Universa civilis et criminalis jurisprudentia juxta seriem institutionum ex naturali et romano jure depromta et ad usum fori perpetuo accomodata auctore Thom. Mauritio Richeri ... Tomus 1. 13. 9

발행: 1828년

분량: 455페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

Quid sis mutuum , et quae sine illius conditiones. mereio. pondere, vel mensura aestimarii quia facile restitui possunt aliae ejusdem imi. i t. generis, et bonitatis propter maximam similitudinem, eamdemque utilitatem, quae in aliis rebus, puta lando urbano, vel rustico, equo, bove dissicillime habetur. a. Rerum v dominium transferri necesse est; alioquin erit depositum , commodatum , vel pignus; t- ε,

atque mutuo dans Perperam retineret dominium rerum, quas recepturus non est.

Tertia mutui conditio exigit, ut restituatur alia res ejusdem generis, bonitatis: non tamen desinit mutuum esse, licet mutuans, qui pecunia sorte non amplius indigeat, eamdem plane restituat; etenim contrahentium animus praecipue inspicitur, atque conditio restituendi aliam rem ab ea, quae mutuo data fuit, mutuantis utilitatein respicit. Postremo res ejusdem generis, et bonitatis restituenda est: si diversi generis restituatur, potius erit emptio, aut permutatio: nisi sorte quis pecuniam, quam mutno accepit, non habens, creditore consentiente, frumentum, vel vinum restituat; prout innuit Iureconsultus, cum ait, aliud pro alio solvi invito creditore non posse si .

si D. L Mutuum a. S. i. in sui. o. hoc tu. S. 835.

Mutuum porro contractus stricti iuris est, ut omnes satentur; ex eo possissimum, prout vulgo docent interpretes, quod ex una tantum parte obligationem parit, seu ex parte accipientis, qui ad restituendum tenetur: atque a credito dissert, ait Paulus, sicut genus a specie fi : nempe creditum genus est, sub se continens mutuum; atque

creditum etiam consistit extra res, quae pondere, numero, mensura constant, atque eaedem restituuntur sax

εὶ L. Mutuum a. S. Creditum 3. s. hoc tu. αὶ D. L a. S. 3. in med. I. 836.

supra diximus, mutuum non posse consistere sine re S. 8a I. ὶ, quae mutuanti detur, ut dominus eius fiat s S. 83ι. : non tamen omnino requiritur vera, et propria traditio, seu de manu in manum translatio il; sed sussicere potest ficta: puta si convenerit inter deponentem, et depositarium, ut nummi depositi ex caussa, seu titulo mutui retineantur Lain: vel Titius iusserit a debitore suo pecuniam accipi a Sempronio , isque acceperit 33: ita quippe receptum humanitatis caussa ὶ, ut inanes circuitus vitentur is, ii Vera etenim, seu Proρnia traditio rerum mobilium de uri soles: de manu in

manum translatio, immobilium Mero in ρossessionem missio.

Quinimmo censuit Ulpianus, mutuum esso in ea specie, qua Sempronius Titium rogaverit, ut sibi mutuam Pecuniam erederet; cum autem Titius pecuniam non haberet , reddidit roganti lancem, vel massam auri, ut eam venderet, et nummis tamquam mutuo datis uteretur, si modo vendiderit, et pretium receperit si in; quia idem est, ac si pecun am ex lance, vel auri massa redactam Sempronius Titio dedisset, atque rursus ab eo recepisset ili. praeced.ὶ

Quaerit obiter, sed opportune Iureconsultus, cujus periculo, et damno Pereat res ita ad vendendum tradita: an Titio, an Sempronio : atque ita distinguitur, ut pereat

212쪽

II a

Iuri ruae lib. LII. tu. IV. cap. Liri,i l. 3. Titio, qui illius dominium ante venditionem retinet, si venalem habuerit laneem. vel x : auri massam; Sempronius vero damnum sentiat ox rei interitu, si venalis non esset, sed eo tantum consilio vendendam tradiderit, ut Sempronio roganti pecuniam mutuam d. L daro posset. potissimum gi sine usuris crediderit i . i in D. l. Rogasti ii. in cp. uersic. Quod si lancem si . hoc tit. S. 839. Discriminis ratio inter utriunque casum satis aperia est; cum res, quam dominus venalem habet, alteri vendendum tradit, licet redacia pecunia in caussam mutui con- orti debeat, qui rem vendendam suscipit, veluti procuratoris ossicio fungitur, adeo- quo res domino perit: contra in alio casu. quo Titius eo tantum consilio rem vendendam tradit Sempronio roganti, ut mutuam pecuniam accipere possit, nisi Semproniores Pereat, Titius damnum scutiret, quia Sempronio favere voluit ij. Quod alienum videtur ab a quitate : saltem at res alioquin apud dominum poritura non fuisset.

Neque siciam traditionem respuit in mutuo Affricanias. ajens, eum , qui, cum mutuam Pecuniam uare pellet, argentiam Pendendum dedisset, nihilo magis ρectiniam re uitam recte Petiturum ti , ex quo insertur, mutuum contractum non esse; sttenim in hac specie constat quidem generatim de animo pecuniae mutuo dandae, non tam nexpressum fuerat, ut venditor Pecunia ex venditione argenti redacta tamquam mutua

uteretur, prout convenerat in specie Ulpiano proposita ta . si in D. l. Qui negotia 34. oemio. His argumentum mandati ii T. I. ὶ saὶ In d. l. Rogasti ii. o. hoc sit. S. 84ι.

Dissicultatem utique movent posteriora verba, quibus traditur, Pecuniam ex argento redactam Pericula eius Iore, qui acceρisset argentiam si : verum intelligenda haec sunt de eo casu, quo alter alteri roganti rem aestimatam vendendam dederit sub ea conditione , ut rem integram restituat, vel aestimationem, de qua convenit saὶ: nec alia horum verborum interperatio seri potest; alioquin sequeretur mutuum esse contra tum quod tamen Agricanus imprimis negat S praeced. i. Profecto sola voluntas dandi mutuum, quin nec sola conventio de mutuo dando 3 , mutuum facit, nisi numeratio

saltem ficta intervenerit id, i in D. l. Qui negotia 34. in fn. ρrinciρ. V mandati ta 7. i. ὶ ain L. Si patuitam 17. S. i. f. de ρraescrpt. νσb. I9. 5. , ρrinciP., et S. init

tui. hoc tu.

Facilius reeipi debet, quod ait Ulpianus, mutuum ex ficta. pecuniae numeratione, seu traditione eontractum videri, si procurator, qui a debitoribus domini pecuniam exegerat, eamque domino ex caussa mandati dare tenebatur, cum eodem couVenerit, ut crediti, seu mutui nomine eam penes se retineat; quia videtur domino Pecunia reddita, atque a domino ad procuratorem reversa l . Si veritas, et naturalis aequitas magis placeat, quam inanis subtilitas, ficta traditio ex communi hominum aestimatione ad mutuum susciti

ιὶ L. Simularia i 5. in sue hoc sit. - . S. 843Uontrariam tamen senten Liam tenere videtur laudatus Astacanus: quippequi agens de procuratore , qui a Titii debitoribus pecuniam exegerat, atque epistolam ad eum

213쪽

Qtita sit muttium, et quae sint illius condit ones. I i 3

miserat, significans: certam summam ex administratione viad se esse, eamque crediatam sibi se debiturum cum usuris semissibus, respondit, Pecuniam non esse creditam ratione addita: alioquin dicendum ex omni contractu , nucia mctione, Pectiniam re

ditam seri Posse si . Nihil interesse videtur inter liano speciem, atque aliam ab Ulpiano desinitam S. praeced. ὶ: altamen Ulpianus pecuniam creditam fieri doeet lain, negat Astricanus sa).

sαὶ D. t Singularia 15. in sin. V hoe fit. 3ὶ D. l. 34. in minci . f. mandati.

Non desunt, qui existiment, Ulpiano Alsricanum eonciliari nullatenus posse siὶ:pleriquo tamen conciliationis vias ineuut, sed diversas. Quidam Aentiunt, ex temporum divorsitate juris discrimen repetendum esse ; ita ut dicamus, tempore Affricani, qui ante Ulpianum noruit, fictas liujusmodi traditiones nondum admissas fuisse, utiqDe vero tempore Ulpiaui: atque nituntur ejusdem Jureconsulti verbis; quibus respondit exemplo depositi, et delegationis, alens, ex his recte ad propositam speciem non in- serri , quia id in deposito, et delegatione benigne receptum fuit a iii Vinnitis lib. t. selectan qua St. mP. 4Ο. a Nec huic simile esse, quod si ρecuniam viad te GPositam convenerit, ut creditam habeas , credita stat ' quia tunc nummi , qui mei erant, mi sunt. Item , quod si a debitore meo jussero te aremere ρectiniam, Credita fiat; id enim benigne receptum est. D. I. Qui negotia 34. in prin. Ders. Nec ν. mandat. si I. I.

Neque satis firma ratione videtur dissentire Voet, seu reprobare hunc conciliandi modum, quia tempore Affricatii fictae traditiones jam admissae fuissent, prout demonstrare conatur ex responsis Iureconsultorum, quorum alii Astricano antiquiores sunt, alii prope eoaetanei ii : etenim nemo negat, Affricani aetate, atque etiam ante ipsum fictas traditiones in quibusdam casibus admissas fuisse, prout benigne receptum ait idem Iureconsultus in pecunia deposita, et delegatione debitoris sa , sed aiunt, posterioribus Ulpiani temporibus quasdam traditiones fictas probatas fuisse , quae prius rejiciebantur : atque ideo Ulpianus singularia quaedam recepta esse ait in Pe nia cre

si Voet in Pandect. hoc tit. de res. credit. lib. II. tu I. num. 6.sαὶ D. ι. Qui negotia 34 b mandae. t i 7. r. Jὶ D. L singularia i 5. s. hoc sit. S. 846. Aliis magis placet, discrimen inter sententiam Ulpiani si , et Affricam taὶ ex sto repetere, quod in specie Ulpiani praesentes essent dominus, et procurator; absentes vero an specia Africani: hie sane agit de procuratore, qui per epistolam significavit, se Certam summam apud se habere, eamque creditam sibi se debiturum eum usuris s3i; Ulpianus autem, licet procuratoris, et uomini praesentiam expresse non commemoret έὶ, lacile tamen ex aliis legibus suppleri potest, prout in jure receptissimum est.

Uterque ex his conciliandi modis suum pondus habet: sed non arbitramur, ulteriu in hae re immorandum; cum utriusque opinionis defensores si in lateantur, usu sori nihil interesse inter dominum, et procuratorem absentem, vel presentem, Sed In utrO-

214쪽

aii δε-prud. lib. III. tis. IV. ωρ. ILiti.ε. i. 3 que casu Vi fictae traditionis mutuum contrahi; sublatis Romanarum legum ambagibus. l, Quod alunt aliqui, Ulpianum agere de domino, qui procuratori consenserit saὶ, ΑΤΗ-

iii i canum de eo, qui consensum suum Procuratoris Voluntati non aecommodaverit, sal-c sum esse apparet ex ipsis Affricani verbis, cum Jureconsultus contractum, et pacti - ' ... nem commemoret ἶ

si mee in Pandecl. hoc tit. lib. ra. sic I. num. 5. feri in princiρ. αὶ D. L Singularia i 5. st hoc tic 3ὶ Alioquin dicendum, ex omni contractu, nuda Pactione, Pecuniam creditam fieri. D. I. Qui negotia 34. fer. μι ρrinc. V. mandati s 37. i. 1

Qui minuum dare, MI accpere marint. Institi lib. 3. sit. i5. Quibus modis re contrahunt. Obbl . Digest. lib. 32. titi t. De rebus credu et si certum Petat. Cod. lib. ut. i. De rebus creaeae et furejurand

o i moeurator mutuum dederit alterius nomine, actiones omnes domino acquiruntur, quin titia cessio necessaria sic S. 848. TMOres, et curat es, nec non administratores uni rauatum mutuum dare ρos-gunt. S. 8 9. Socius Pecuniam communem mutuo dare non merae, nisi consentiant socii. S. 85o. An PUiui, et praesides procinciarum mutuam Pecuniam dare Possim p S. 85 i. Filio familias, qui inaticum suum murtio dederit, Romanae leges extra Ordinem stiruseniunt S. 85 a Muturam a mere Possunt omnes, qui Possunt obligari, nisi Neriatim mohibeantur.

Quid de M illis, minoribus, juriosis, Prodigis, et administratoribus uniseersitatum Z I. 853. Iudices, coram quibus lis pendet, mutuum accipere nequeunt ab illis , ad quos lispertineL S. 854. Asfamilias muttium dare non licet S. 855.

utuum dare possunt, qui rerum suarum plenam, ct liberam administrationem habent; non tantum per se, sed et per alium, cui mandatum dederint; videlicet per procuratorem trin, vel etiam per negotiorum gestorem lax Postremo autem casu, non procuratori, sed domino acquiruntur actiones omnes rive principales, sive accessoriae, veluti pignoratilia, et hvpotheearia. quin cessio necessaria sit s3 : ut enim scite ratiocinatur Iustinianus, nata ratio est, cur cessio desideretur in pignore, et bypotheca , quae in condictione non requiritur si . i L. Si pecuniam a6. I. hoc tit. I Ctim per liberam a. md per quas Ders N. Nob.

Q . . . 9 849 i tamen negotiorum gestori alioua imputari possit culpa, nec domitius consenserit in mutuum, eum illud perspectum habuit, potest nomen reprobare si : sed de potestate

215쪽

Qui mutuum dare, vel acomere mssint. I i5

negotiorum gestoris suo loco agemus. Quemadmodum procurator mandato domini mu- Inu. l. 3. tuum dare potest, ita et administratores rerum alienarum; puta tutores, et curatores sa , universitatum etiam rectores 3ὶ; ea utique lege, ut eorum indemnitati, atque uti- tu

litati prospiciant, quorum bona regunt; futurum alioquin, ut de damno teneantur 4,si D. t Si absentis 4. ccia. si certum ρetat. s 4. a. iaὶ L. Si tutor i 5. st de administrae. , et pericia tutori sa6. 7. , t D si tutoresu. Coae quanael ex rara. tutor. 5. D. 3ὶ L. Gajus Seius M.f. de uatim l 2 a. t. V. Novesi. 7 a. ωρ. Quoniam aurem 6., et seq. S. 8So. Si socius, ait Paulus, propriam pecuniam mutuam dederit, omnino creditam Leit,lieot socii dissentiant si in; cum rei suae moderatin', atque arbiter sit ia): sed communem pecuniam mutuo dare nequit, nisi caeteri consentiant i3ὶ; quia per mutuum fit alienμuo έὶ: socius autem pecuniae communis pro Parte lautum dominus est, atque in bac parte, quippe cujus alienationem habet i5ὶ, mutuum consistere videtur.

S. 85 I. Pupillus sine tutoris auctoritate mutuum dare non potest siὶ: si tamen dederit mutuam pecuniam, eaque consumpta sit, mutuum convalescit, prout in plerisque aliis casibus observatur, itaut condictio numeranti detur, licet pecuniae dominus non sit tu . Praesides provinciarum, eorumque ministri, qui ad tempus ossicio fungerentur, nequo Per se, neque Per interpositam Personam mutuum apud Romauos dare poterant s3ὶ: quod usu neutiquam servari tradunt interpretes ).

ιὶ L. Non omnis 19. I. s. hoc EL, I. rast instit. quib. alienam licet, Inon la. 8. iaὶ D. I. i9. I. r. in In., t. Rogasti tr. S. MIL, ι tu. , et i 3 V. hoc tits in L. Prinemalibias 33., et L seq. o. hoc sit , ι Eos, qui 3. cou. si cern Petat. l4. a. i , Voee in Pandere hoc tit. lib. ia. tit i. num. 8. in PrinciP. S. 852. Singulare quoddam reeeptum fuit in filiosamilias, qui mutuum dederit viaticum suum, idest quod pater ipsi peregre studiorum caussa proficiscenti in sumptus itineris . et alimentorum suppeditavit; licet enim filiussamilias vix ullas actiones suo nomine habeat si , Scaevola tamen putavit, ei mira ordinem in hoc ea,u subveniendum esse sa); sorte, quia potius Missamilias interesse videtur, quam Patris.

I. 853. Sequitur disputatio de personis, quibus mutuum datur: atque hic generalis regula constatuitur, mutuum accipere Posse eos omnes, qui possunt obligari , nisi speciatim Prohibiti sint: proinde majores, qui liberam rerum suarum administrationem habent, nec patris imperio subsunt, mutnum recte accieiunt, et obligantur: pupilli quoque, minores, suriosi, e prodigi ex mutuo a tutoribus, vel curatoribus aecepto tenentur. si modo m. cunia mutuo data in rem ipsorum versa sit si : quod si pupillo ipsi, vel minori, tutore, vel curabore probante, mutua pecunia data fuerit, restitutionis in integrum ope a mutui obligatione liberantur, si pecunia in rem suam versa non probetur sa . An, et .

quatenus universitatum administratores, mutuam pecuniam pro universitate aecipiendo,

eandem obligent, alibi ex proposito expendimus 3ὶ.

216쪽

αi6 Iurisprud. lib. III. tit. IV. ωρ. II. Amendis. i. T ii in L. Si in rem 3. cod. quanae ex fare tutori s 5. D. t- s. saὶ L. uti. cod. si adores. credit. a. 38. V ..' 3ὶ V. Tom. III. ρας 6o. S. I 5., et SNq. d. l. i. S. 854. -l Praesides provinciarum, licet mutuum dare apud Romanos prolii rentur i S. 85i.ὶ ;accipere tamen poterant ili: in mutuo dando periculum erat immodicarum usurarum; in accipiendo autem propriae necessitati consulitur, quod iniquum non videtur: pla-euit tamen, judicibus, coram quibus lis pendet, interdicere, ne Pecuniam mutuam accipiant ab illis, ad quos lis pertinet; exilii poena tum dantibus, it m accipientibus i dicta, ne videantur dantes quasi legum emptores a , seu judicium, atque justitiae com ruptores: quod et ad alia ossicia protractum fuit 3ὶ.

si in L. Praesidis 34. S. i. V hoc

αὶ L. Quisquis i6. cod. si cere. ρeta 4. 2. i3ὶ L. Eos, qui incia 3. cod. eod. EL, i unici eoae de contractib. judic. s i. 53. S. 855.

Filiis quoque familias mutuum dare non licet, prout senatusconsulto Macedoniano cautum suit ; sed quia argumentum hoc maximi momenti est, atque singularibus dissicultatibus involutum, seorsim de so dicere praestat.

De Senatusconsulto Macedoniano. Institi lib. 3. li L i5. Quibus modis re contrahunt obbis. Digesti lib. ii titi 6. De Senae. Consule. Macedon. d. lib. I 4. tit. a8. Ad Senati Consum Macedon.

te runtur Merba Senatusconsulti Macedoniam. S. 856. Filii milias anu Senatusconsultum Macedonianum mutuum cvere ρrohibebantur: sed res haec ex Senatusconsulto ad per cliorem δε aim reducta fure 9 857. Pecuniam incentis nominibus credi, cur dicatiar, cum mutua datur filio milias8 858. Mutuum solum interdicitiar Aliis Mutas: caeteri contractus cujuscumque generis Permittuntur. S. 859. Muttium consistit in si familias, si quis n-andi caussa si utitur ab eo muttium, quod alteri ρrius dediti S. Mo. Miamiam ex caussa Praecedentis e tionis, Mel alterius contractus, quoslius milias debitor facitis sit, contrahi non Prohibetur, si dolias a sit. S. 86 i. Pecuniae nomine, cum de mtimo siti umilias ρrohibito agitur, solum aes signatum,

seu ρecunia niamerata continetur. Quarest S. Ma. Macedonians Senatusconsulis an subsint oenoρolae, Cermisiarii, ornamentorum Menditores, et similes, qui immodice Gedant res au rictum, et Mestitiam spectu mes filiis G-

milias p S. 863.

Filiorumfamilias nomine in Senatusconsulio Macedoniano continentiar liberi utriusque seaus, tum primi, tum Hleriorum graduum , sub miratatu constitiati, atque etiam taurogati. S. 864. Filii milias Patria ρ vitale Per dignitratem exemti, Senatusconsulto Macedoniano non stibiiciuntur. S. 865. Muttitim sillofamilias datiam sustinetur, si ρecuniam credens falso errore ducitis eum Patremfamilias arbitratus fuerit. S. 866.

217쪽

De suarusconstitio Macedoniano. at 7 Quid si duo mutuam pretiniam crediderint sili amilias, quorum unus mutuatii ii ι i. t 3. conditionem persPectam haberet, alter ignoraret 8 S. 867. δἰ Contrahenti non semper potest i titari, mr ignoraverit conditioncm ejus, cum quo in s. contraxit. S. 868. Mutuum recte datur stiis milias, qui Pectilium castrense, quaai matronae, Mes ad---oentitium irregulare habeant. I. 869. Senatusconariati Macedoniani Prohibitio cessat, si ρater e resse, Mel tacite consenserit filo suo mutuam Pecuniam accmienti. I. 87O. Rati bitione ρatris conualescit mtituum stio milias datum , si te ore Omortuno facta fuerit. S. 87I. Pater non judicatur consensisse mutuo filii milias ex eo, quod chirograρhum obligationis sigillo patris mianitiam sit. S. 87 a. An suus milias, qui ei chirographo conoentias neget, creditam sibi fuisse Pe unium,nuimans mutui colorem quaesitum a creditore, ut ditior almaceret, condemnari POS- sit. S. 873. TurPitudo propria excipiendo Potest alimari, si sistit agentis turρitudo an artim S 874 Pater, qui Alii chirographo subscripserit, mutuo consentire censetur. Quid si situs

institorio patris nomine miamiam acci Haip S. 875. Mutuum sim milias creditiam in usus honestos, quos ρaterna pietas exigit, Senu- tusconsulii Macedoniani sanctione non co rehenditiar. S. 876. Quid si flius milias muttiam pectiniam acceperit in rem patris, Mel alio consilio accintra deinceρs in rem miris versa sup S. 877. Mutuum a Pullio creditum silio milias sine intonis auctoritate Macedoniano Senaitisconsulto non subest. Idem est do minore curatorem habente. S. 878. Si mutuans, et multiatrarius filii milias minores aetate sint, melior est conditio occipientis, qui de damno ouando certrare Midetur. S. 879. Filius milias minor, qui mutuam ρecuniam accePerit ab eo, qui in fraudem cred, roriam dedit, Macedonium Senaitisconsulti benescio non juoatiar. S. 88O. ρilli su antiam, quae ρer aetatem contingit, creditoribus cutissam, Usi rero

lucrogam esse non decet. S. 88 i. Te us numerationis, non ρromissionis inFicitur, cum quaeritiar, an contra Sen fusconstitii Macedoniani sanctionem gestum sit. S. 88a.

Senatusconsulti Macedoniani exceptio con etit Aio milias, Patri, haeredibus, μια, jussoribus, et mandatoribus. S. 883. Civitati, quae Misfamilias crediderit, obici mirae exceptio Senatusconsulti . ced niani. S. 884. Istituum etiam sine usuris Alofamilias dari prohibeιur. S. 885. Soluti a stio familias , qui mutuam pecuniam acceρerit, ne titio non datur 2 nisi forte curator minoris ρer ignorantiam soloerit. I. 886. Quid si senes mutuae ρecuniae creditae a filiis milias sui juris facto, Mel a ραν ejus nomine soluta sup S 88 .Qtiid si in securitat m mutuanti datum εit ρignus , quod minoris Maleat, quam sit Pecunia credi a Z S. 888.

Protestatio necessaria in omni casu non est, ut filius ultra Partem mutinae Pecuniae solutam non teneatur. S. 889. Quid si silius milias sub Matria ρotestate adflnc constitutua Pecuniae muttio a mytae Paracm ses erit Z I. 89o. Filius milias non Pote,e renunciam benescio Macedorvam Senatusconsulit. S. 89 i. URIS R. TOm. IX. 28

218쪽

14.i i. 3. Hlisfamilias, qui Passus ait se delegari alteri creditori, Macedoniam Senaltisoonii': Stim excrPt One a eratis hunc uti non ρotest. S. 89 a. oi Macedoniam Senatusconsulti exceρtio deneganda uidetur sillofamilias, qui eam ante sententiam non abiecerit; nisi a sententia ρrouocaverae S. 893 '' .-- I. 856. - tim inter caeteras sceleris caussas, verba sunt Senatusconsulti Macedoniani ab Ulpiano relata. Macedo, quas illi natura , seu indoles utique pessima, etiam aes alienum es thi isset, et se e materiam Peccandi malis moribus maestaret, qui Pecuniam ne quid amplius dicerestiri, incertis nominibus crederet; Placere, ne cui, quisli familia, muttiam ρectiniam destisset, etiam Post mortem Parentis ejuF, cujus in Potestate fuisset, actis, Petitioque daretur; ut scirent, qui Pessimo me lo ferierarent, ntillitis , se misimilias bonum nomen, seu creditum, e ectata patris morae, fieri si .

lex his patet, Senatusconsultum hoc Macedonianum dictum non fuisse a consulibus, et aliis magistratibus, quibus instantibus, vel imperantibus latum fuerit, sed ab eo, qυi malis suis artibus caussam Senatusconsulto dedit: quamquam et ante Senatusconsultum jam coeperat idem fere jus recipi: quod tamen ad certam, et Persectiorem formum Senatusconsulto exactum fuit. Singula Senatusconsulti verba explicanda sunt,

ill illius vis plene percipiatur. S. 858. Poeuniam incertis nominibus filiosamilias credi iij dicebatur, quia incertum erat, an

filius ante patrem moriturus esset, an post patrem: si pater filio, turbato mortalitatis ordine, superVixisset, pecuniam utique improbus Menerator recipere non poterat, cum filiussamilias, ut supponimus, nec castrense , nec quasi castrense peculium haberet; adventitia vero peculia adhuc inducta non fuerant: quod si pater praemortuus fuisset, tunc actione mutui conveniri Doterat, tamquam propria bona habens ex caussa paternae haereditatis, vel aliunde. sed quia hine materia peccandi dabatur filii flamilias, sea

parentum vitae insidiandi, ut citius paterna bona consequerentur, idcirco senatus censuit, etiam post mortem Patris actioncm foeneratori denegandam lai.

si in D. l. i. in Princiρ. V hoc tu. 23 D. l. i. in Winc . y. hoc sic, Reg. Constit. lib. 4. tit. 34. cv. a 4. S. Io. S. 859. Mutua pecunia filiissamilias dari prohibetur ii : proinde solum mutuum interdicitur ;

aeteri vero quicumque contractus a filiissamilias recte geruntur, puta emptionis, locationis, et similes: quia sola mutuae Pecuniae datio, subjicit Ulpianus, perniciosa parentilius eorum visa est sa : potest quoque filius milias fidejubere pro eo, qui mutuam pocuniam accipit, nisi color quaesitus est, ut filiussamilias, qui mutuum accipere volebat , alio reo dato, fidei ubeat, atque a reo supposito pecuniam recipiat 3ὶ. iii D. l. i. in P cp. s. hoc tit. 23 L. Si quis Patremfamilias 3. S. Is autem 3. F. hoc tu

S. 86O. Amplius etiam placuit Romanis prudentibus, mutuum in persona stillamilias convalescere , Si ab eo quis stipuletur, novandi caussa, mutuum, quod alteri prius dedit i in; quia origo potius obligationis, alunt Imperatores, quam titulas actionis inspicitur α): idest tantum prohibetur obligutio, quae a mutuo filiosamilias dato coepit, non quae aliud habet initium, licet tandem in mutuum desinati

iὶ L. Si, quod alii i3. b. hoc tit αὶ L. Si filius milias 3. cod. hoc tit.

219쪽

De Senatusconsulio Macedoniano. a 9

Atque hinc , eodem sundamento motus, censuit Ulpianus, posse mutuum contrahi i cum filiosamilias ex caussa praevia emptionis, vel alterius contractus, ex quo filiussa- fit. s. milias debitor factus sit; atque pecunia tamqnam mutua apud ipsum relinquatur: nisi fraus senatusconsulto Maeecloniano cogitata. sit: nimirum rem filiolamilias ea mento vendendo, ut rei pretium vice mutui habeat siὶ; quia contractus in sua origine venditionis , non mutui fuit a .

S. MI. Pecuniae nomine aliquando in jure significantur res omnes, quae in patrimonio alicuius sunt ii; quia pecuniam habere videtur, qui rem habet, non vicissim sa): in hoc tamen argumento, quod odiosum est, quatenus libertatem dandi, et accipiendi minuit, solum aes signatum, seu sola peCunia, ut a junt, numerata continetur 3ὶ; quia sola mutuae pecuniae datio parentibus perniciosa visa fuit l4ὶ; idest pecuniae datio longe magis, quam aliarum rerum occasionem praebere potest sitissamilias insidiandi

vitae Parentum, Cum res caeterae non eodem ardor quaerantur, nec aeque accipienti prosinti si in L. Rei amellatio S., I. Pecuniae oerbum 178. st de oectori signi cation. αὶ L. Tantum quisque 88. st eod. tilial. 3ὶ L. Item, si sititiinamilias 7. S. Muttii 3. F. hoc tu.s4ὶ D. t. Si quis Patrem mitias 3. S. Is autem 3. U. hoc tit. S. 863.

Sed et hic ' cavendum, ne aliarum rerum traditidne Senatusconsulto fraus fiat si): aeque enim directe, ac indirecte contra leges peccari potest i S. 86 i. ὶ: atque hinc quidam sentiunt, oenopolas, Cermisarios, sartores, ornamentorum venditores, et similos Senatusconsulto Macedoniam, contineri, si non ignari conditionis eorum quibuscum contrahebant, immodice crediderint res ad victum, et vestitum spectantes, ad luxum lius, quam ad necessitatem , vel decentiam status, etiamsi filiosa milias studiorum, vel artis addiscendae caussa absenti sa): quamquam putant alii, hosce contractus iudicis quidem arbitrio ad aequitatem reducendos, non tamen pertinere ad Senatusconsultum , de quo agimus ; quippe nec dantes , nec accipientes de mutuo contrahendo cogitantitiὶ D. L Si quis ρatremfamilias 3. S. Is autem 3. V hoc tu.

αὶ mei in Panae ct. hoc tit. lib. 14. tu. lG. niam. a. in meae

S. 864.

Senainsconsulti Macedoniam sanctio pertinet ad filios milias mutuam pecuniam accipientes si : filiorum autem familias nomine continentur tum masculi, tum foeminae. seu liberi utriusque sexus sub patria potestate constituti ta): nepotes, nec non Pr

nepotes s3ὶ, atque etiam filii adrogati V . si) D. L i. in minem. V. hoc tu. sa L. Sed si Paterfamilias s. S. Hoc Senatus ustillum I. F. hoc eis. 3ὶ L. Filitim i 4. o. hoc tu. , I. Si filius 6. S. i. cod. hoc tis.s4ὶ L. i. S. Certe a. AE. hoc tis. S. 865.

Neque ex dignitate filii sumilias mutuam pecuniam aecipientis, si jus vetus inspiciamus, cessui Senatusconsultum Macedonianuin sit; sed cum jure novo dignitates qua dam a Patria potestate solvant a , consequens est, aliqua ex his dignitate praediiis recto mutuum dari: licet Iustinianus decreverit, ut patria potestas per dignitatem tantummodo cesset, quatenus filiis damnum allatura est; etenim filiorum interesse vide-

220쪽

iis .i. i. s. tui', liberam contrahendi mutui l altero iaculi aletn: praeterquamquod Senatusconsul lumis i Parentum Potius, quam liberorum favore latum fuisse constat 3xili. o. si in L. i. s. tii l. f hoc tit. Π:- αὶ Nin eli. 8 i. in Praefat. , ct c P. a. - 3, L. i. in Wincp., l. Si quia Patremfamilias 3. S. Is atilem 3. F hoc tit., S. tili. in,tit. quod cum eo, qui in alien. ροω tui. έ. r. S. 86G. Inimo etiam seri potest, ut valeat mutuum filiosamilias datum, licet sub patria po- tostato constituto' si dolu, danti non possit imputari , quia justo errore ductus puta crit, rum esse Patremfamilias sit, vel quia talis Publice habebatur , agebat, et contrahebat, seorsim a patre habitabat , vel quia ossicium exercebat, Puta publicaui, quod a silii a milias, patre consentiente, Oxerceri solet su). Idem dicendum , si quis se patremfamilias dixerit, atque iusta rariotio mutuans talem crediderit s3ὶ; nequo enim ulla in hisce casibus mutuanti culpa imputari potest , ut creditae Pecuniae amissione Puniendus sit.

ii L Si quis Patrem ominas 3. in princiρ. V. hoc sit.

αὶ D. l. 3. s. i. q. hoc tit., L Zenodorus a. cod. hoc sit. , Reg. Constit. lib. 4. UL34. cul'. i4. S. i O. , ubi ζ iurano intituram dari Permittitur fiuis , qui emancmati stim, oes qui tina cum Patre non si 'gravi, ane mercaturam , Mel negotia novι Publice exercent , atque mutuum dantes acvcritia Puniri Itibentiar, si seductis , fatis , aut illicitus alitis modiis inter enerit. sai L. a. cod. hoc tit.

Si duo cyediderint mutuam pecinitam filiosa milias. quorum unus patrhmia milias existimabat, altor sub Parentis potestate constitutum sciebat, utrique denegandam mutuir petitionem sensit Ulpianus: sed et si alteruter eoriam ἐκ Omoerit, in Patris esse Potestate, Merius dicendum est, utrique nocere si): ita respondit Jureconsultus, quia ex juris r gula, qui cum alio contrahit, scire debot illius conditionem ta): atque ignorans sacile inquirendo potuisset ab alio mutuante scire mutuum accipientis conditionem; Se natus autem consulti Macedoniani exceptio illi tantum non obstat, qui scire non potuit, fili utiliamilias esse eum, cui pecuniam credebat s3 .

erum , cum ipse Ulpianus severius ita dici lateatur si ; atque contingere facile potest, ut quis bona fide, et justo, seu probabili orrore ductus patremfamilias existimaverit . qui sub Patria Potestate constitutus erat, nec, cum minime dubitaret, inquirere debuit. potissimum ab altero, qui mutuum simul dando demonstrabat, se tamquam patrifamilias mutuam pecuniam dare, judicis est, in hoc casu, singulis adjunctis ponsatis, desinire, an mutuum danti succurrendum sit, an Senatusconsulti Macedoniam exceptione repollendus ia): ne alioquin pecunia sua carere cogatur, qui alteri Prodesse voluit: Potissimum si absque usuris crediderit.

Quin et alii plures casus sunt, in quibus mutuum a sillifamilias contractum subsistit, atque pecuniae repetitio datur. Imprimis mutuum recte datur siliosamilias, qui peculium castrense, vel quasi castrense habeat si , usque ad quantitatem alterutrius peculii, non ultra a , eum sillussamilias, quoad haec peculia, tamquam Paterfamilias consideretur

SEARCH

MENU NAVIGATION