장음표시 사용
331쪽
3 o I in utero Damarum contis at ,
tingeret. Uterque separatim in aqua limpida peculiari intra Gmnium natabat; ejusdemque magnitudinis stanquam ab uno initu , conceptu que nati essent) conspiciebantur. Quamvis enim alter in dextro cornu , in sinistro alter reperiretur, ambo tamen in eadem mantica , eademque aqua exterioret ac proinde in eodem ovo) continebantur. os amisplum ; oculi vero puncta erant exigua, & ViX con- apicua a contra , quam in avium genere contingit. Praecordia quoque illis nondum intra corporis cavitatem conclusa , sed foris pendula cernebantur. Exterior membrana, Chorion dicta , utero minime adhaerebat; adeo , ut conceptum integrum e trahere licuerit. Simul etiam in eadem tunica, infinitas ramorum umbilicatium propagines surem nuspiam alligatas) conspicabar; quemadmodum in cervis observavimus; eodemque prorsus modo, quo extimam ovi gallinacei tunicam supra descripsimus. Aderant solum bini humores , totidemque hos continentes tunicae : quarum Chorion per utrunque cornu protendebatur, plenumque aqua turbidiore, ovum , sive conceptum efformabat : tunica vero Amnios pene invisibilis squalis oeuli arachnoides humorem crystallinum ampi aebatur, in quo laetus ovillus natabat. Humor intra morion, ad alterum centupla sne dicam, millesima) proportione erat ; licet ipse humor erystallinus in Amnio ea copia esset, ut nemo illum tantilli foetus in ipsa natantis sudorem esse , jure suspicari posset. Quinetiam limpidus Valde, nulloque malo odore aut sapore imbutus apparuit; sed veluti in cervis & damis observavimus) omnino lac aquosum videbatur, nihilque excrementitiae pravitatis obtinebat. Addo etiam, si
humor iste de excrementi natura esset, deberet ipse quoque, crescente quotidie foetu , augescere. Ego vero in conceptu ovillo plane contrarium exinpertus sum a quippe paulo ante partum vix quic- . quam ejus reperitur. Ideoque alimentum potius,
Suam excrementum esse crediderim. Tunica uteri o villi interna , innumeris caruncu-
iis c ut coelum, stellis in tota insigniebatur : erantque
332쪽
que oculis cancri, a nobis dictis , non absimiles , staminores ; & tanquam Verrucae pensiles, glandulosae , ac albae, inter tunicas uteri haerentes , conceptum versus nonnihil excavabantur ; contra
quam cervis & damis evenit ; in quibus illae laetum versus extuberant in qui uetiam sanguine turgebant aegrumque interior superficies , qua conceptum respicit , punctis nigris sanguineis plena conspitiebatur. In has carunculas, venae foetus umbilicales nondum inserebantur ; nec conceptus ipse uter adhaerebat.
Allamoidem, quam praedicant, tunieam a Choriodistinctam . in ovillo conceptu non invenio , sed postea foetu grandiore faωγ cum ovum sive con-Ceptus utero ad nascitur , Venaeque carunculis inseminantur ; Chorion ulterius protenditur, & utrininque in extremitatibus ejus , stan am appendicibus ) humor quidam flavedine tinctus excreme litium diceres in seorsum cernitur. Conceptus muliebris , primis gestationis mensibus,ab ovo vix quicquam discrepat. Vidi enim,ante natam placentam, humorem album tenuiori ovi album ini similem , ovoque columbino , imo phasiani, magnitudine aliquando parem ) intra membranam subtilem continere; in quo embryo, longitudine unguis digiti auricularis , ranulae instar , eonspiciebatur: nempe, corpore lato ; scita ore; cruribus , & brachiis , ceu florum apicibus, noviter protrusis ; occipite prominente , sive potius vesicula reliquo capiti appensa , qualem in pullo futuri cerebelli exordium diximus. In alio conceptu muliebri s dierum circiter quinquaginta) ovum erat , gallinaceo ovo aut gallinae Indicae aequale. Foetus longitudine fabae majusculae visebatur , cum capite praegrandi , quod cere- bellum, tanquam crista, supereminebat; cerebrum autem ipsum, lacti coagulato erat simile, Cranii Vice , membrana coriacea , dc aliquibus locis cartilaginosa , per frontem ad narium radices dividebatur. Rostrum apparuit caninum. Auriculae nullae; neque item nasus : arteriam asperam tamen
in pulmones descendentem , penisque rudimentum discernerg
333쪽
3o4 in utero Damarum tantingat, cte.
discernere licuit. Ambae cordis auriculae, tanquam oculi nigricantes, cernebantur. In mδiere quadam ex febre mortua, embryonem hermaphroditum ejusdem fere magnitudinis reperi. Pudendum ei erat, quale cuniculo : labia, praeputium; nympha , glandem referebant. Visum est quoque parte superiore penis exordium ; & utrin, que, pro testiculis , scroti laxior cutis aderat. Uterus autem perexiguus, uteri ovilli, vel talpae e figiem, cum duobus cornibus, exhibebat. Et quem
admodum prostatae glandulae juxta pueri penem
locabantur 1 ita similiter testiculi visendae magnitudinis cornibus istis adjacebant. Adeoque foris, sexum virilem potius, intus autem , muliebrem magis praeferebat. Uterus matris ingens apparuit, cum vesica urinaria sceu appendic adjuncta : contra autem in foetu, vesica magna cum annexo utero
perexiguo sese obtulit. Dicti omnes muliebres conceptus, ovis similes , rugosa foris superficie erant, D quasi gelatina aut
glutine quodam obtinebantur: eodemque tempore, nec placenta apparuit, neque aliqua cum matrice unio: aut vasorum umbilicatium, per ipsam conceptus superficiem sparsorum, in uterum insertio. Quanquam in eodem cervarum & damarum conceptu, Inures foetus sceu pulli, in ovi gemellifici
eodem albumine ) reperiuntur; uti etiam in ovibus, capris, aliisque bisulcis evenit : res tamen in canibus, cuniculis, suibus, caeterisque vivi paris α multiparis animalibus, aliter se habet; in quibus in tus quilibet, binos humores, α utranque tunicam
peculiares sortitur. In canibus, per totum eornu ductum , varii nodi sunt ; in quiuus totidem humores continemur ;&in singulis eorum, singuli foetus. In lepore, &cuniculo, multi globuli squemadmodum in serpentibus ova θ tanquam armillae ex pluribus succini globulis filo unitis, conspiciuntur. Et leporinus
ruidem conceptus, glandi quercinae persimilis est ;um eum placenta , ad modum cupulae, complecti
334쪽
Conceptin Cervarum 2 Damarum uo
P Rincipio Decembris , auctior jam & persectior
scelus conspicitur 1 digiti nempe longitudine.
Cor, caeteraque viscera & intestina quae antea foris appensa cernebantur in corporis cavum abscor duntur; ut ea , citra sectionem, intueri, cordisque pulsum distinguere nequeas. Conceptus, sive ovum, mediantibus in utrolibet cornu quinis carunculis squarum saepe antea meminimus,) utero totidem in locis copulatur , &H- nascitur; non adeo valide tamen, quin facili conatu
velli queat. Quod ubi factum est: in exteriore Chorii iuperficie , qua utero per digas carunculas adhaerebat , vestigia harum inaequalia, lentore quodam vitiosa dc rugosa conspiciuntur : quasi eodem glutine adhaesio , sive coniunctio satia foret.
Iamque tandem natura, atque usus istarum caruncularum innotescit : nam quae prius stanquam fungi aut verrucae in uteri lateribus adnatae cernebanis tur; nunc conceptui annexae, Vicem supplent placentae, sive hepatis uterini in muliere, in eodemque ossicio funguntur. Praestant nempe usum papillarum , unde laetus , ope vasorum suorum umbilicatium , alimentum a matre suppeditatum trahat; uti ex sequentibus palam fiet. Magnitudo dc capacitas uteri quo nomine, cornua intelligimus; loca nimirum coneeptionis, pro incremento laetus, augentur; ita tamen, ut
cornu illud , in quo foetus ho itatiu , altero majus sit. Conceptus aut ovum est in iis unicus: sive laetus singularis , sive plures inde oriantur. Idemque in utrimque cornu protenditur : adeo, ut duplex farcimen , vel unicum potius & in medio sui constrictum , videatur ; quemadmodum supra a nobis
335쪽
3o6 Conestus Cervaram ct Damarum
nobis dictum est : quippe ex alterius lateris ultimo cornu tenuis ac teres prodiens , sensim augetur, diduciturque ad eum locum communem, qui in muliere uterus dicitur, Ee matrix ; quod ea parte , foemina mater fiat, laetum concipiendo, re fi vendo;) ubi tanquam per isthmum transiens, restringitur; denuoque in altero cornu dilatatus , ad iijius extremum protenditur; ubi veluti in principio suiὶ gracilior factus, desinit. Conceptus itaque hujusmodi, modo integer extrahatur, manticae s Angli nominant a minuet) aqua utrinque plenae similis est : indeque tunica haec chorion, dicitur etiam allonisiis aeri quod istorum animalium conceptus , intestinum inflatum in farctumve, medioque sui coarctatum referat.
In embryone hoc tempore dissecto , interiora omnia distincta 8c perfecta conspiciuntur : praese tim ventriculus, intestim, eor, renes pulmo nes; qui etiam in iobos divisi, sanguinolenti ap- .Parent, formamque debitam nacti sunt. Color autem his rubicundior est, quam iis qui aerem albquando inspirarunt , quod pulmones, ab eo dilat, ii, albedinem induant. Eoque indicio facile inter-
noveris , materne vivum , an mortuum laetum p
pererit i illico enim ab inspirato aere, mutatur pulmonum color; qui, etiam post repentina fata , idem permanet. In rce tu scemineo, testes simproprie se dicti ja-xta renes , in uteri suspensorio , utrinque ad fines cornuum, positi sunt ; majoresque proportione, quam in adultis; &, caruncularum instar, alba
In foetus ventriculo, materia aquea non absimilisei, in qua natat) reperitur; sed turbidior paulo,
minusque transparens : quale lac est, cum primum praegnantibus mulieribus , circa quartum aut quintum mensem , e papillis emulgetur ι vel serum albidius, quod nos imhi te posset dicimus. In liuestinis superioribus, chylus ex eadem ma teria cocta abundat. In colo autem, excrementa virescentia , 8c formata cybala apparere incipiunt. Urachum non invenio perforatum : nec differentiam
336쪽
ut se habeat, mense Duembri. 3o
tiam aliquam tunicat algantoidis squae urinam continere dicitur) chorio : neque urinam in fecundis reperio, sed in vesica , eamque copiosam. Vesica ipsa oblongior, inter arterias umbilicales e ramis arteriae magnae descendentis ortas , sita est. Jecur rude est , &propemodum informe; ac,qua. si aliquid praeter naturam esset, videtur solum rubicunda & sanguinolenta essu sio. Cerebrum nonnihil figuratum intra membranam crassiorem continetur. Oculi sub palpebris occulti latent ; haeque adeo invicem conglutinatae sunt , arcteque cohaerent veluti canibus mox ab ortu evenit) ut eas disjungere , oculosque aperire vix potuerim. Pectoris ossa, & costae jam sensim durescunt: musculoruri quoque color, ex albo in sanguineum transit.
institutis per hunc mensem plurimis distemonibus, factus tum quotidie certior, carunculas illas placentae uterinae ossicio fungi : eaedemque jam rubicundae ac turgidae, nucis juglandis magnitudine
reperiebantur. Conceptus, quem antea mucoris solum ope carunculis adhaerere diximus, jam v sorum umbilidalium ramusculo ν- earunisculas lud plantae r es suasi in reinta in ieserit ,
quibus utero agglutinatur, & adnascituri Sub finem Decembris, foetum spithaniae longitudinis , sese valide moventem , calcitrantemque vidimus. os, ac fauces aperiebat, claudebatque. Cor , in pericardio situm , dissectoque pectore conspicitum , manifeste, fortiterque pulsabat. Ventriculi tamen ejus, uniformes erant, & magnitudinis
ejusdem ; parique cacumine sceu bicipiti conοὶ eo
stabant : parietum quoque crassities aequalis apparuit. Quinetiam liquido vidimus, cordis auriculas quae hoc tempore, tanquam vesicae maiusculae, sanguine repleantur in postquam cor ultra pulsare desiisset, motum tamen suum diutule continuare. Interiora omnia , quae nuper quidem persecta erant, nunc ampliora, &conspectiora sunt: Calvaria partim cartilaginea, partimque ossea est. Ungulas flavescentes , flexiles, ac molles ut adultorum, aqua calida emollitat) conspiciuntur. Carunculae
quoque maximae sceu fungi grandiores )per rotam
337쪽
gog Coneeptus Cermarum Damarum
uteri cavitatem eXtenduntur ,- placentaeque vicem
plane subeunt e propagines enim complures am piaeque venarum umbilicatium in illas penetrant, ut alimentum inde foetui nutriendo hauriant: quemadmodum , in jam natis , chylus per venas mesaraicas in jecoris portas transfertur. In quocunque huJusmodi conceptu , unicus solum foetus efformatur ; ejus vasa umbilicalia ad Omnes earunculas stum ejusdem , tum aliam opposti lateris derivantur : in quo autem bini laetus adsunt, eorum utriuilibet umbilicatium ramificatio. non ultra ejusdem lateris carunculas porrigitur. Venae umbilicales minores versus foetum tendentes , dum coeunt , in alias m ores desinunt, eaedemque similiter ulterius progressae , dc unitae, in alteras majores; tandemque duos truncos constituunt;
qui simul juncti, sanguinem in venam cavam &POrtam regerunti Arteriae vero umbilicales se ramis arteriae magnae descendentis ortae duae sunt, perquam exiguae, nec, nisi ob pulsum, conspicuae : eaedemque ad ambitum conceptus scit . ad conjunctionem
Placentae , sive canancularum, cum Venarum Pro
paginibus diductae . in eapili res primum, ac de
mum in invisibiles obliterantur. Quemadmodum in utero, vasorum umbilicatium extrema in carunculas terminantur; ita similitereXtra eum vasa uterina quae copiosa, & larga lanusanguinem matre versus matricem mediante suspensoriorum ductu in deserentia , in easdem ca-riinculas foriusecus desinunt. Notandum etiam, vasa interiora fere omnia, venas esse ; exteriora vero
plurima , esse arteriarum propagines. In placenta
muliebri, statim a partu si rem probe inspexeris)arterias multo plures, quam Venas, majoresque, cum infinitis propemodum surculis quoquoveis sum ad extremum usque ambitum ejus diductis ac disseminatis reperies. Sicut etiam in simili lienis
fungoso parenchymate, arteriarum numerus, quam enarum, major est. Tendunt, inquam, vasa uterina eXteriora ad matricem; non autem ad testiculos,in dicio suspensorio ιocatos; ut aliqui arbitrantur. In
338쪽
ut habeat, mense Decembra. 3 os
In gibba sive conveXacaruncularum parte, qua: conceptum speetat, miram Naturae observavi solertiam : in plurimis nempe cavitatibus & cotyledonibus , sive acetabulis exterius hiantibus, ma- 'teria alba & mucilaginosa reperiebatur quae s ut mel, favos in carunculam totam implebat ; eratque icolore , consistentia, ac sapore albumini ovi per- , similis. Conceptum vero a carunculis istis si auuta
seris; videas illico ex singulis cotyledonibus , de
favis , eorundemque mucore , totidem surculos, . sive capillares vasorum umbilicatium ramusculos. tanquam filamenta oblongaὶ simul extrahi: quemadmodum herbas E terra evulsas , radices sua . comitantur. Unde clare constat, vasorum umbilicatium extrema , nullo modo cum vasis uterinis per anastomosin conjungi 1 neque sanguinem ex illis
hauriri; sed in mucagine ista terminari , atque . obliterari , indeque sibi alimentum sumeres eo .dem prorsus modo , quo antea ex humore albugineo intra conceptus tunicas comprehenso, victum quaeritabant. Et quemadmodum in ovo gallina- .ceo , pullus per vasa sua umbilicalia ex albumine alituri sic etiam laetus in damis & cervis, ex consimili in his cellulis reservato albumine nutritur, non autem e X sanguine. Quapropter merito carunculas has , vel hepar uterinum, vel mammas uterinas dixeris : nempe organa albuginoso isti alimento concoquendo, v narumque attractioni praerarando idonea. Ideoque . quibus viviparis , carunculae, & placentae desunt ; ut equis,& porcis eorum foetus, ad partum usqiae,
humoribus duntaxat intra conceptum repertis enutriuntur ; neque uspiam illorum conceptus utero adis nascitur.
Manifestum itaque est, in illis , atque etiam in his scaeterisque forsan omnibus ) animalium vivi- parorum speciebus , embryonem non aliter in utero , quam pullum in ovo, sustentari ; ex eadem scilicet materia alibili , specieque simili albuminis
nutrimento. Enimvero ut in ovo, vasorum umbili-
ealium fines in albumiae & vitello terminantur: ira pariter
339쪽
3 i o Conreptus Cervarum Damarum
pariter in eervis & darnis, aliisque; quibus huius. modi carunculae insunt; ultima visorum umbili-calium orificia , in humores, qui intra conceptum continentur ; inque album en , quod in acetabuliseotyledonibusve istis est, aperiuntur, & desinunt. Idque etiam inde porro cognoscitur, quod extrema umbilicatium filumenta , cum e praedicto mucore
extrahuntur , alba omnino conspiciantur ; firmo argumento , eadem colliquatam hanc mucilaginem duntaxat, non autem sanguinem absorbere. Idem,
que experimentum possis modo cupias ) in ovo
instituere. Placenta muliebris , gibba sui parte , qua utero adhaeret, plurimis tuberibus inaequalis est; videturque istorum opera , eidem adnasci. Adeo , ut non ubique utero assigatur, sed iis solum locis, ubi vasa in eum porrecta nutrimentum eliciunt,& in quibus propterea vasorum quasi fines abrupti cernuntur. Num autem dictae vasorum extremi tates sanguinem ab utero exsugant , an potius concoctum quid album in i similo, quale in cervis& damis reperiri diximus, nondum eXploratum habeo.
Denique ut praedicta veritas certo constet si
earunculas illas digitis compresseris ; ex earum una aliqua tanquam ex papilla) succi istius alibi- Iis facile cochlearis mensura emulgetur : idque nullo apparente sanguine: quem attremtu , etiam 'Valido, nunquam elicueris. Quin etiam caruncula sic emulcta atque inanita, compressae spongiae instar contrahitur, & flaccescit; pIurimisque taramini bu M pertusa cernitur. Adeo, ut omnibus indiciis Pateat; carunculas istas este ubera uterina , sive album inis nutritii conceptacula , dc promptua
Finito Decembri , earunculae minus firmiter, quam antea , utero adhaerent; parVoque negotio ab eodem disiunguntur. Imo, quo grandior laetus fuerit, partuique vicinior : eo facilius etiam carunculae istae ab utero recedunt : tandemque sceu fructus maturior, ab arbore) sua sponte , tanquam ad conceptum attinentes, ab utero delabuntur.
340쪽
ut se habeat, mense Decembri. 3 II
Ilis ab utero separatis; videas, in earum relictis vestigiis, arteriolarum adeuntium puncta sanguinem fundere. Sin vero ab ipsis carunculis conceptum avulseris , sanguis ex illis non emanat; verum contra , ἡ vasorum solum finibus ex conceptu prodeuntibus , essivit : licet rationi magis consonum videatur , sanguinem potius eX carunculis, quam eX conceptu in eoruni ab invicem divulsione , Effusum iri. Cum enim illae plurimis arteriarum ramulis ab utero prodeuntibus scateant, sanguinemque alendo foetui depromere credantur ; easdem etiam copioso sanguine abundare oportuit. Verum, ut dixi, languinem, ne mul- se quidem aut compressie , emittunt : quippe non tam illo , quam albumine plenae sunt ; neque illius organa concoctricia videntur, sed hujus promptuaria. Ut manifestum sit, laetum in utero non ali sanguine materno , sed album ine hujusmodi commiae apparato. Forsitan , neque adulti etiam sanguine nutriuntur; sed quiddam sanguini vom- milium , illis commune ultimumque alimentum
est : ut alias fortassis in physiologia, & peculiaride sanguine disceptatione dicetur. Suspeictus mihi est plurimum locus Hippae auu . L. de
ubit ait : aenibiu acetabula mucoris plena, abortiunt. Iste enim non est excrementum , & abortus causa: mul. de sed nutrimentum, εc origo vitae. Sed Hippocrates morb. forte alia acetabula intellexit 2 in muliere enim non Vut1 . reperiuntur; neque ejus placenta materiam aliquam
hujusmodi in cavitatibus ullis sensibiliter distinctam apb Ucontinet
Mediei recentiores, ex Arabum sententia, tres humores alibiles commenti sunt; rorem nempe, gluten, & eambium : quos Ferneliuo, succos nutritios nominavit. Quali voluerint, corporis nostri partes non sanguine , ceu alimento ultimo , immediate nutriri; sed secundariis istis humoribus : quorum primo, roris instar, particulae omnes, etiam minimae , undiquaque aspergantur i hic coctione ulteriore crassior redditus, partibusque adhaerens , uten dicitur 1 tandemque virtute Ioci mutatus,
