장음표시 사용
121쪽
Z.inglianam , Anglicanam &c. sit divi. sa, nonnisi una ex illis vera esse potest, eaque est Religio Romano-Catholica, quae quatuor illis notis gaudet, quas ad veram Christi Ecclesiam antiquissimum Concilium & Symbolum Nicaenum ab ipsis etiam heterodoxis receptum requirit, dum statuit credendam esse Unam, Sam,seam , Catholicam & Apostolicam Eccle. sam. Una enim est unitate doctrinae aufidei sub uno Capite supremo, Romano Pontificet Sancta est sanctitate legum actinorum : Catholica seu universalis propagatione doctrinae per omnes mundi partes r Apostolica seu antiqua tum ratione doctrinae ab Apostolis traditae de
in hanc usque diem conservatae, tum ratione perpetuae ac nunquam interruptae successionis Episcoporum , praesertim ita cathedra S. Petri. Examinant sexto necessitatem fidei, docentque actualem fidem supernaturalem
esse adultis necessariam ad justificationem ει salutem consequendam , quum σφὸ impossi bile At placere Deo. Credem
da autem necessario sunt necessitate m dii l. implicite omnia revelata. a. explicite Deus ut unicus, ut existens, & ut bonorum remunerator ac malorum vindex: necessitate praecepti vero Mysteria Trin,
122쪽
Trinitatis & Incarnationis si non omnino necessitate medii post promulgatum suficienter Evangelium & omnia in Symbolo contenta, & quidem explicite. Praeterea ostendunt, praeceptum credendi obligare sub gravi culpa I. pueroS, quam do usum rationis sunt consecuti. a. Si urgeat tentatio contra fidem cum periculo Consensus, nisi eliciatur actus fidei. 3. in praesenti mortis periculo, & aliquoties vel saltem semel in anno. Denique pra ceptum professionis fidei per acium e ternum urgere docent, quando est necessaria ad . honorem Dei, ad proximi utilitatem, & ad salutem propriam. Duhac prosessione loquitur Apostolus cn rCorde enim ereditur ad justitiam; ore , autem cons o sit ad Drutem. XCRPost expositam late doctrinam de Fide,
hreviore manu reliquas duas virtutes Theologicas spem & Charitatem attimgunt. Actum spei, quam ad eli spiria tualis argumentum Vocat Origenes o , definiunt quod sit desiderium fiduciale supernaturale beatitudinis aeternae, Deo auxiliatori innixum. De derium aliud
123쪽
non est, quam amor concupiscentiae,sve amor rei ut nobis honae cum appetitu eam habendi. Fiduciale, quia spes
debet esse cum fiducia acquirendi rem. Haec fiducia excitat ad agendum, quod ex parte nostra est necessarium ad eam rem obtinendam, dum ipsa desperatio vitium
spei oppositum est quidem desiderium ,
sed sine fiducia ac solicitudine de agen do. Supernaturale, quia pendet a prae veniente Spiritus S. inspiratione, & eius adjutorio, sine quo nemo credere, sperare, aut diligere potest, ut definit Tridentiniam cp . Superna beatitudinis, hoci est, Dei per visionem & amorem possidendi. Si enim alia speramus, non referendo ea ad Deum, non est actus spei theologicae . sed solum spei alicuius m ratis r si autem alia speramus in ordinctad Deum, tunc magis hunc ipsum speramus; quemadmodum si diligimus proximum propter Deum, etiam hunc ipsum, S magis diligimus. Deo auxiliatori innixum, quia quum solis viribus naturae non possimus beatitudinem supernam eo
sequi, debemus iuvari a Deo, quumque hic auxilium promiserit, merito nostra fiducia eius auxilio, seu ipsi auxilium promittenti & certissime collaturo innititur. Habitualis autem spes est virtus p Sess 6. c . a. the
124쪽
theologica elicitiva desiderii fiducialis paullo ante descripti. Porro dividunt theologi scholarum more obiectum spei in materiale & formater Materiale primarium est ipse Deus possidendus, sive
concretum ex Deo & ejus visione ac amorer alia vero quae siperantur in ordine ad Deum consequendum, e. g. auXi liantes gratiae, sunt ob ectum ut vocant secundarium. ProprietateS ac dotes, quae
objectum hoc materiale spei insigniunt, prodit Doctor Angelicus q), dum ait robj.ctum spei es bonum, futurum, arduum, ρ bile haberi. Bonum videlicet, Auia
tendit ad Deum, qui summum Bo ium& honorum omnium fons est: Futurum, nam sper qua videtur, non es spes. Quod enim videt quis, non sperat, ut loqui cur Apostolus cr). Arduum, quia requ ritanimi erectionem adversus dissicultates superandas. Hinc Altisiodorus spem vocat quandam audaciam mentis r Possibile haberi; nam impossibilis sicut ignoti nubia cupido. Objectum formale actus spei theologicae adsignant ipsam honitatem Dei possidendi, ut bonam nobis, si spes Considerotur quatenus est desiderium: si vero quatenus est fiducia spectetur, fideis
125쪽
lissimam promissionem Dei, & potentiam
ferendi auxilium. Ipse autem actus spei theologicae est omnino certus & firmus, nimirum certitudine conditionata, si homo suis partibus non desit, & gratiae Dei fideliter cooperetur non absoluta, ut conceptis verbis explicat Tridestinum s dicens: Da perseverantia munere . . . nemo sibi certi aliquid ab dura certitu ne polliceatur, tineis in Dei auxilio M. missimam θω col care reponere omnes debent. Demum spem actualem docent adultis esse necessariam necessitate medii , cujus praeceptum affirmativum per se obligat sub initium rationis, sub vitae finem, & probabilius aliquoties in Vitae per accidens autem variis in casi-hus, ut in pericula desperationis, de quando urget praeceptum cujusdam vir , tutis, quae sine spe exerceri nequit.
Praeceptum charitatis magnis characte
xibus ipsium Numen digito tuo scripsit ita Veteri & Novo Testamento ct i DUDges Dominum Deum tuum ex toto corde, in in tota anima tua, en in tota mente tua, diciturque a Matthaeo Evangelista Primum ac maximum mandatum , qu nimb φ) Seg. 6. e. m. t Deaeter. 6. Matth. aa.
126쪽
nimirum ita appretiative tenemur diligere Deum, ut parati simus omnium rerum iacturam pati potius, quam gravi peccato summum hoc honum offendere. Atque hoc praeceptum saepius urget in vita, &maxime in mortis periculo. Perplacet illorum sententia, qui dicunt, adultum diutius viventem peccare, si diu disserae amare Deum super omniar hinc damnata
est propositio quinta & sexta ab Inno centio XI. Probabile est, ne vulis qui dem rigor e quinquenniis per se obligare
praceptum Maritatis erga Deum. Huic primo & maximo mandato diligendi Deum
super omnia indissolubili nexu iungitur praeceptum diligendi proximum: Diliges proximum tuum Aut te ipsum cu). Pro
pterea merito damnata est ab eodem I, nocentio XI. propositio decimar Non e nemur diligere proximum amore interna formati. Ab haereticis autem & ex haereticorum fontibus haustum est, quod fidentius quam par est aliqui asserunt, omnia hominum opera mala esse, quae non fiunt ex charitate, quasi Vero per se bonum non sit subministrare cibum pauperi, iram coercere, ius suum cuique tribuere. Ostendit errorem hunc satis
damnata Baii propositior omnium in finum opera sunt pereata, tr Hilosopborum
127쪽
virtutes fune vitia. Iam vero de ipso actu charitatis theologicae docent Theologi, quod sit amor, quo diligimus Deum super omnia propter se ipsum, id est, non quia bonus nobis, sed quia sibi ipsi
honus est. Ad hoc requiruntur triar primo ut amor hiC praeferat Deum omnibus rebus, & ipsum amet appretiativo prae cunctis aliis, etiam seipso amante, S pro nulla re totius mundi aliquid Deo graviter displicens admittat et secundo, amor hic debet Deum amare, seu velle ipsi bonum tam intrinsecum seu perfectiones, de quibus gaudet, quam extrinsecum seu cultum, & adorationem, quod utrumque exhiberi Deo desiderate tertio, debet praescindere ab omni concupiscentia seu propria amantis utilitate, ut non quaerat ullum bonum suum, sed solum
Dei honum. hinc distinguunt Theologi
inter amorem henevolentiae, & amorem Concupiscentiae, quorum tamen prior no positive excludit posteriorem, sed praescindit ab eo. Porro obiectum materiale charitatis primarium est Deus: secundarium omnia ea, quae amantur propter Deum. Objectum vero formale est honitas divina , non ut hona nobis , sed ut bona Deo. Nam Amicus amico Duis bona ejus, ipsius caussis, ut
128쪽
animadvertit pridem Aristoteles cxa. Unde datur inter Deum & hominem justum vera amicitia, atque adeo actus charitatis est amor amicitiae. Quapropter
Psalmista vocat homines iustos de sanctos Dei amicos r Mibi autem nimis honori cati sunt amici tui ora cy). Enimvero
nec deest jus ad amorem reciprocum rseo diligentes me illo: nec proportio, quum per gratiam sanctificantem homonat filius adoptivus Dei, & sic participet suo modo naturam divinam. Nam etiam secundum Iuri placita adoptio estas utio legitima natura extranea. Sunt heic non pauci magnique nominis Αωctores, qui docent, in adultis iustificationem fieri formaliter per actum chariatatis in contritione perfecta contentum. At alii communius id negant, asserentes actum charitatis non iustificare formaliter,
quum S. Scriptura pluribus in locis et
vere poenitentibus & perfecte contritis promittat remissionem peccati, & admissionem ad amicitiam Deir quis autem promittit rem aliquam propter se ipsam, & non propter aliam dicere vorito, iustificationem propter Charitatem,
si haec sit iam ipsa formalis justificatio 2
129쪽
nihilominus facile concedunt hi Auctores, quod actus charitatis quam proxime disponat ad iustificationem, id quod coli,
gunt ex Tridentino ca). Caetera non tantum minuitur, sed omnino tollitur &destruitur charitas per peccatum mortale, utpote Cum quo componi nequite qua enim societas jucis ad tenebras ' non tamen minuitur per peccatum veniale. Nam ex hoc sequeretur, multiplicatis venialibus tandem destrui charitatem, di hominem damnari propter peccata venialia, quod est in fide e roneum τquamvis aliquo modo, scilice' indirecte, etiam venialia peccata minuzat Charit tem , disponendo ad peccatum mortale, impediendo fervorem charitatis, intendendo pravos habitus ad malum. sivi
spernit modica, paullatim decidet b . f. XI.
Traoratus de Iure ac Iustitia.
XCVII. Πxpedita virtutum Theologicarum doctri.
na Theologi praecipuam ex iis, quas Carindinales adpellare uolemus, explicandam sibi sumunt, nempe Justitiam, quam D.
130쪽
Thomas c in toto virtutum moralium choro excellere docet, quaque vel maxime homo ad pie, iuste ac sobrie vuvendum, atque ita ad finem suum ult, mum conseque um disponitur. Quare
post Iuris S Justitiae definitionem, clivisionem, objectum & subiectum, digrediuntur ad primam rerum divisionem pluribus exponendam. Nosse igitur oportet, spectato tantum iure naturali omnia bona esse communia; nec enim natura humana per se exigit hanc divisionemr immo in statu iustitiae originalis, si nimirum Adam non peccasset, forte haud fieri dehuisset ulla honorum divisio, eo quod in rerum omnium adfluentia & dominio humanarum adfectionum non erant timenda illa incommoda, quae modo orirentur, si ho-na adhuc communia forent. Neque etiam divisio haec facta est iure Iolum positivo qualicunque, sed tali, ad quod statuendum impellebant rationes adeo graves, tamque universales, ut omnibus gentibus adferrent necessitatem sic statuendi, seu faciendi praedictam rerum divisionem. Negari equidem non potest, periectius fore, si omnia haberentur communia, oti habebantur initio conditi orbis, quando Deus homini subjecit terram, & maii ,