Franc. Xav. Mannhart Societatis Jesu sacerdotis Bibliotheca domestica bonarum artium ac eruditionis studiosorum usui instructa et aperta. Opus seculi nostri studiis ac moribus accomodatum. Tomulus 1. 12. Tomulus 9. De theologia scholastica, dogmatica

발행: 1762년

분량: 467페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

s p. VII. Oeconomia

g. VII. Tractatus de Legibus. LXXXIV.

Dostquam eonscientiam & actiones huma- nas per regulas generales rite ordinarunt, tractandis variis, quibus homines subiacent, legibus se se accingunt Theologi, quantum Icilicet ad illorum forum pertinet, aguntque de lege universe, de lege natural , de Mosaica seu lege veteris, de lege Evangelica seu novi Testamenti, de lege' humana tam Civili quam Ecclesia-itica. Lex naturalis est ordinatio divinae

voluntatis necessaria, quae per rectam rationem cognoscitur, & versatur circa ea, quae agenda quaeve omittenda sint, tanquam in se bona, vel mala. In hac lege nais turali communissime docent, Deum pr. prie dispensare haud posse faciendo, ut absque variatione in ejus materia lex naturalis non obliget, quum facere nequeat, ut quod intrinsece malum est, nulla facta mutatione desinat esse malum: posse tamen improprie dispensare concedunt faciendo mutationem in earum materia, v. g. dando alicui dominium bonorum alie norum, potestatem in vitam innocentis,

uti dedit Israelitis, Abrahamo &c. Quod

tamen

72쪽

Theologiae Scholasticae. sos

tamen intelligendum est de quibusdam legis naturalis praeceptis, non de omnibus, quum nulla ratione blasphemia aut odium Dei possit reddi licitum, uti nec mend Cium, utpote quae actiones divinis pers ctionibus opponuntur. Lex Veteris Testamenti a Deo condita, & per Mosen promulgata populo Judaeorum triplicis generis praecepta continebat, moralia, CeremGnialia, iudicialia: horum duo ultima fuisse abrogata tenent Catholici omnes contra Cerinthum, Ebionem, & Nazaraeos et an autem moralia fuerint abrogata, disputant . inter se graves Theologi, quorum una pars asserit, totam legem veterem penitus a rogatam fuisse, ita ut Christiani non obibgentur ad servanda praecepta Decalogi , uti tradita sunt in lege veteri, vi hujus legis: sed quatenus renovata sunt in Evangelio, vi legis Novae; quoniam Christiani sunt, non Judaei, nec Moses obligare illos potest, sed solus Christus. Verum altera pars, quae legem moralem etiam ut per Mosen datam, & in Veteri Testamento scriptam vere Christianos obligare comtendit, nititur Christi testimonio, dicentis, se non venisse solvere legem, sed avi .mplere , id est, interpretando perficere, videlicet removendo corruptelas, quae Per alias interpretationes illi accesserant. Lex

73쪽

Evangelica, quae praecepta morum, Sacra mentorum, & fidei continet, non alium

habet Auctorem, quam Christum; hin vere lex divina est, & Christus non solum Redemptor, sed & Legislator dici debet,

quod contra apertissima Scripturae testimonia negant Lutherus dc Calvinus, horum 4 que sequaces, quorum impias doctrinas, quod praecepta Decalogi a nobis observa. xl nequeant, baptismus & alia quaedam Saeramenta ad salutem non sint absoluto necessaria, , quod sola fides absque opertinbus sufficiat ad salutem, has impias ininquam doctrinas solidissime refutant Theologi. De Lege humana tum Civili tum Ec..clesiastica docent, quod sicut bonum Commune rerumpublicarum exigit, ut Re ges , Principes, aliique Magistratus politici potestatem habeant ferendi legex vivites, quibus eorum subditi non ta tum sub poena, sed etiam siub culpa obligentur, ita similiter bonum commvnu Ecclesiae requirere, ud Praelati Ecclesiastici non solum interpretari latas, sed etiam ferre possint novas leges, quibus subditi fideles parere etiam sub pe aio tenean tur. Atque hanc potestatem re ipsa con- concessam illis esse a Christo e sacris Li teris perspicue ostendunt contra Waldenses, mictussam, Joannem Hussi L

74쪽

therum, Anabaptistas ct Calvinum, qui libertatem Evangelicam impiae doctrinae

suae praetexentes omni morum Corrupte

lae, ac legitimis Dominis obedientiam n gami, seditionesque excitandi licentiae

portam aperuerunt.

S. VIII. Tractatus de Peccatis. LXXXV. Quoniam peccatum est illud, quod comscientiam laedit, leges transgreditur, Deum offendit, atque hominem ab ultimo fine suo avertit, agunt heic de illo Theologi. Est autem peccatum trans gressio legis divinare & quidem aliud commissionis, quod fit contra legem albquam prohibentem , aliud omissionis , quo violatur lex aliqua imperans, ut ho vel illud fiat. Dividunt vero in acturie, habituale, & originale. Ad omne peccatum actuale requirunt advertentiam fodi malem ad malitiam actionis, & conse sum voluntatis in illam, dicente Augustino cl) quod proprie vocatur peccatumsIibera voluntate, a sciente committi. De lγ L. a. de lib. ariare. e. Xy.

75쪽

De malitia formali peccati in quo eo sistat, non conveniunt Auctores inter se, Antiquioribus in pura & physica priva' tione honitatis ac rectitudinis debitae, Recentioribus in entitate quadam ipssis va, videlicet in entitate actus ut libere& cum advertentia ad prohibitionem positi essentiam peccati constituentibus. Porro omne peccatum vel est mortale, se dictum, quia mortem adfert animae, separando illam a Deo, qui animae vita est: vel veniale, quo Deus quidem osse ditur, sed non usque ad dissolutionem amicitiae. Prius est, quod legi divinae graviter praecipienti aut prohibenti, ab terum quod leviter obliganti opponitur, quae tamen obligatio non ita pendet alibertate dei, ut non sint aliqua peccata ex se & ex natura sua levia, atque ita exigant prohiberi solum sub culpa levi. Erravit itaque Iovinianus, qui omnia peccata in gravitate aequalia esse contem clite erravit Michael Bajus, qui docuit,

nullum esse peccatum ex natura sua V niale, sed omne peccatum de se mereri Poenam aeternam: erravit ac turpiter insanivit Lutherus asseverare ausus, omnia

opera hominis etiam iusti esse peccata, . di quidem ex natura sua mortalia. Ca rerum est di aliud discrimen inter mom

76쪽

tale ac veniale, nimirum quod prius per accidens fieri possit veniale, deficiente plena libertate ; S aliouando etiam ex

Parvitate materiae e posteraus Vero nunquam per accidens mortale fiat, nisi accedat nova species aut circumstantia moditisera. Praeterea explicant Theologi, quaenam peccata specie differant, quae uolo numeror item quando plures actus peccaminosi physice distincti plura numero,

aut unum moraliter peccatum efficiant.

His expediti quaestionibus ad alias magni nominis controversias pergunt. Primo quidem, an peccatum mortale sit malitiae simpliciter infinitae. Graves Aucto. xes affirmantem sententiam sequuntur, hoc mixi fundamento, quod quo major est Personae offensiae dignitas , eo maior sit Offensa r quum igitur dignitas Dei offensi sit infinita, oportebit etiam offensiam esse infinitam. At alii magno numero negarutem amplectuntur; concedunt equidem, quod sicut dignitas personae absolute est in supremo ordine seu genere boni, ita etiam sit offensa in supremo ordine mali , sic tamen, ut dignitatem Dei offensi malitia sua non perfecte adaequet, quOniam dignitas personae offensae est summa non solum ex genere suo, sed etiam in genere suo et offensa autem peccati inor-

Κk ς talis

77쪽

sio Cap. VIL Oeeonomia

talis lIcet sit summa ex genere suo, no tamen est summa in genere suo, quum qualibet determinate sumta semper ininveniri possit alia maior. Major essecta es iniquitas populi mei peccato Sodomo rum m . Qui me tibi tradidit , majus peccatum habest, scilicet peccato Pilati n .

Neque inutilis est haec controversia, uti iquidam falso sibi persuadent, quam ac te tractant Theologi , quum ex ea pate fiat gravitas offensiae Dei, & ingens cuiniuslibet peccati mortalis malitia, digna que ut aeterno puniatur supplicio, sivei. finita aut infinita secundum quid, sivet simpliciter infinita dicatur. Altera est

controversia circa caussam peccati. Cer. tum est , solam voluntatem creatam esse caussam per se atque auctorem peccati.

unde blasphema est Zininglii, Lutheri, Calvini, aliorumque Novatorum doctrina, qui cum Simone Mago, Marcione, M nichaeis, Prisicillianistis, Seleucianis &c.

aut claris verbis Deum auctorem peccati faciunt, aut ea saltem doctrinae suae fundamenta ponunt, e quibus error tam impius facile deducitur. Lis est cum Thomistis non paucis sunt enim ex horum numero aliqui, qui abhorrent a sententia adeo dura docentibus Deum prae- determ G gDrem. c. 44 in Is

78쪽

Theologiae Scholasticae. sin

determinare ad materiale peccati a sed contra hos invicte ostenditur, materiale peccati non solam esse entitatem phyta. Cam actus peccaminosi , abstrahendo an fiat libere & cum advertentia ad prohibitionem , sed esse aliquid vel realiter identificatum, vel saltem essentialiter comnexum eum malitia λrmali ; quo posito,s Deus praedeterminaret ad materiale peccati, timendum sane, ne caussa di auctor fieret sermalis peccati. Hucusque de peγcato actuali. De peccato habituali docent, quolibet peccMo contrahi reatum pinnae de culpae, quorum uterque, otiam Postquam actus peccaminosius physice iam praeteriit, in homine peccatore remanet δdari proin peccatum habituale, quod nihil aliud est, quam peccatum aliquando Commissum, & nondum remissum. Quare merito damnata fuit Baii doctrina, statum reatum poenae post peccatum rema

nentem admittentis.

De peccato originis seu originan fide

certum est, hoc peccatum ab Adam' in Posteros, non exemplo tantum & imit tione , ut subdole explicabat Pelagius, sed propagatione transmissum, ac verum

di proprie dictum peccatum esse. Nam

79쪽

sit Cap. VII. Oeconomia

:: per unius inobedientiam vere, non met phorice peccatores constituti sunt multii O . Docuit enim inter alia Pelagius, Ad mum e statu integritatis & innocentiae dejectum sibi soli nocuisse, atque pecca tum originale solum imitatione quadam in reliquum genus humanum propagari, quatenus quando peccamus, primum P Tentem imitamur, teste quem male adducit D. Augustino p . Errorem hunCclamnavit Tridentinum his verbis q ri Si quis Ada privaricationem sibi soli , non ejus posteris nocuisse asserit, cum ema M. ait enim Apostolus: in Adam

omnes peccaverunt, in omnes homines mors

pertransiit. Porro fide certum est, peccatum originis distingui ab ipsa concupi- stentia, Contra quam docuerunt Luin rus, Calvinus, & alii. celebris locus est Jacobi Apostoli: Concupiscentia quum com ceperit, parit peccatum, peccatum Ner. cum consummatum fuerit, generat moditem cr). non igitur ipsa peccatum est.

non minus D. Paullus est s r Nihil emgo damnationis es iis, qui sunt in cir so R , in quibus tamen Certum est,

80쪽

tinum t) definite in baptizatis manere

eoncupiscentiam, qua quum ad agonem relicta sit , nocere non valet non consem tientibus, simulque declarat, concupiscemriam non esse peccatum , nisi quatenus

a peccato est , & ad peccatum inclinat. Quid vero sit, & qua Via propagetur pec

Catum originale, gravis controversia est e

DelIrant, qui esse dicunt substantialem imaginem diaboli, aut actualem quandam& pravam cupiditatem. Errant, qui in concupiscentiae sinu id reponunt ; nam haec, etiam culpa originali jam remissa, sub medici manibus naturam adhuc ci suo languore consigentem relinquit, ut scite ait Augustinus cu . Est igitur peccatum originale, quantum ad nos pertinet, ipsum mei Adami peccatum praetervium, & moraliter nostrum, & nobis neque remissum, nec condigna satisfactione deletum , atque ita moraliter pers verat in nobis; siquidem secundum Aurigustinum in Adamo omnes tunc peccave runt, quando in ejus natura illa insta, in qua eoS gignere poterat, adhuc omnes ille unus fuerunt is . Propagatur autem in posteros non ex natura rei, sed ex pacto divino, quo voluntateS posterorum,

SEARCH

MENU NAVIGATION