Franc. Xav. Mannhart Societatis Jesu sacerdotis Bibliotheca domestica bonarum artium ac eruditionis studiosorum usui instructa et aperta. Opus seculi nostri studiis ac moribus accomodatum. Tomulus 1. 12. Tomulus 9. De theologia scholastica, dogmatica

발행: 1762년

분량: 467페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

6 Cip. VIII. ' Theologia

Dei concedentis vel negantis voluntate seu Decreto , omne liberi arbitrii exer- eitium antecedente e videns inquam hoc Molina cum aliis, credensque eadem in

nu , qua periculo subduceretur libe tas nostra, rursus in illud conjici, aliam ineundam sibi viam esse putavit, ut hae reticis os obstrueret, clamantibus Catho. Iires verbis quidem a se dissentire, non re ipsa , & gratiam quam ipsi vocarent nee tantem, dici ab illis praedeterminauq item. Itaque quum systema suum de scientia media in publicam lucem produceret , ratus medium hoc fore optimum conciliandi libertatem humanam cum em-cacia gratiae divinae, docuit & post ipsum

docuerunt quam plurimi, docentque etiamnum impune r gratiam quidem secundum se non esis connexam cum consensu ; ubi tamen Deus praeviso per scientiam mediam c quod hujus proprium est ossicium

hominis consensia eam conseri, & haci voluntate confert, quod praeviderit cum consensu fore conjungendam , ejuSmodi gratiam omnino esse essicacissimam, &eertissime post se consensum re ipsa trahere, quin ulla ratione laedatnr humana libertas, utpote cuius liberum exercitium

supponeret scientia media, & a quo ipsia sua modo penderet, possetque impediri

332쪽

Historica seu Controversae dic. 76s

ac evitari ab arbitrio Creato. Atque hac ratione censebat Molina Cum Societatis

Theologis iniri posse Concordiam gratia eum libero arbitrio, quem etiam titulum libro suo praefixit. Quippe hoc modo intactum relinquitur supremum S ab Q- Iutissimum Dei in omnes actiones, etiam liberas, Dominium, simul & libertas humana sarta tectaque servaturr dominium quidem Dei, quum penes Deum sit in hoc

systemate conferre ac Conservare potemtiam libere agendi; subministrare gratiam excitantem S adjuvantem, sine quibus nullum opus bonum, neque ipse in honum consensus effici potest 3 flectere pro

sua lubidine arbitrium humanum in quamcunque partem conserendo talem liber. talem & gratiam, quam per scientiam mediam videt fore conjungendam cum consensu: Libertas vero humana, dum penes ipsam sit, Deo sic decernente, ut gratia collata vel conferenda uti possit, vel non uti 3 eidem resistere vel constentire potentia saltem antecedente ρ facere ut Deus praevideat hanc gratiam emcrucem fore, illam ineficacem. Haec, quae sane nemo vel levissime tinctus in rebus theologicis negare potest, non doctrinae novae cudendae gloria, ut perperam adversa pars suspicabatur, sed veritatis in

333쪽

η66 Cap. VIII Theologia

lucem producendae, haereticique dogmatI penitus profligandi studio incitatus Molina, caeterique ipsius doctrinae adhaeremtes docere ac palam exponere coeperunt dissicillimis illis temporibus, quibus Catholicos inter & Acatholicos gravissimum circa gratiam divinam & libertatem humanam bellum exarsit. Profecto hac in re non egerunt aliud, quam quod Instituto suo, & praeclarae S. Fundatoris sui doctrinae ac monitis erat Conforme, Conqtra quam nonnulli ad invidiam faciendam criminantur, dum asserere non dibitant, brevi tempore degenerasse filiosa S. Patris sui praesicripto gravissimo, ut maxime in tradenda Theologia a S. Thoisma non recederent. Audire juvat S. Ignatium ipsum , quae hoc in negotio illius mens ac sententia fuerit. Hic in Aureo suo Exercitiorum Spiritualium libro, quantum ad singula pertinet, oraculo Sedis Apostolicae solemniter adprobato , dum regulas quasdam statuit, ut cum Orthodoxa Ecelesia sentiamus, inter alias decima quarta sic loquitur t Advertendum

es s quamquam veri mum fle, nemini contingere salutem , ns praedesinato , cimeumspecte tamen circa hoc loquendum esse, ne forte gratiam seu pra destietationem Dei nimis extendentes, liberi arbitrii vires.

334쪽

Historiea seu Controversiae Ne. 767

operum bonorum merita excludere velle videamur : vel e converso , ne plus aquobule tribuentes illis interim derogemus. Eodem in libro Exercitiorum paullio imfra, regula decima septima, praescribit rNeque itidem pradicanda Er inculcanda gratia Dei usque adeo in Hendum, ut fer here inde posse Auditorum animis leum tis error, negata liberi arbitrii nosyri ficultate. De gratia ergo ipse dissi e quidem loqui fas es, Deo inspirante, sed

quatenus in gloriam ejus uberiorem redundat, idque juxta modum convenientem no ris prinfertim temporibus tam periculoses: ne Iiberi arbitrii usus, operum bonorum incula tollatur. Atque, in has Ignatii sapientissimas regulas dum commentatur Eximius Doctor Suartus cs) o casionem inquit summo advertendi, gelum quem nune habet Societas recte explicandi concordiam gratia cum libero arbitrio,

convenienter loquendi, a commodate ad resistendum Luibero aliisque hu-. jus temporis baretieis, mundem fuisse in Patre Nostro Ignatio, ut vel ab ilio in Societatem manasse, vel eundem Spiritum, qui hanc Religionem movet ad res endum reticis, bous esse Doctrina Auctorem.

ω nm. 4. de Relig. Societ. in particulari l. s.

335쪽

68 Cap. VIII. Theologia

Caetera voluit equidem S. Ignatius, uefilii sui non facile discederent a doctrina S. Thomae, non autem, ut semper accederent doctrinae Interpretum Thomissarum, quae duo admodum diverta res lanta

Verum Concordia haec, seu liber, quo inter gratiam & liberum arbitrium con-eordiam stabilire conatus est Molina, pomum illud Dissordiis fuit inter scho- Iam Thomisticam, &eam, quae Societa tis est, atque lapis offensionis. Quippe Dominicus Banneg , de quo dixi , Vir acer ingenio, Commentariis in S. Thomam editis celeber, magnaeque inter suos auctoritatis r usis Magistro Melchiore Cano, eiusdem ordinis homine doctissimo quidem . sed ne io quam ob aemulationem Sucietati qua dictis qua scriptis palam offenso, circa annum Is 88. ViX per lato ad se rumore, Molinam librum Concordiae praelo in Lusitania commissurum , mox ocultis cuniculis scientiae mediae propugnaculum subruere tentavit. Igitur ipse, ejusque familiares collatis inter se consiliis librum Concordiae necdum tDpis editum, necdum a se visum, multo

minus perlectum privato suo iudicio damnanis

336쪽

Historica seu Controversae dic. 769

nant, atque ad Cardinalem Archi lucem Albertum, & quam dicunt Inquisicionem Generalem Lusitaniae, cujus Praesidem agebat Albertus, tanquam propositionum damnatarum cla Pelagianismi resu: citati reum deferunt. Ita fatetur ipse Auguli,nus Le Blanc seu latens sub hoc nomine Fr. Hyacinthus Serry, Ord. Praed. in Hustoria de Auxiliis t) : Vix absoluta erast editis, necdum venalis prostabat, cum Fr. Fr. Praedicatores insecta suscitati P lagianismi accusationepublicationi ejus imtercesserunt. Sed primus hic assulius nemtiquam ad vota successit. Quippe provido Numine sic disiponente factum est, ut liber Molinae a Viro ex Illustrissimo Praedicatorum ordine, doctissimo aeque

ac religiolissimo, primum dignumque testimonium ferret. Nam iacrae Inquisitionis Lusitanicae Senatus librum Concordiae ad se delatum publico librorum Censori Bartholomaeo de Ferre ita examinandum, dedit. hic illustre profecto elogium in adinprohatione sua contexuit, in fronte libri positum, in quo I. ait, ea qua pυtui diligentia hunc librum examinavi. a. Vocat auctorem Doctorem eruditissimum, virum

in dioinis Aripturis studiosis simum, jum

337쪽

o Cap. VIII. Theologia

pter valde dignas arbitnr has lucubrationes, qua in publicam totius Ecclesia ut, Iitatem excudantur. Huic simile testimonium tulit idem liber Molinae in Regiis Castellae & Αrragoniae Tribunalibus, in quibus eum vulgandi potestas fiebat, munita non solum adprobationibus luculentis, Verum etiam amplis & honorificis

annis Villae Theologorum, quibuS excutiendi libri cura demandata fuerat. Quare cadentibus in irritum cunctis Bannesii sociorumque machinationibus qua Oocultis qua manifestis, tandem Inquisitionis Generalis Lusitaniae solemni sudicio, accedente Archiducis tanquam Prae. dis consensu, permissum est, ut Molinae

liber de Concordia gratia liberi arbitrii sub initium Iulii an. Is 88. omnium victor difficultatum in lucem prodiret, adjecta appendice, qua respondit auctor ad ea, quae ab Adversiariis suis obiecta sibi fuerunt. Neque solum libri editio pedimissa fuit, sed etiam S. Senatus huius tu. dicium gravissimum accessit, nimirum, quod doctrinam valde utilem, sanam, γconformem Scriptura, Conciliis, SyPatribus contineat, quemadmodum ipse tunc temporis supremus eiusdem Praeses Archidux Albertus in suis ad Clemenutem

338쪽

Historica seu Controversae Ne. 77 t

hem VII. literis testatur. Rebus ita, ut exposui, in Lusitania pro Molinae libro feliciter gestis , in Hispaniam bellum hoc literarium est translatum. Displicuit nimirum honor ille , qui paullo post publici juris factam Molinae conco diam libro huic in praecipuis Hispaniae urbibus & Academiis habitus est, ut ingenue fatetur acerrimus Adver*rius, relcredo evidentia convictus, Thomas de Lemos Ord. Praed. qui u in hunc modum loquitur: Liber ille noυam cut υLdebatura continens doctrinam a complurisbus acceptatus fuit , ejus dogmata amplexata , ita ut in communibus disputatis nibus, publicisque congresbus, immo in sobolis nihil aliud audires, quam banc Molina doctrinam. Et vero in Hispania a plerorumque ordinum Religiosorum Vbris doctissimis, quique Theologiam publi- . ce professi sunt, Molinae doctrina passim

tradebatur in scholae cathedris. Ex his omnium primi fuerunt Patres de Familia S. Francisci in Conventu Ubuenti circaan. horum vestigia secuti sunt eo. dem tempore Augustiniani, Benedictini,' Cistercienses, Carmelitae, iique quos Mini mos vocant. Neque solum ordines Re ligiosi, verum etiam praecipuae per Hispa

339쪽

niae Regnum Universitates Complutensis, Hispalensis, Vallisoletana , quorum Om nium insignia, & pro doctrinae Molinianae innocentia authenticis quas vocant tabulis comprobata testimonia exhibet Eleutherius x . Quare ad S. Inquisitionis per Hispaniam supremum Tribunal Molinam cum libro suo deferunt, tanquam doctrinae in fidei dogmatibus erroneae ac haereticae reum. Ab hoc igitur liber me. moratus Academiae Complutensi , quae reliquis fere tota in Hispania commemdatior & illustrior est ; atque in ea insignioribus octo Doctoribus & Theologiae Magistris per annum integrum sevexo examini subjiciendus traditur. Sed &heic superior evasit, & ab omni censura immunis prodiit. Testantur id literae Cancellarii LIuniversitatis Complutensis ad Cardinalem Pompeium Arragonium datae. in his aler magna er accurata diligentia per longum tempus, maturo conssio, md i

praesente id prasitum es scilicet examen non ue libri approbatione. additque t Doctissimorum Virorum , qui huic examini interfuerunt, placita δε ii, qui hunc librum perlegunt, attenti audirent , non dubito , quin libenter aciuiescerent.

340쪽

Historita seu Controuersae No. 773

Confirmarunt haec omnia iidem Doctores Complutenses exaratis ad ipsem Pontificem Clementem VIII. literis, asseverantes insiper, Universitatis suae iudicium a magno Doctorum numero totius Hispaniae peritissirnorum comprobari. Qia iamque Petrus Michael, Doctor Complaten. sis, qui tunc Romae agebat, certiores redderet Collegas suos, adversiam partem omni industria conari, ut persuadeat Pontifici, Complutensem censiaram a Patribus Societatis dictatam fuisse, illi alteram ad Pontificem epistulam scripsere in qua inter alia sic loquuntur: Cum vero indignum uel qua nobis examinanda proponuntur, Hreno calculo judicare, eorum prasertim , quorum res agebatur causa . de integro libro judicavi. mus , noui in infrumento a nobis confecto, Er propria manu subscripto contuenetur. . . . Reliquis Omnibus tam stactili νύ is quam Religiosis ignorantibus pro Hstis nou modo censuram judiciumYEe uo-

Arma ; Ied etiam quidquid in tam frequenti Conventu nosero versaretur. Integras epistolas legere licet apud Eleuthe-

SEARCH

MENU NAVIGATION