Franc. Xav. Mannhart Societatis Jesu sacerdotis Bibliotheca domestica bonarum artium ac eruditionis studiosorum usui instructa et aperta. Opus seculi nostri studiis ac moribus accomodatum. Tomulus 1. 12. Tomulus 9. De theologia scholastica, dogmatica

발행: 1762년

분량: 467페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

44 cap. VIII. Theolagia

servasei, non dicitur, detersisti labem in ipsis Conceptione. Post fatum Sixit IV.

assultum aliquem tentavit Card. Caiet nus, dum Lateranenis Concilium sub Leone X. Romae celebraretur anno Is I a. nam Tractatum de Conceptione Virginis magno studio compositum Pontincthuic obulit eo fine, ut contrariam senis: tentiam non quidem definiret, sed tanquam probabiliorem γ sanctorum dictis

eonsonam eo in Concilio adprobaret; seclspe sua excidit i contra vero Ambrosius - Catharinus, Compsanus Archiepiscopus, eiusdem ordinis, editis quatuor doctis Disputationibus Immaculatam Concepti nem acerrime defendit. Subsequentes. quoque Pontifices Innocentius VIII. Alexander VI. aliique plures piam sentemtiam diversis Constitutionibus confirmarunt usque ad tempora Concilii Tridem tini. In hoc autem Concilio rursus praedicta sententia disputationi tam acri quam minmorabili subiecta fuit hac oecasione, quam ex Actis ipsius Concilii refert VelasqueES. J. g ubi definitum erat a S. Synodo circa peccati originalis ad posteros trans- missionem, & Episcopis visum fuerat, is generali oratione proponendum esse, pl.

312쪽

res Concilii Patres & Theologi ex Odidine D. Francisci, atque Didacus Layneg , supremus Praepositus Soc. Jec ge

neralem hanc adfirmationem, videlicet, quod peccatum Adami in totum genus humanum transierit , nulla facta exceptione, minime probaverunt, asserentes hac ratione futurum esse, ut D. Virgo quoque comprehensa cen retur, id quod Ecclesiae sensui & fidelium consensui Contrarium foret. Verum huic exceptioni inotercessere Theologi quidam a Familia D. Dominici, in oppositam partem adseremtes verba D. Paulli aliorumque Patrum, a quibus omnes in Adamo peccasse, per

peccatum in omneS homines mortem pedi transiisse &c. sine ulla exceptione pronunciatur. addebant: quantumvis contrariam opinionem Ecclesia toleraverit, eum t

men, qui rem penitius introspexerit, facile deprehenlarum esse, Virginem nihilo plus aliis communi contagione exemptam. Sed acrius instante cum aliis Laynio, d centibus hac ratione palmarem injuriam fieri Ecclesiae, utpote quae Conceptionem Deiparae non minus quam Natalem D. Joannis Baptistae, quem proin absque peccato originali natum fuisse omnes profitentur , solemni ritu colit, celebrando

313쪽

et 6 Caip. VIII. Theologia

spiratione , factum est, ut controversia de Immaculata Conceptione, quae obiter duntaxat & veluti per transennam hu-Cusque agitata fuerat, in quaestionem principalem excreverit. Certatum igitur est utrinque magnis studiis opponendo Scripturas Scripturis, Patrihus Patres: inter alia Fr. Joannes de Udine Ord. Praed. hoc dilemma proposuit: is D. Paul, , , ius & Patres aut crediderunt totam in vestram D. Virginis a communi modi, talium lege exemptionem, aut non Cre. is diderunt Si crediderunt, neque tam men unquam nisi universe locuti sunt, ,, nulla facta exemptionis hujus mentio.

D ne, cur non nunc eorum exemplumis imitaminit Si non crediderunt, tunci, Vestra opinio novitatem redolet. δε At contra insurgentes Laynius i dc Fr. Hieronymus Lombardelius Ord. S. Franc. facile diluerunt dilemma istud ,, non mis, norem , assirmantes , Ecclesiae hujusa, temporis auctoritatem esse, quam fue-s, rat primitivae, eodem videlicet Dei,, Spiritu ductie, ab ejusdemque Christi,, Vicario gebernatae. atque ideo, si Ec- clesiae veteris consensu factum est, ut ,, Patres sine exceptione tunc loquerens, tur , Consensionem. universalem , quae

hisce temporibus celebratione sestivita

314쪽

Historica seu Controversae G. 7 7

o tis illius a Romana Sede institutae seis in prodit, ad Dei param a communiis sorte excipiendam fortiorem esse, Vain D lidioremque ab ea argumentationem is desumi. Inter haec dies illuxit, qua Laynius de Immunitate Deiparae in consessu Patrum palam disserere iussus est, quumque eum ipsum in diem febris quartana, quae Laynium corripuit, consueto circuitu esset reditura, decreverunt P tres, ut Concio in sequentem differretur: sed dilationem hanc recusavit Layniustum Deiparae patrocinio tum causae bonitati confisus, atque per tres integras horas magna virium & animi contentione peroravit, dumque Virginem a peccati originalis labe immunem esse gravissimis rationibus demonstrabat, se quoque a febri deinceps penitus immunem sensit atque servavit. Denique Patribus

Dominicanis arena excedentibus ac comsentientibus, Patrum voluntate Decreto

de peccato originali in sessione V. anni I J6. die I7. Junii celebrata constituto haec sub finem verba fucrunt adjectar Declarat tamen hae isto S. Synodus, non vise sua intentionis comprehendere in hoc decreto, ubi de peccato originali agitur,leatam ae Immaculatam Virginem Mariam

Dei Genitricem, sed observandas esse con-

315쪽

q8 Cap. VIII. Theologia

situtiones felicis recordationis 'sti P pa IV. sub poenis in ejus Constitutionibus

contentis, quas innovat. Quibus verbis dum S. Synodus B. Virginem hoc decreto de peccato originali comprehendere noluit, profecto arguitur, illam ab ipso hoc Peccato Del Matrem eximere voluisse. Unde Vincentius Justin anus Antist seu Antistius Ord. Praede SS. Theol. Magister, dum circa annum Is 8Ο. Tractatum insignem de Immaculata Conceptionς cujus synopsin monumenta literaria Tri- olliensia ad an. I O9. exhibent in lucem dedit, in haec verba prorupit : Pamesntraria sententia desunt cathedra, fucasa, libra, Ponta es, ae r amet Gucilia , quando Tridentinum omnino prote- satur, non esse βιιε intentionis &c. Finito hoc Concilio Pius V. ut quod

Tridentinum decreverat, effectui da' ret, Mi ale ut vocamus ac Brevi rium Romanum in meliorem redacturus formam inter alia statuit, ut ossicium de die Conceptionis celebraretur, quem admodum ossicium de ipsius Nativitate, retentis omnibus, solo nomine Nativi. tatis in vocem Conceptionis mutato, ex quo adparet, traditionem illam de revelatione Helsino facta de qua initio dixi in Ecclesia Latina ad haec usque tempora

316쪽

pora fuisse custoditam, atque a Pio V. renovatam. Adhuc tamen mirabile dictu fervebant lites ac dissensiones non sine Fidelium scandalis. Quapropter Pamlus V. an. I 6I . peculiari sanctione umtuit , contrariam sententiam in publicis cathedris doceri, quam sanctionem Gregorius XV. an. I 6aa. ad scripta quoque S colloquia privata extendit, prohibens ne etiam in his a quoquam asseratur sententia opposita, donec aliter a S. Sedo definitum fuerit. Tandem an. I 66 I. Almxander VII. die 8. Decembris, seu ipso Immaculatae Conceptionis festo, dolens summopere cui ipse ait in Bulla, quae incipite Solicitudo omnium Ecelesiarum necdum iublata esse scandala, quae ex opposita sententia orirentur, Omnia prae cedentium Pontificum decreta confirmavit, innovavit, atque ita declaravit, ut nullus iam videretur locus superesse ubinriori disceptationi. Quippe in hac declarat Pontifex. I. Veterem sane fuisso Christi fidelium erga ejus beatissimam Matrem Virpinem Mariam pietatem sentientium, eius animam in primo insane creationis atque infusionis in corpus fuisse

speciali Dei gratia & privilegio intuitu meritorum Jesu Christi eius Filii humani generis Redemptoris a macula peccati

317쪽

so Cap. VIII. Theologia

Originalis praeservatam immunem. At. que in hoc sensu a. Sanctam Romanam Ecclesiam Festum de Intemeratae Virginis Mariae Conceptione, quin & peculiare ac proprium de illo ossicium iam olim ordinaste nimirum illud Sixti IV. de quo dixi, & in quo centies repetitur conceptio ut Immaculata . 3 Declarat hoc festum atque hunc cultum Conceptionis jam olim exbibitum in Ecclesia Romana post sui institutionem nunquam fuisse immutatum. 4. Sanctam Apostolicam sedem per Praedecessores suos sensui & cultui Conceptionis Immaculatae favorem& tutamentum constanter praestitisse. Porro subjicit Pontifex in hac Bulla gravissimis poenis ac censuris ipse facto in-

Currendis I. OmneS, qui deinceps ausi fuerint, innovatas Constitutiones & Decreta sic interpretari, ut favorem cultui Immaculatae Conceptionis enervare ac irritum reddere velint. a. Qui sentemtiam piam, festum, seu cultum in disputationem revocarent, tanquam rem dubitationi subiectam: vel 3. qui contra piam sententiam directe vel indirecte,lcripto vel voce loqui, concionari, tractare quidquam determinando vel as xendo, vel argumenta contra asserendo, gaque insoluta relinquendo veriti nonsu

318쪽

Historicaseu Controversae cisc. 751

fuerint. q. Qui vel alio, quicunque eX- cogitari potest, modo contra eundem pium sensum ac cultum disserere tentarint , declaratque illos nullo excusiari praetextu eam ob rem, quod necdum de illo definitum fuerit, aut non definiri possit. s. gravissime vetat libros Omnes imposterum quacunque ratione EdendOS, quibus in dubium pia sententia Vocatur, aut contrarium defenditur. Hac gravissima Constitutione pia opinio de Immaculata Conceptione veluti in rem judicatam, ut Jurisperiti loquuntur, transiit, & nec iam opinio, sed sententia, moraliter certa audire coepit, ita ut nihil deesse videatur, quin sit articulus fidei, quam sola Ecclesiae definitio. Qui post Alexandrum VII. secuti sunt Pontifices, vix non singuli praeclaro quodam

aut monumento, aut nova Constitutione

Fidelium devotionem & cultum Immaculatae Conceptionis stabiliverunt ac promoverunt. Unum praeterire nefas foret, proxime defunctum Pontificem Benedictum XIV. Hic non solum Imma lata Conceptionis titulum, toties ab Adueesiariis impetitum ab omnibus & ubique ibbere usiurpari posse mandavit, immo in ipsis etiam Ecclesiasticis Edictis, suisque di sacrarum Congregationum Decretis

319쪽

sa Cip. VIII. Theologia

emicare voluit, sed etiam peculiari Edi. to Capellam ut vocant Antificiam in Festo Conceptionis B. V. quot annis solemni ritu celebrari constituit. Verba Edicti sunt:

Decretina editum in Consistorio die

XXVI. Novembr. Au. I742. In quo solemni die VIII. Decembr. Dei Genitricis Conceptioni sacro Nos Capellam Pontificiam in Liberiana Basilica haberi volumus. Quod quidem non hoc anno tantum, sed singulis quibusque annis fieri mandamus et ac praecipimus, ut Capella haec Pontificia in honorem IMMACULATAE VIRGINIS quot annis

celebranda caeteris annumeraretur,

ut nimirum ipsa Beatissima Virgo a Deo Nobis implorare dignetur quod petimus, suoque patrocinio non minus Catholicam Religionem, quam hanc Apostolicam sedem benigne regere velit, ac soVere. Memorabile ilhad est, ac Annalibus dignum, quod hac occasione accidit: inter alios Eminentissimos Cardinales, qui consilium rei adeo praeclarae Pontifici suggesserunt, fuit Card. Ludovicus Belluga, qui

320쪽

Historica seu Controversae m. 753

qui post institutam Capellam votum qu

se obstrinxerat, exolvens argenti laminam aurata inclusam corona, qualem

ipsus vidi, ad aram S. Aloysii Gongagae in Romani Collegii templo suspendi c. ravit cum hac epigraphel D. O. M. impetrato S. Aloyfil ope Immaculatae Conceptioni Matris Dei novo atque Illustri Pontificiani per Capellam 'Cultus incremento, Ludovicus Cardinalis Belluga, Aliique supplices, ex voto VIII. Decembris MDCCXLII.

- . .

Appendicis loco ad celeberrimam hanc controversiam serviet alia paullo minor, quae tamen totam priorem iam debellatam, nisi mature silentium fuisset impositum , resuscitare potuisset. Prodiit anno I sa. liber, cui Titulus Lamindi Pritinii de ingeniorum moderatione in relisi nis negotio, qui Auctorem habet ruitum alias ue re literaria bene meritum, canalieno consilio, an propria quadam eruditionis ambitione calamum striiixerit, non constat) certe meliorem Philologum quam Theologum , & apud pios ac doctos de Immaculata Conceptione maluiueria

SEARCH

MENU NAVIGATION