Franc. Xav. Mannhart Societatis Jesu sacerdotis Bibliotheca domestica bonarum artium ac eruditionis studiosorum usui instructa et aperta. Opus seculi nostri studiis ac moribus accomodatum. Tomulus 1. 12. Tomulus 9. De theologia scholastica, dogmatica

발행: 1762년

분량: 467페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

etiam honestas esse necessum est. Qua tum jam ad primum adtinet, accurat distinguunt inter voluntarium directum S indirectumr inter voluntarium simpliciter & secundum quide inter liberum &necessarium. Porro disputant subtiliter,

an ad voluntarium indirectum requiratur actus voluntatis, docentqus communius nullum requiri, atque ita non repugnaro puram omissionem liberam e graviter v TO, an concupiscentia & metus tollant voluntarium, quod communissime negant. Quapropter metus per se ac ordinarie non excusat a peccato, quum eiusmodi actus e metu proveniens simpliciter Voluntarius sit, utpote elicitus ad majus malum vitandum, nisi tamen sit metus admodum vehemens in rebus humana duntaxat lege praeceptis; tunc enim non imputatur ad culpam V. g. quando quis metu mortis omittit sacrum die festo, quum hoc praeceptum non obliget cum tanto periculo. Concupiscentia Vero tam tum abest, ut minuat voluntarium ut

potius illud interdum augeat, quando est

Caussa, cur Voluntas majori conatu actum

eliciat: minuit nihilominus liberum, faciendo, ut minus considerentur rationes, ab eo quod concupiscitur, avertenteS.

Celebris heic quaestio oritur, an vota,

62쪽

promissa, donationes, aliique contractus metu gravi ac iniusto initi sint iure naturae irriti ac nulli pro utraque parte stat gravis auctoritas tum Theologorum tum Iurisconsultorum. qui negant, eo nituntur fundamento, quod actus isti ab que contractus non obstante gravi metu simpliciter voluntarii sint i qui vero assi mant, eiusmodi vota a Deo non accinPtari, nec contractibus istis ius naturae aequissimum adsistere censent, utpote cum maxima difficultate vel damno ex parte voventium & contrahentium & eum gra. vissima iniuria ex parte metum inserentium conjunctis et fatentur tamen prioris sententiae patroni, leges & aequitatem postulare, ut hujusmodi actus per sentemtiam Judicis irriti ac nulli declarentur. Praeterea ad voluntarium vel involunt rium pertinet ignorantia, quam in ignorantiam iuris & facti, item in ignorantiam juris positivi & naturalis, demum in ignorantiam vincibilem & invincibilem dividunt Theologi. Circa hanc ultimam acre potissimum cum haereticis bellum exarsit. Ab ipso nascentis Theologiae exordio constantissima fuit Doctorum sen. tentia, invincibilem sive iuris positivi sive naturalis ignorantiam excusare a peccato, donee Lutherus in aciem processit,

63쪽

496 Cip. VII. Oeconomia

& murum hunc suis erroribus obstantem evertere, conatus est: idem tentavit Calvinus, idem Jan lenius, ut viam sternerent ferreo dogmati suo: etiam in iis peccare hominem, quae cavere non potes. Et alia

qua dei mandata esse impossibilia Pusis

conantibus. Mirum sane, qua ratione audeant isti iactare se discipulos Augustini, cuius notum est principium t Nemo peccat in eo, quod cavere non pstes a . , Non minus post ipsium S. Thomas hanci statuit regulam Iguorantia excusat a ste cato, nisi quando isto ignorantia es peceatum. Hinc meriis Alexander VIII. damnavit Priapositionem numero secundam rTametsi detur ignorantia invincibilis juris natura, haec in satu natura lapi operantem ex ipsa non excusat a peccato formali. Aliud sentiunt. de ignorantia vincibili sive iuris sive facti, utpote quam non excusare a peccato eum, qui ex tali ignorantia operatur, docent Theologi omnes. Tunc enim ignorans advertit, se esse in periculo transgrediendi legem per ignorantiam suam, quam tollere &posset & deberet. Estque haec iplissima D. Aug istini doctrina b dicentis; Non tibi deputatur od culpam, quod invitus

64쪽

Theologiae Scholasticae. q97

ignoras, sed quod negligis quarere, quod Quoras. Haec de actibus ut voluntariis; iam de liberis. LXXXIII. Agunt heic Theologi de libero hom,

nis arbitrio, quod a libertate & arbitrando ita dictum est, & quamvis secundum et' mologiam suam actum quemdam significet, secundum tamen communem usum loquendi liberum arbitrium dicimus id, quodes hujus actus principium, scilicet quo bo-mo libere judicat , uti docet Doctor Anis gelicus cc . Ad liberum autem arbitrium

requiritur in agendo libertas non solum a coactione, seu ut nulla vis externa imi eratur, verum etiam a necessitate, saltem ea, quae actum antecedat. Et haec liberiatas a necessitate est libertas illa, quam indimerentia vocant Theologi, seu facultas positis omnibus ad agentam requisitis agendi non agendis daturque etiam in homine lapso, estque ad merendum vel demerendum pro lsus necessaria, uti contra Lutherum, Calvinum, aliosque errorum magistros ostenditur tum ex Scriptura d et Deus ab initio constituit hominem, reliquit illam in manu constitsui; alecit mandata , s volueris ea servare s

65쪽

re, conservabunt te. Τum ex Conciliis,

praesertim Tridentino ce) r se uis liberum

hominis arbitrium post Ada peccatum amissum ae extinctum esse dixerit, anathema sis: tum ex Patribus, & ipso Augustino, cuius auctoritatem non nisi pessima fide pro se allegat Jansienius, maxime D ubi docet quidem contra Calvinum in utroinque statu naturae integrae ac lapsae homini Convenire libertatem, sed in solo stata priore libertatem indifferentiae, in postmriore Vero, quantum ad virtutes & vitia, solum libertatem a coactione. Sed hanCJansenti doctrinam tanquam haereticam damnarunt Innocentius X. Alexander VILS Clemens XI. Certe D. Augustinus, ut

alios taceam Q , ait: si eunque issa esseausia voluntatis, si non potes ei resisti,

ne peccato ei ceditur . . . quis enim peccat in eo, quod nulla modo caveri potes' Pugnat igitur cum libertate necessitas ominnis, sive ab extrinseco veniat, quae cingat invitos, sive ab intrinseco, quae trahat volentes, sive ea dura sit, ut Calvini, sive

hianda & mollis, ut Jan senii & aliorum, quae relicta iudicii indi erantia blanditur premendo, e premit blandiendo, uti pla.

Diuitiatio by Corale

66쪽

Theolagiae Scholasticae. 499

eet Vincentio Lent ch . Quidquid autem

voluntatis indifferentiam relinquit inte- .gram, nihil nocet libertati. Unde nec omnis coactio libertati nocete ea nimirum, cui resisti potest, nec necessitas Consequens, quam ipsa facit libertas. Distimguunt autem Theologi cum Augustino diligentissime duas res in libero arbitrior prima est illa facultas, quae e duobus utrumvis eligere potest: altera est conditio facultatis illius, antequam homo pec cati ac concupiscentiae iugo erat subjectus, qualis erat in primo parente in statu naturae integrae. Prima est ipsa 'l herias a necessitate, quae post peccatum remansit: altera est ea felicitas, quae per peccatum

amissa fuit, scilicet libertas a lege petacati & concupiscentiae, quae in nobis dominatur , ut ait Apostolus. Video autem aliam legem in membris meis repwnantem legi mentis meae , captivantem me tu

lege peccati, quin es in membris meis i .

Quare graviter hallaccinantur Jansemus6c eius Assectae circa litem, quae Augustinum inter & Pelagium exarsit. Ea neutiquam fuit, an non in nobis esset prima facultas seu libertas indifferentiat; tota dissensio erat circa libertatis conditionem, seu illius integritatem aC viri

res s

67쪽

soo Cap. VII. Oeconomia

res, quas Pelagius sanas, & ad salutariter operandum ex se sufficientes esse con. tendebat: contra Augustinus ita fractas

ct debilitatas fuisse ostendit, ut sibi relictat bonum operari non possent, nisi per gratiam Christi, quae sanat, quod est saucium , & infirma Confortat. Denique hoc in Tractatu agunt Theologi de actibus humanis ut honestis, adique ad omnem actum positive honestum requiri docent, ut sit conformis primae regulae moralitatis seu mensurae, secum d m quam metiri & judicare oportet nostrarum actionum moralium bonitatem vel malitiam. Haec autem regula duplex est: ohiectiva & remota, nimirum lex aeterna Dei, uti communius defendunt contra illos, qui in natura rationali qua tali eam conssetuunt: Formalis & proxima, quae est ipse ratio humana seu conia scientia dctans hanc actionem esse licitam vel illicitam. Gravis est heic controversia inter Doctores, an dari possit actus indifferens, etiam in individuo ut vocant, seu talis, qui nec formaliter honestus sit, nec formaliter inhonestus. Pars major & sanior sententiam affirmantem

tenet, quum neque ex Scriptura, nec ex Patribus, aut ulla alta solida ratione evin.

ei possit, dari obligationem reserendi om-

68쪽

nes actiones ad finem positive honestum. Docent igitur isti, aliam esse legem Dei praecipientem, aliam prohibentem , aliam perimitentem , atque ita etiam aliquas actiones praeceptas, aliquas prohibitas, aliquas demum permissas, quae si exedi amar solum, uti permista sunt, erunt Indifferentes, seu nec positive honestae, nec positive inhonestae, quemadmodum ambulare, odoraritiorem, aspicere piet ram &c. El. sane, quum similes actiones

in humana vita frequentissimae occurrant, Omnes has peccati venialis damnare ninus durum foret. Quapropter illud I'aulli k : He mandueatis, Ilae bibitis, aliud quid facitis, omnia in gloriam

Dei facite, consilium esse asserunt, non praeceptum. Quod vero omnes actus no-1tros ex motivo formali charitatis Dei elicere teneamur, ad Baii & Quesnelli doctrinam damnatam pertinet. ut auistem actio humana sit honesta vel licita, Draecedere debet dictamen proximum dehonestate illius vel licentia, quod, ut mOxaliter certum sit, seu tale, quod omnem prudentem formidinem & dubium practicum excludat, sufficit; quum plus austo exigere videantur, qui physicam M o Grin b. io. gQ.

69쪽

soa Cap. VII. Oeconomia

aut metaphysicran certitudinem requirunt. Ab his Theologi progrediuntur ad Coninscientiam, penes quam est sententiam ferre de actionum nostrarum honitate vel malitia, curatius examinandam, eamque

distinguunt in veram & erroneam, in laxam & pharisiaicam, in certam, tutam, dubiam, probabilem, S scrupulosam. De opinione autem probabili, an eam seqvi liceat, postremis hiscς seculis atrox sane hellum inter eos exarsit, aliquibus nomnisi tutum, aliis nonnisi probabiliorem sequi oportere, multis contra opinionem vere ac theologice probabilem sequi licitum esse contendentibus. Rigidioris sententiae patroni multa Scripturae, plura SS. Patrum testimonia, integrum Auctorum exercitum pro sua opinione addu- Centes conqueruntur per usum opinionis

probabilis dissipari leges divinas quamplurimas, Viam arctam ad coelum nimium Iaxari, seduci conscientias minus cautas, omnique morum licentiae portam aperiri.

At posterioris sententiae patroni, majori auctoritate freti, iugum Christi suave aconus leve adductis benignissimi Servat

ris exemplis commendant et contra ab adversariis obligationem gravissimam, quam Probare nequeunt, conscientiis fidelium imponi ostendunt, ploxaque argumenta

70쪽

In ipsos retorquent, ignorantia invincibili, quae certo a peccato exeusat, se tuentur in possessione libertatis , & quqm ost tot damnatas a summa Sede Apostoica alias propositiones laxas, postque tot praelia & conflictus nunquam & neuti. quam damnata fuerit hucusque haec propositio : Lieitum est Aegaei sententiam vereae theologice probatilem, etiam in concursu tutioris γ probabilioris, extra Sacramentorum materiam , & ubi non agitur de damno proximi in sententia sua firmi persistunt, sibique dictum credunt illud D. Bonaventurae effatumr Eenig a sententia ψpe salvat damnandum , rigida farpe damnat Disandum. Duo helescopuli vitandi sunt: sunt, qui obtrudunt tanquam opiniones probabiles, quae prinhabiles non sunt, & hi severius castigandi, quam qui pro numis probis adult

vinos in commercium invehunt e sunt, qui omnem, etiam veram iustamque pro- habilitatem tanquam speciem duntaxat& umbram veri aspiciunt, abutunturquo hac voce ad calumnias innocentibus struendas. Nemo enim eorum, quos accusant, somniavit unquam, licere sequi quamlibet speciem veri, sed talem tantamque spe. Ciem , ut prudens rerum aestimator ea moveri possit ad agendum sine nota imprindentiae, nec obluctante conscientia.

SEARCH

MENU NAVIGATION