장음표시 사용
111쪽
quo simul inferunt, nihil esse de fide, praecise quia Ecclesia dixit, sed quia r. velatum est a Deo, cuius revelatio nobis proponitur ab Ecclesia. Examinant secundo objectam formale fidei, quod firmissimum atque certis.
mum esse oportet, ut ei secure possit inniti fides nostra. Communius docent Theologi , illud esse tum auctoritatem Dei loquentis, tum revelationem diu, nam, ita ut neutra seorsim sit adaequa. tum formale obiectum, sed simul. quippe hoc complexum ex auctoritate ac r velatione essentialiter connexum est cum
veritate mysterii, quum metaphysice sie Impossibile, ut detur revelatio divina de incarnatione, & simul infallibilis au ritas Det revelantis , & tamen incarnatio non existat. Constituunt autem Dei auctoritatem in summa ipsius sapientia, ct summa veracitate, per quarum pri mam intelligitur ad sciendum omnia, ut sunt in se, & ad loquendum omnia, ut scit, summe determinatus. Et quis est, qui non adhibeat fidem tantae auctorii ii Z Revelatio autem est locutio Dei seu prolatio signi ordinata ad manifestandam veritatem aliquam et atque haee locutio
112쪽
cb . alia externa et Aut loquutus es ad paeres noseros cc . alia publica r BD es filius meus dilectus d). alia privata: factus es sermo Domini ad me se . H rum quaelibet esse potest obiectum sor- male fidei divinae, quoniam quaevis est
locutio dei habentis summam auctorit tem. Adplicari vero debet revelatio per iudicium credibilitatis moraliter certum, quodque omnem excludat formidinem, ne non sit locutus Deus. est enim da nata ab innocentio XI. propositio vigosima prima r Assensus fidei supernaturalis utilis ad salutem stat cum notitia A tam probabiti, immo cum formidine, qua quis formidat, ne non locutus sit Deus. Non tamen aequali passu menturare s Ient Theologi iudicium credibilitatis in hominibus doctis, & rudi plebecula, de rua Augustinus f et creteram quidem tu am non intelligendi vivacitas, sed credendi Ameticitas certi mam facit. his
enim susticere videtur judicium credibilitatis, quod aequivaleat moraliter certo, quodque fundat testimonium Parochi vel Catechistae proponentis mysterium fidei aliquod, ita ut excludant omnem so midl4 b) m. a. o Luc. I. d Matis. 3. e) Ezech. c. 16. cf Contra Epist. sem
113쪽
midinem, quum nulla dubitandi ratis ipsis occurrat; quamvis dum credunt P rocho dicenti, Deum hoc esse locutum, ultimato credant & credere debeant ipsi Deo loquenti. Qui plus requirunt, VLdeant, ne fidei viam intercludant simplicibus, & injuriam faciant benignitati Dei,
cujus est cum simplicibus sermocinatio cO. XCIII.
Maiorem difficultatem experiuntur Theologi in ultima, ut vocant, resol tione fidei, id quod examinant tertio loco et nimirum ut ostendant ultimum illud motivum, cui fides ita innitatur, ut nota amplius alio opus habeat. Si enim quaeratur et cur credis mysterium Eucharistiae φrespondebis, quia Deus infinitae auctoriis talis hoc dixit. Sed si ulterius quaeratur, unde scis Deum esse infinitae auctoritatis e item, unde scis Deum revelasse mysterium Eucharistiae In hac implicata quaestione satis conveniunt primo, fidem non resolvi in testimonium Ecclesiae, ut praecise coetus hominum est, ne quid humanum sapiat fides. Secundo, neque ita motiva credibilitatis, quae quidem inducunt voluntatem ad imperandum asse
sum , sed non sunt rationes credendi for
114쪽
males. Tertio, neque in propositionem particularem Parochi aut Doctoris tamquam praesentem & mediatam Dei locutionem. talis enim propositio Parochi aut Doctoris non hahet characterem vocis divinae, quemadmodum locutiones Patriarcharum ac Prophetarum. Quarto, neque in revelationem praeteritam fide solum historica & motivis humanis vest, tam. Ecce i in quid non resolvatur FLdes. Docent itaque graves Auctores, ublimato resolvi fidem tum in auctorit tem dei vel ex terminis vel aliunde notam ; stupposita enim existentia Dei tamquam entis infinite persecti per se cibrum list, eum esse infinite sapientem, im finite veracem, nec falli posse, nec tablere, atque ita summae auctoritatis esset tum in ipsiam dei revelationem suasi vepropositam lumine supernaturali, ita ut revelatio se habeat tanquam motivum uequo. atque hanc illustrationem requiri a Concilio Amusicano patet, definienter
Horetico falli spiritu eum, qui dixerit, Eυ angelicae praedicationi consentiri possesarique Huminatione inspiratione Spia
ritus Sancti. Extrinsece tamen & dispositive eadem fides resolviter in argumenta credibilitatis , qualia sunt, quae veram. fidem comitantur, doctrinae puritass
115쪽
tas, propagatio Evangelii , sanguis madityrum, nubes testium, miraculorum copia &c. haec enim signa moraliter loquem do nonnisi a Deo fieri potuerunt, & cum Richardo a S. Victore exclamare possinmus ch) Domine δε error es, quem credimus , a te ipso decepti sumus. Totam hanc doctrinain complectitur paucis ve
his Dockor Angelicus cd: Ille qui or die, babee s sciens inductivum ad credendum : inducitur enim auctoritate d vina doctrina en i motivum ut quoclextrinsecum F quod plus es, interiori insinctu dei invitantis. En i motivum ut quo. Heic ergo sistitur, nec uberius pergitur, cessatque circulus ille vitiosus. quem frustra objiciunt haeretici, & Pontificium vocant. Falluntur autem hi ipsi,& fallunt alios, dum pro ultima fidei regula Spiritum privatum, idolum illud suum domesticum, statuunt. nullus enim est haereticus, qui non iactet Spiritum privatum in sacra Scriptura intellige da, & fidei articulis exponendis r nullus igitur litium & religionis controversi tum finis erit; nullus haereticorum ad veram fidem reduci poterit, quovis ad Spiritum privatum tanquam ad judicem adpeb
h Lib. a. de Trinit. c. a. ci R. a. f. a. σε P. ad a.
116쪽
adpellante, ac provocante ς atque ita E
Ecclesia & Religio Chtilbana pessi ne so-ret Constituta e praeterea spiritus hic privatus Spiritus Dei esse non potest, leupotius est spiritus Sathanae, quum Conintradictiones soggerat, ut patet vel ex lolo Eucharistiae mysterio. & litibus circa istud, quae Luthera nos inter & Calviniis stas gras antur. Hinc rejecto hoc spiritatu invictis argumen bis demonstrant Theo logi Ecclesiam Romano - Catholicam in decidendis quaestioni hus ad fidem S honos mores spectantibus falli aut . fallere non posse propter certam Spiritus Sam cti amstentiam, a Christo Domino promissam. Exercet autem Ecclesia infalli-hile suum iudicium in Conciliis Gener
imus legitime convocatis, S a Summo Pontifice approbatis, quorum definitiones, quae ad fidem & mores spectant, tanquam ultimum & decretorium iudicium ab omnibus agnosci & acceptari debent. Eadem auctoriras & in fallibit,ias, eadem reverentia & obedientia de. hetur Romani Pontificis sententiae, si plu-xium per orbem dispersorum Episcoporum consensu firmetur: quin immo quum Concilia Oecumenica nonnisi raro & difficillime convocari possint, aut consensus ΕpLscoporum dispersorum exspectari nequear,
117쪽
emergentibus interea gravibus in siceimsia controversiis, idcirco ad infallibilitatem decisionis Pontificiat non est absol te necessarius Ecclesiae consensus, sive in Concilio congregatae, sive dispersae e u de paucis exceptis communissimo suffragio docent Theologi, Pontificem indepem denter a consensu Ecclesiae errare haud posse in quaestionibus fidei & morum, in factis dogmaticis, in damnando senis propositionis alicuius ab auctore intento, in declaranda orthodoxia aut heterodoxia doctrinae. quare inanis semper fuit& est etiamnum Jansienistarum a definitione Papae ad Concilium Generale assi
Examinant quarto dotes, quibus Instructus est, ac esse debet actus fidei. I. est diseursivus, ut aiunt, saltem virtualiter, asserens unum propter aliud , existentiam scilicet mysterii propter revelationem. a. est obscurus, quando elicitur ex solo fidei, motivo, tum quia Versiatur circa m steria obscura, quae nulla ratione naturali demonstrari possunt; est enim fides secundum Apostolum argumentum non apparentium e tum quia nititur fides reis velatione per se obscure proposita. hinc
118쪽
eredendo dicimur captivare intelle a. Nihilominus Theologi longe plures sentiunt, posse actum fidei subsistere etiam cum evidentia seu scientia objecti. Sie existentia Dei , quae evidenter nota est, debet etiam credi, dicente Apostolo k taccedentem ad Deum oportet credere, quia est. & sane deterioris conditionis forent docti, quibus multae veritates fidei rexistentia Dei , providentia , immortal, tas animae, aliaque principia moralia, sunt demonstratae, si ab iis credendis obdoctrinam suam tot laboribus & vigiliis
Partam excluderentur. Fatentur tamen
ultro, quod de potentia ordinaria fides stare nequeat cum visione beatificar cum autem venerit quod perfectum es, eva cuabitur, quod ex parte es l . 3. est liber libertate mediata. extollunt enim SS. Patres meritum fidei eo ex capite, quod in captivitatem redigat intellectum in obsequium primae veritatis, quod fal sum foret, si liber non esset, saltem me diate, quatenus a voluntate imperatur assentus hic intellectui. 4. est essentialiter verus, ita ut non possit ei subesse falsum, quum nullas scire valeat, ut ait Tridem
tinum cin eertitudine fidei, cui non po-
119쪽
ssa Cap. VII. Oeconomiates subesse falsum, se gratiam Dei esse
consecutum. Oritur enim actus fidei alumine supernaturali seu illustratione S. Spiritus, cui nullum esse potest cum talis sitate commercium. s. Denique est ceditus talsi certitudine infallibilitatis quam adhaesionis, & quidem certior, quam quivis actus naturalis φ quod multa cumlubtilitate e fundamento primum allat deducunt Theologi. Examinant quinto loco, in quanam Religione vera fides inveniatur. ad hanci quaestionem rite tractandam praemittunt diversitatem Religionum , quae ad quinque reduci possunt, scilicet Polytheismum, qui multitudinem & turbam Deorum De rumque admittit: Theismum , qui quidem unum fatetur Deum, sed nihil credendum esse contendit, nisi quod rati ne naturali assequi possumus: Mahum eistismum , qui Machumetem tanquam Proinphetam S Legislatorem agnoscit, ac he titudinem in voluptatibus & deliciis constituit, innumerisque fabulis religionem suam conspurcat: Iudaismum, penes quem olim vera fuit religio, sed abnegato Delfilio, qui homo facius est, eoque in crucem acto Messiam venturum frustra e spectat, & abrogatis Testamenti Veteris legibus mordicus adhaerat Christianis-
120쪽
mum, qui Christum Legislatorem ac noe vi Testamenti conditorem celebrat, eiu que legem sanctissimam amplectitur. Tum demonstratis gravissimis caeterarum quatuor Religionum erroribus ostendunt imprimis Religionem Christianam esse evbdenter credibilem ex summa sanctitate,
sapientia, & potentia Christi religionis
christianae auctoris, ex puritate, sanctitate, & efficacia doctrinae, quam profitetur haec religio, ex testimonio hominum omni exceptione majorum , Apostolorum, Martyrum, Patrum & Ecclesiae Doctorum , ex Prophetiis clarissime impletis, & miraculis plurimis ac certis in confirmationem religionis Christianae patratis. Post haec ostendunt Religionem Christianam esse etiam evidenter Credendam. Est enim aliqua Religio credenda, quum vix ulla gens etiam maXime hamhara unquam fuerit absque omni religione, nec genus humanum sine religione aliqua subsistere possit: quoniam igitur omnes aliae praeter Christianam manifeste sunt falsis, & sola Religio Christiana
evidenter est credibilis, evidenter quoque credenda est.
Porro haec ipsa Religio Christiana quum in diversas sibique oppositas sectas, ut Catholicam, Lutheranam, Calvinianam, . Nn 3 Z im