Franc. Xav. Mannhart Societatis Jesu sacerdotis Bibliotheca domestica bonarum artium ac eruditionis studiosorum usui instructa et aperta. Opus seculi nostri studiis ac moribus accomodatum. Tomulus 1. 12. Tomulus 9. De theologia scholastica, dogmatica

발행: 1762년

분량: 467페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

ba damnata fuerunt, acceptis confinem tur, manifeste innovantes. Bullam hanc tota Christi Ecclesita ea, qua par est, Veneratione excepit, paucos nOVatoressi excipias, qui non solum illam perveris interpretari ac errorum gravium insim εIare, Verum etiam ad Concilium Gen: rate provocare ausi sunt, quorum impio talem ac seditionem egregie sustentabat Quesnellus tum in Belgio, ubi aliquam, diu delituit, tum Amitelodami i quo sis Teceperat, donec an. 17 I9. senio aeque a pertinacia gravis vivendi nocendique finem fecit, pacem tamen turbatam ne εdum Ecclesiae morte sua restituit. Benigniorem nonnihil Antecessore suo Clemente XI. praebuit se Benedictus XIV. in Epistola Encyclica ad Episcopos Gabisae an. IIS. Octob. data, Ecclesia sticae tranquillitatis restituendae studia inductus. Sed gelo huic stuctus ex aequo respondisse visus haud est. Quippe paullo post declaratum fuit in publico, quod Galli vocant, Justitiae tribunali, Fullam Unigenitus haudquaquam fidei Regulam esse qualis tamen conceptiS ve ' his vocatur a Benedicto XIII. in Concilio Romano Lateranensi Tit. I. cap. a. sancte nihilominus observandam tanquam Regni Leram, qualis esse jam nunc decem

282쪽

Historiea seu Controversae die. 7 Is

neretur. Modicum tamen temporis imtercessit, quum Sorbonae perpetuum ci

ca Bullam hanc silentium fuit impositum. Verum Sorbona dignitatis officiique sui Probe memor tanto tamquam sacro Coblegio dignum resiponsium dedite silere is haudquaquam posse de memorata Clementis Bulla, utpote quae tanquam Comstitutio in re Dogmatica pridem a se, quin ab universia Ecclesia fuisset recepta.

S. VII.

Controversia circa Pontificum infallib

litatem in Mei negotio. CXX. Driore & hoc seculo, ubi Criticae stu- dium invaluit, a quibusdam partim Haereticis, partim Catholicis ipsi quoque Pontifices ad illius tribunal, & in ius

vocati sunt, atque in rebus fidei errorum insimulati, diversia tamen ratione; nimirum ab Haereticis, ut Pontificum auctoritatem & infallibilitatem in fidei negotio subruerent, a Catholicis vero, ut eos a privato circa res fidei errore imis munes haud esse contenderent. Prae reliquis famosa est contentio D. Petri cum

283쪽

ri 6 Cap. VIII. Theologia

Ad primum quod spectat, criminationis argumentum promunt ex epistola Paulli ad Galatas ca)r Cum venisset, inquit Paul, Ius, Cephas Antiochiam, in faciem ei ν siti Piis reprehensibitis erat. Prius enim. quam venirent Iudaeorum quidam a J coho missi, cum gentibus edebat; quum autem hi venissent, subtrahebat & segregabat se, timens eos, qui ex circumcisione erant. Et mulationi ejus consem ferunt cateri Pudat, ita ut Barnmbas duceretur in eam mulationem. Quod quum intellexisset Paullus videns, quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii, dixi Cepha coram omnibus. Si tu, eum Pudaus M, gentiliter vivis, non judarce, quomodo gentes cogis Iudaizarest

Haec sunt verba Paulli, quae ut rite inotelligantur, nosse oportet, magnam Juvdaeos inter & Gentiles recens Christi e Clesiae aggregatos aemulationem exarsisse, Iudaeis quos magnum Abrahae nomen adis huc inflatos tenebat , Gentiles contem. nentibus , & legem Mosis non abroga. tam, sed necessariam esse ad salutem conis tendentibus e Gentilibus vero, qui aeger rime serebant se contemni, Judaeorum

gloriam in Christo fuisse sepultam, i semque Mosaicam malam S a malo or.

284쪽

tam principio respondentibus. Pcgnae huius ardorem, ne limites Christianae veritatis, charitatisque transgrederetur, ut

temperarent Apostoli, Concilium illud Hierosolymis convocarunt i cuius alibi mentionem feci, atque in eo, ut parti utrique aliquid concederent, state erunt quidem, grave nimis iugum legis Molai. cae Gentilibus ad Christi ecclenam accedentibus imponi non deberer a fianguine tamen & suffocato, ut Moses praecepit, iis esse abstinendum. Acquievere tum Omnes Apostolicae sententiae, lisque finita videri poterat. Sed aliquanto post quum, Petrus venisset Antiochiam lustranssi novi gregis caussa, ut suo roboraret eom. plo, quae definierat Concilium, gentium more aliquamdiu vivere coepit e mox ta. men ubi Judaeorum nonnulli Hierosolymis a Jacobo missi venissent, clypeum mutavit, & relictis Gentilibus Judaeorum mores est aemulatus, cibum discernensa cibo, & legis Mosaicae eeremonias religiose observans. Pastoris exemplum secutae sunt oves, non solum Judaei, sed& Gentiles, iudaicos ritus postliminio revocantes, quibus socium se quoque unxit Barnabas. Verum res haec Pau, tum summopere offendit, vehementer l, mont m , ne quam haeresin seu schisma

285쪽

18 Cap. VIII. Theologia

Petri sententia in Concilio HierosolymLiano iam iam extinxit, exemplum iptas denuo resuscitaret. Quamobrem palam illi se se opposuit, nec ulla dignitatis habita ratione coram omnibus eum reprehendit. Haec rei actae series, hoc discordiae pomum Petrum inter & Paullum ; immo S inter praecipuos Ecclesiae Doctores, Hieronymum & Augustinum, quos dissicillimae hujus controversiae explicatio per quatuordecim annos vix non in civile bellum praecipites egit, dum

prior ut excusaret utrumque , non Veram

inter eos discordiam, sed discordiae solum simulationem intercessisse contenderet g posterior vero Hieronymum accusaret, quod hac expositione sua in Sacram Scripturam mendacium invehere videretur. Hinc b sic eum alloquitur: Arripe, ORsecro te , ingenuam, ω vere christianam cum charitate severitatem : Palinodiam , ut dicitur, cane. Incomparabiliter enim pulchrior es veritas, quam Helena Gr corum. Cui tamen aculeo alium opposuit Hieronymus cc ita scribens: Neque me putes magistrum esse mendacii, qui quor Chrsum dicentem : Ego sum Via, meritas , ae Vita : neque seri potes , ut Neritatis cultor mendacio colla Iubmittat. Aliis λὶ Epist. 9. cc Elist. 11.

286쪽

Historiea seu Controversae esse. 719

Aliis longe oculis, nimirum livore plenis, rem hanc a exere heterodoxi quidam , inter quos praecipuum Magdebu genses locum obtinent, detorquere UO lentes hoc Petri Paullique factum ad scam dati & haeresis invidiam et quin & Nilus veritatis alveum egressus in suo, quem de primatu Romani Pontificis seripsit, luhro Petrum errasse in fide contendit, &ex hoc Petri errore invictum, ut sibi quidem videtur, argumentum cudit adversus falli nesciam Romanorum Pontificum potestatem. Nam si Petrin errare potuit, quis inquyt adeo bonus sis, ut credat Successiores Petri errare non pose. Verum his resipondeo cum Tertulliano hac ipsa in causiar Mihi non tam bene es, immo non tam male es, ut Aposolos commimiam. Quis est, qui ignoret, etiam Viros sanctitate conspicuos non raro hebium utrinque instum exercere, ita ut quod unus prudenter facit, reprehendatur prudenter ab altero Hoc sane vel maxime locum habere videtur in praesenti negOAtio. Judaei enim in lege nova Christi recens enutriti non tam cito a lege Ve. teri Mosaica ablactari se patiebantur, quam Sanctam & a Deo ipso inter tonitrua & fulgura in monte Sinai Moli tra-Mitam esse sciebant. unde sparsa in vul

Diuitiatio by Corale

287쪽

et zo Cap. VIII. Theologia

gus opinio, ac si lex haec tanquam mala repudiaretur , scandalum ipsis erat rdein gentis suae contemptum interprintabantur, Gentilibus se suamque gentem postponi, a Deo electam , & tot olim heneficiis ac prodigiis honoratam. Vbdens itaque Petrus ac probe perspiciens, periculosam admodum aemulationem hane inter Gentiles & Judaeos excitatam, prindenter timere potuit, ne si ultra Gentilium partibus pertinaciter adhaereret, contemni se crederent Judari r satius ergo duxit, si ad tempus Gentiles, prioris adhuc conversationis probe memores, &quibus non ita metuebat, relinqueret sto Cederetque Judaeis, ne forte irritati perpetuo a fide deficerent; minorique cum damno Ecclesiae fieri posse existimavit, si lex Mos aica aliquamdiu necessaria, quam si mala esse crederetur. Hinc Magistri sui exemplo convertit se potius ad oves, qua perierunt, Domus Israel. Sed foditassis dum Petri factum excuso , vel ab

errore absolvo, Paullo reprehendentis E Ium damnare videbor. Neutiquam e n.

que enim Porphyrio philosopho versipelliae apostatae consentior, qui teste Hier nymo blasphemare ausus est , exarsisse Paullum in invidiam virtutum Petri, &obtrectandi stimulo agitatum no deveni

288쪽

se ut Petrum reprehenderet. Neque Paullo defuerunt rationes, cur id faceret. In recenti adhuc memoria & velut ante Ocinios obversabatur illi Concilium Hierosolymitanum, in quo legis Mosaicae iugum Gentilibus imponi non debere definitum fuit. Ne igitur Gentiles Petri exemplo solentissimo seducti sibi persuaderent, se

ege Mosaica teneri, contra quam sancitum erat, necesse judicavit, Petro in faciem resistere, ut scilicet, quod Chrysostomus dixit d): Objurgato Obtiarescente Magistro facilius discipuli semientiam mutarent, ac iudaizare dedisio rent. Praeterea quum in memorato Corulio Gentiles quidem ad fidem convertos legis onere non gravari debere praeciperetur, nulla mentione facta de Judaeis, ne offenderentur paternarum traditionum aemulatores tenacissimi, Paullus praeclaram modo nactum se Occalionem arbitrabatur, palam faciendi, neque illos neque hos legis antiquatae jugo subiici opor

tere. Hinc publice Petrum reprehendit, non tam quod Judaeis accederet ipse lu- . daeus, sed ne tam Judaei exemplo ipsius in sua opinione firmarentur, quam Genintiles perperam in eam inducerentur. Quare bono uterque zelo flagrasse censem uus o D a. - σι

289쪽

dus est , Petrus iudaizando , & Paullus reprehendendo, tantumque abest, Petrum errorem in fide commilisse, ut si etiam offendisset ad lapidem haec petra, potius cum Tertulliano e) dicendum siti sium re si quod ejus vitium fuit, conversatio.

nis vitium fuit, non pradicationis. Ce te Petrum Molaicae legis ceremonias sectantem insimulare commis 1 in fide edi roris non bene potuit Paullus , utpote qui Timotheum ex matre christiana &patre Gentili natum circumcidit, eo consilio, ut teste Chrysostomo gravior J daeis Magister & Doctor circumcisus acincederet. Nunquid enim cum Hieronymo co alloqui Pctrus Paullum potuisset e O Apo ole Aulis f qui in me r prehenderas mulationem, qua segregabam me a gentibus propter metum Pudiaeorum , qui a Pacobo venerant ,' cur Timotheunt sitium hominis gentius, utique ae ipsum gentilem contra sententiam tuam cireuincidi eo egisti ἐCertius vestigium erroris in fide inumnisse s : existimant heterodoxit Catholici vero nonnulli fallibilitatis Pontificiae in Marcellino Papa, ouem quarto ineunte feculo, seu anno Cnristi circiter CCCILdum Diocletianus Ecclesiam persecutus est, e Lia. δε Prasiripi. f Dis. 11.

290쪽

Historica seu Controversiae Ue. 7as

est, thura idolis adolevisse in templo IS dis & Vestae reserunt. Rei gestae seriem his fere verbis producunt Acta Concilii Sinuessanir ,, Concilium Sinuessanum a ,, Clero Romano in causa de lapsu Madi,, cellini convocatum. Cum enim de ,, lapsu accusaretur Romanus Pontifex se Marcellinus, nimirum quod Diocletia ,, ni saeviente persecutione omnium m

D xima ad gentium sacrificia ductus, ibiis que minis perterritus Deos adorassee M alienos, in templo scilicet Ilidis & Vestae, gentium idolis sacrificando &,, thrurificando, ad convocatorias Cleri,, Romani literas convenerunt diversa-

rum provinciarum Episcopi trecenti,, in civitatem regni NeapGlitant, rimes mine Sinuessam , de hoc praetensio,, Marcellini Romani Pontificis lapsu se, ,, tentiam dicturit ubi in crypta Cleo se patrensi post causam mature discussam, is & post nonnullos alios Presbyteros ,, damnatos Marcellinus ipse sacco indu- M taS, conspersus cinere, humi postra. is tus poenitentiam agens publice suum ,, fatetur lapsum, poenamque stibi impo-M ri rogat. Quumque e tot Concilii Pa.

tribus sententiam in eum ferre aud is rei nullus, & dicerent omnes: Prima

ι, sedes a nomina iudicatur i tu te ip-ι, sum

SEARCH

MENU NAVIGATION