. tam dixit. c. 7. Si unicus laetus fuerit, illius vaserum umbili- ealium distributio ad utrumque cornu ramulis ruibusdam per uteri cavitatem diductisὶ prote itur , ut utrinque alimentum hauriant. Sin bini adfuerint sin singulis nempe cornibus unus ;) ute que vasa sua umbilicalia in illum solum conceptus partem disseminat, quae proprio suo cornu respondet : nimirum dexter scelus , e dextra conceptus parte victum quaerit; sinister, E sinistra : caeteraque etiam similiter conceptus geminus cum Ovo gemellifico sese habet. Sub finem igitur Novembris, partes Omnes clare ae distincte dignoscuntur ι foetusque jam magnitudine fabae majoris, vel nucis moschatae apparet; occipite quidem prominulo, ut in pullo ι sed oculis minoribus. Os ad utranque auriculam hians cernitur : buccae enim & labia ultimo perficiuntur, utpote partes culaneae. In omnibus , inquam,
foetibus t etiam humano paulo ante partum, oris rictus, sine labiis 8c buccis , ad utranque aurem pretensus cernitur. Eandemque ob caussam . nisi fallor, multi nascuntur cum labro superiori
330쪽
fisso , Angli, hare-lipt , i. e. leporina labia haben-
. tes nominant ; qualia scilicet lepori, de camelo sunt in quia in laetus humani formatione , superiora labra tardissime coalescunt. Foetum magnitudine fabae maiusculae, intra i nicam Amnon transparentem , in purissimo suo Papulo natantem , vasi argenteo aqua limpidissima pleno saepe indidi haecque potissimum notatu digna observavi. Cerebrum albumine ovi paulo erassus tanquam lac mediocriter coagulatum) rudique forma , sine calvaria , intra ambientem undique membranam continetur. Cerebellum, in apicem prominet, sicut in pullo. Cordis conus albicat a caeteraque omnia viscera sipsumque adeo hepar alba sunt, dc quasi spermatica. Truncus Venarum umbilicatium ex corde oritur , jecorisque gibbum transiens, in venae portae truncum perroratur ; indeque paululum progressus , dc in plurimas propagines dispertitus , per costia' mentum , dc tunicam
chorion ut dixi in innumerabilibus surculis diffunditur. Latera utrinque a spina ascendunt; unde thorax quasi cymba aut navicula apparet, priusquam cor, & pulmones intra ejus amultum reconduntur : perinde omnino ac in pulli formatione evenire diximus. Quippe intellina , cor , aliaque viscera plane conspicua sunt , vide turque corporis veluti appendicular ; donec obducto anterius thorace , atque abdomine , c tanquam superstructo aedificii hujus tecto) intra
eorundem cavitatem occluduntur. Eodem tempore , latera utrobique , tam pectoris , quam alvi, alba, mucilaginosa, dc quasi similaris constitutionis visuntur ι nisi quod per interiora pe- ctoris , exiles quaedam & capillares lineae can- . didissimae occurrant ; quarum indicio, inter futuras costas, partesque lateris carnosas distinguimus. Vidi etiam aliquanda in consimilis aetatis conceptionibus ovillis scelus geminos, interdum unum duntaxat) qui digitum transversum longitudinet aequabant: sorma iis erat minimae lacertula: magnitudo, vespae, aut erucae: spina dorsi in orbem flectebatur adeo, ut caput propemodum ad caudam per-