Archiepiscopatus Beneventani necnon archiepiscopatuum, episcopatuum inferiorumque regni Neapolitani beneficiorum libertas vindicata aduersus Argumenta anonymi recentioris auctore sæculari presbytero

발행: 1738년

분량: 300페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

eam Regii Placiti praxim suaserit, atque invexerit. Quod ut clarius pateat, distinguendum hoc modo hic esse arbitror :vel enim jura Regia, Regnique leges, privilegia , ac mores, quibus ab Apostolicis literis praejudicium timetur, legitima sunt, vel usurpata, vel dubium est legitimane , an usurpata

sint.

Si primum: Anonymus ex aequo Apostolicae Sedi injurius est, ac si haec aequitatem omnem aversata despotica qua dam, aut potius tyrannica potestate jura omnia infringeret ;& Regis, Regnique Neapolitani pudorem onerat, quassi sua jura , leges, mores , privilegia , quae legitima sunt, retinere non pollini, nisi debitam offendant eidem Apostolicae Sedi reverentiam ὁ quam tanti fecit Carolus M., ut hanc in suo Capitulari ediderit legem , a Concilio Tiburiensi anno 89S. adoptatam l), & a Gratiano Collectioni Canonum insertam: In memoriam B. Petri sortili honoremus Sanctam Romanam ct Aposoluam Sedem, ut quae nobis Sacerdotalis Mater es dignitatis , esse debeat EcclesiasIeae Magis,a rationis . Luare serpanda es cum mansuetudine humilitas, ut licet vix ereum dum ab illa Sancta Sede imponatur jugum, tamen feramur pia depotione toleremus sa) . Si haec Caroli M. sententia Αnonymo non placet, non displiceat saltem consilium , quod S. Ivo Carnotensis ineundum proponit, quando sorte contingat aliquod legitimis Principum Regionumque juribus, ac moribus ab Apostolicis literis afferri praejudicium: Iuoniam , inquit ille, judicia Romanae Ecclesiae a nemine foris retractari posse, eadem Romana Ecclesia Beente, didicimus : Fqui aliquando se praegravatos ipsius Helesiae auctoritate conqueruntur , hoc eis conssuum damus , ut non defendant

raptum propter auxilium hoc est a politica potestate auxilium non petant, ut alibi explicuimus , , sed ad ipsam confugiant ; ct inde oerent levamen, unde consueruntur accepisse gravamen 3

Si secundum: non video qua ratione literas Apostolicas examinare, eisque executionem denegare liceat in eum finem,

ne r Muciι. Tiburim. - 1 In memoriam 3. Dist. Is. O S. D. Car not. Epist. Is .

172쪽

Pars II. Arriculus IV.

ne usurpatis juribus, improbis, aut improbandis legibus ac

moribus pra iudicium creetur. Si secus Anonymo videtur, de Primatu Romani Pontificis, ac de suprema ipsius potestate non recte sentire convincitur; quae vel ob id ei data est, ut quae jura in rebus prie sertim Ecclesiasticis usurpata sunt, necnon Leges , moresque improbos , aut improbandos evellat ac destruat. Si quis, inquit Romana Synodus sub S. Nicolao I., dogmata, mandata, interdicta , sanctiones , vel decreta proeathia ea Fide, pro Ecclesasica disciplina, pro eorrectione Fidelium, pro emendation celeratorum, vel interdictione im minentium, vel futurorum ma rum a Sedis Apostilicae Prestiis salubriter Aromulgata mutemeserit, anathema ID i) . Porro inter Pontificia ejus generis decreta, de quibus in modo laudato Canone sermo est, recensendae sunt eae Apostolicae literae, quae improbis, aut improbandis juribus & regionum moribus adversantur. Si quis itaque doceat ejusiriodi Literas discutiendas esse , & nullatenus executioni mandandas, ea Ddem utique contemnit; ideoque qua poena ipse dignus sit, ex eodemmet Canone addiscere potest . Si tertium denique, nempe s dubitetur num assert a Principis jura , Regni leges, privilegia & mores aequitati con- nent vel dissonent, cum circa res Ecclesiasticas & spiritua-Ies ejusinodi dubitatio versetur, standum profecto est non Regis, non Regii Senatus, vel Magistratus ea jura , leges, privilegia, moresque defendentis sententiae, sed Romana: Sedis , quae esse debet Ecclesiasticae Magistra rationis, supremoque Romani Pontificis iisdem juribus ac moribus obsistentis Iudicio. Quod sane Iudicium non leviter offenderet , qui Bullas, Brevia, Decreta, Rescripta Pontificia post habenda esse censeret Regiis juribus, aut Regni legibus, privilegiis , moribus, de quorum justitia & aequitate dubitatur. At, inquies, eo ipso dubitare quoque licet de justitia Decretorum Romanorum, quae dictis juribus, legibus, ac

moribus adversentur.

Respondet objectioni Nicolaus Cusianus: ,, Si dubium ,, esset; pro sacro Principe praesumendum est , quod recte

173쪽

,, credita auctoritate utatur, & ipsi obediendum est i) A.

Respondet Franciscus de Uictoria Scholae Parisiensis Alumnus, qui propositione in hanc statuit: , , Non spectat ad subditos de- , , terminare, aut examinare quid possit Papa , aut quid nonis possit, & quomodo teneatur parere vel non. Probatur; is quia sacrilegium est disputare de Potentia Principis, &,, praecipue Papae I p. quaesi. q. q. committitur, o se uen. a. quia hoc ipsu in determinare , quae sit potestas spiritualis ,, alicujus, est jurisdictio, & pars gubernationis, quae non ,, spectat ad subditos saltem erga Superiores: ergo hoc nonis convenit illis. 3. quia profecto hoc esset in turbationem R, , dissolutionem Ecclesiasticae Hierarchiae & auctoritatis, si , , quilibet posset dicere: Papa non potest: & hoc modo exi- ,, mere se a mandatis Papae, & esset manifestum nutrimentum, , inobedientiae & schismatum &haeresum. Immo hinc natae D sunt haereses, ut ait Cyprianus , quod Sacerdoti Dei, velis Papae non creditur; sed quilibet audet dicere, quod male ,, Papa facit, & quod non potest sacere. Et ideo si Papa er- raret,, intellige in illis duntaxat, quae ad solam disiciplinam pertinent) is melius esset, ut in omnibus illi pareatur , quamis per hoc quod unus habeat licentiam non parendi Papae in is uno casu forsitan rationabili, dare occationem, ut alii non

,, pareant etiam in justis & honestis si .

ARTICULUS V.

Gnmelluntur principium , a quo Fus Placiti pendere, o causae , propter quas illv d Principisus

conmenire A non mus pronunciat. REgium Placitum non ab eo principio, a quo pendet Regius Assensus , de quo suo loco diximus, sed se ab alio, , principio pendere ait Anonymus , & ad Principes pertine-D re titulo fui Principatus, seu Pure Regalia propter Status

is conservationem, videlicet ne in hunc ab extraneis regio-M nibus personae inducantur, quae ipsis Princpibus suspectae esse

174쪽

Pars II. Articulus V

,, esse possint, aut Scripturae sub inserantur, quibus in eorum- , , dem ditionibus jurisdictio exerceri praetendatur , sive spi- ,, ritualis sive temporalis ea sit: quare eisdem Principibus,, licuisse semper, & commendabilis ipsorum vigilantiae hoc se fuisse proprium, forinsecus videlicet in eorum Regna illa-

tas cognostere Scripturas , antequam eadem executionis, tradantur i) . Quae hie de Principum Placito ab Anonymo jactantur,

quemadmodum vera esse non inscior respectu Scripturarum , quae ab unius in alterius Principis ditionem deseruntur , sic ab omni prorsus veritatis specie aliena esse pronuncio respectu Scripturarum , quae ab Urbe Roma , seu a Sede Apostolica in Christiana Regna mittuntur. I. Etenim Si Iitata Principatus , aut Iure Regaliae propter indicatas ab Anonymo causas ad caeculi Principes Pontificias cognoscere seripturas pertinet , eo fortius Romano Pontifici titulo Summi Pontificatur, aut jure Primatus convenit Ocularium Principum scripturas cognoscere ὁ & id quidem propter nobiliores & graviores causas, nimirum propter

Christianae Reipublicae conservationem ; se scilicet in hanc personae inducantur, quae ipsi Romano Pontifici de fide su*eetae esse possint, neve Scripturae sub inserantur , quibus Religioni praejudicium afferatur, s ve Ecclesiastica & spiritualis jurisdictio exerceri praesumatur ; quare R. eidem Pontifici semper licebit, & ipsius hoc erit laudabilis vigilantiae proprium ,

eas omnes cognoscere Scripturas, quae a saecularium Principum Curiis emanant, antequam eae executioni mandentur .

II. Hinc male a Deo constituta fuisset Christiana Respublica, s illud admittatur Placiti commentum et quandoquidem cum & Supremus Principatus, & Summus Pontificatus, diversa licet ratione, Deum Auctorem habeant, ex Divina institutione ad Principes titulo Principatus Pontificias, ad Pontifices vero situlo Ponti eatus Politicas scripturas cognoscere pertineret. Hoc itaque modo Ecclesiastica & Pontificia potestate cum Politica & Regia a Deo ipso commissa ,

quae jurgia, quae dissidia, quae standala, quae perturbationes

175쪽

x a Libertas archiep. Benev. oe. Vindicata.

nunquam finiendae in Christiana Republica non orirentur tDicendum igitur est , neque Romano Pontifici titulo Ponti- fleatus politicarum Scripturarum cognitionem , neque seculi Principibus titulo Principatus Apostolicarum convenire cognitionem literarum ; sed servandain utrinque Christi Dona,

ni regulam, ut dentur, quae suns Caesaris Caesari , ct quae sunt

Dei Deo; ut Princeps, quae terreni sunt Principatus, Ponti- sex vero , quae sunt Ecclesiae administret; neque hic in Palatium , neque ille introspiciat in Ecclesiam ; sed uterque , ille videlicet in tota sua ditione , seu Regno temporalem & p Iiticam , hic autem in tota Ecclelia, seu in Christi Regno spiritualem & Ecclesiasticam juri sdictionem libere exerceat. III. Si titulo Principatus, seu jure Regaliae ad Ocul ares Principes pertineret jus Placiti in quascumque literas Romani Pontificis ad illarum ditiones delatas, id ipsum pari m do , iisdemque de cautis ad Ethnicos Imperatores spe fiasset,& nunc ad Paganos Principes spectaret, cum penes illos suerit , & nunc etiam sit penes istos, saltem Ob diuturnam nec interruptam possessonem , legitimus dominatus. Hoc autem ab omni orthodoxae rationis, ac Religionis sensiu alienis sinum est . Sic enim Ethnici Caesares olim , nunc vero Pagani Pri cipcts jure, meritoque animadvertissent 8c animadverterent in Apostolos, & Apostolicos viros, uti in violatores juri una Principatus ; qui videlicet in eorum ditiones sine ipsorum Placitori invexerint , ac promulgarint, invehant, ac promul- gerat Evangelkas , & Apostolicas scripturas. Apage itaque erroneum illud , & jactatum ab Anonymo Regii Placiti commentum, ex quo tot absurda nascuntur . Praecepit Christus Apostolis , eorumque Succetaribus, ut nullo requisito Principum Placito , immo ipsis Principibus repugnantibus, Evangelium ubique praedicarent, & Gentes docerent servare omnia quaecumque ipse mandavit si). Quapropter iidem Apostoli, ut in eorum Adtibus refertur, convenerunt in primum Ecc Iesiae Concili una, decreverunt, decreta promulgarunt, & in Provincias miserunt epistolas sine ullo

placito Praesidum , sive Imperatoris a) . S. Petrus pariter ad

176쪽

Pars L. Articulus V. I ' fideles in Ponto, Galatia, Capadocia, Asia & Bythini adispestas i , S. Jacobus ad Tribus , quae in dispersione item erant sa) , S. Paulus ad eosdem Fideles Romae, Corinthi , Ephesi & alibi constitutos epistolas seripserunt, fidei, morum ac disciplinae praecepta continentes; quae sine ulla si ve Praesdum , sive Caesarum auctoritate , Placito ve expeditam , paratamque executionem habuerunt . Illi nihilominus iidem Apostoli erant, qui docebant obediendum esse Regi tanquam

praecellenti 3 : non esse potesatem, nisi a Deo: qui resisti

potesati, Dei ordinationi resipere : omnem animam potesatibus soblimioribus subditam esse oportere sq) .

Cur igitur sub Orthodoxis Principibus Romano Pontifici non liceat, quod sub Ethnicis licuit Z Num sorte attentata, &nulla suilla dicet Anonymus prima illa Ecclesiae Decreta ab Apostolis, eorumque Successi, ribus edita, utpote quae a Principibus Ethnicis nec examinata , nec probata , nec recepta , nulloque eorum Placito munita suerunt, quemadmodum de recentioribus Summorum Pontificum Decretis effutire non

erubescit Z Num Summus Pontifex, & reliqui Eccletiae Praesules ex conversione Principum ad Fidem id beneficii consequuti sunt, ut qua sub infidelibus Principibus in regimine Ecclesiastico fruebantur , sub Christianis Regibus Libertatem amisse 'rint i Nihil aliud sane juris Principibus accessit, dum ad Christi fidem conversi sunt, nisi quod Baptismali caraetere insigniti in Ecclesiae filiorum & subditorum numero conscripti suerunt . Ex quo plane non illud consequitur , quod Apostolicas Romani Pontificis literas in suas ditiones perlatas cognoscere possint, sed quod earumdem literaruna executionem , adhibita etiam , ubi opus sit, secularis vi potestatis, urgere debeant. Hic verus est titulus Principatus is Regatiae Ius, ratione cujus Reges , & Imperatores Chrisian ubdere debent exeeutiones suas Eceles asticis Praesulibus, non praeferre S) . Hoc titulo, hoc jure usi sunt Theodosus junior,& Valentinianus III. in Constitutione , qua declarant, ne Cuiquam Eccle sicis rebu1 arma misere , aut praeceptis Romani Antinuis

177쪽

Iiceat obviare; ausibus enim talibus, inquiunt, Fides, ct reserentia nostri violatur Imperii I) . Non ea , non ea est pro conservatione Status ineunda ratio, qua Principes supra Apostolicas literas se efferant; sed qua se subdant Summi Ponti seis leoibus: nam , ut ait Ivo Carnotensis scribens ad Henricum Angi iae Rege in , Sicut sensus animalis subditus esse debet rationi, ita potestas terrena subdita esse debet Ecclesiastico regiruini ; ct sicut pacatum es Regnum Corporis, cum jain non resistit caro piritui,sic in pace possidetur Regnum munia, cumjain terrena potestas) resinere non molitur Regno Dei sa) .

Non est igitur, cur Anonymus ad fulciendum titulo Principatus , ct Iure Regaliae Regium Placitum , Status , legum , privilegiorum , consuetudinum conservationem obtendat λartibus enim talibus Fides , & Regni, Imperiiqne reverentia violantur, nec firmantur Solia , sed infirmantur . NovImur, inquit Carolus M. multa Regna ct Reges eorum Ar Ierea cecidisse, quia Ecclesias expoliaverunt, nimirum juribus suis 3,

Merito proinde Anastalius II. Romanus Pontifex Anastasium Imperatorem ita hortatur: Illud vero peculiarius pro amore Imperii periri ct beatitudine , quaest eousequi poterit Regnum ,

pro Aposοtico ossicio praedicamus, ut sicut decet, ct Spiritus

178쪽

Pars II. Articulus VI. Isr

Refellitur jus Placiti, quatenus Literar quascumque φο Iolicas respicit Chri Banis ditioni

bus veluti extraneas.

AD terrenos Principes pertinere titulo Principatus, ct

Iure Regaliae Regium Placitum ait Anonymus, ut supra retulimus, , Ne ullae in eorum ditiones Scripturae ab extra- , , ne is partibus invehantur, quibus jurisdictio exerceri prae- ,, tendatur, sive temporalis, live spiritualis ea sit ,, . Quare Romana decreta , & literas Omnes Apostolicas, quibus in regnis Catholicis a Romano Pontifice spiritualis jurisdietio exercetur, eodem loco collocat, quo alias quascumque Scripturas , per quas in alienam ditionem illatas, exempli causa in Gallias , alterius ditionis Princeps, exempli gratia Hisipaniarum Rex , temporalem ibi jurisaictionem exercere tentaret. En quo tandem pertraxit Anonymum suscepta voluntas sub dendi Regio Placito Archiepiscopatum Beneventanum eo scilicet pertraxit, ut Decreta , & Literas omnes, quibus Romanus Pontifex spiritualem jurisdictionem in orbe Christiano exercere consuevit, nedum Regno Neapolitano, sed quibus cumque Regionibus veluti extraneas ipse traducat. Ubi etiam observa quod juxta praedii tam Anonymi doctrinam Apostolica Sedes in provinciis, ac regnis Catholicis non reputatur, nisitan qua in Tribunal extraneum, ejusque jurisdictio , nisi tanquam jurisdiictio alieni Tribunalis : adeo ut quemadmodum nullus Princeps potest sive licite, sive valide in aliena ditione temporalem per suas Scripturas exercere jurisdictionem sine consensu supremi Domini temporalis , ita Summus Ponti sex per suas Literas & Decreta spiritualem nulli bi jurisdietionem exercere queat sine temporalium Placito Principum . Unde juxta eamdem Anonymi sententiam Romanus ipse Pontifex nulli bi habet territorium suae taeteroquin amplissimae, &plenissimae jurisdictioni congruum ac proprium . Porro si nota schismatis & haereseos merito musta est, ut alibi diximus,

haec Digitigoo by Cooste

179쪽

1sa Lisertas Arehiep. Benev. cte. Vindicata .

luc propositio : Papa ut Papa non potes exereere juri imonem in Regno Catholico , nisi de licentia Regis; multo magis censura eadem inuri meretur Anonymi assertio, quae in idem recidit, & ulterius omnia Regna Principatus & ditiones ex- presse complectitur. Profecto qui in alienam ditionem Scripturas mittit, ut ibi jurisdictionem exerceat, ubi nullam habet, ejus certe extraneae reputandae sunt Scripturae, & praetense jurisdictio . Verum literae Romani Pontificis , in quibus de negotiis spiritualibus & Ecclesiasticis agitur,nulli bi censendae sunt extraneae, cum legitima, ac divinitus sibi tradita ille ubique jurisdictione potiatur . Nunquidnam membris mandata capitis extranea sunt, aut praetensa & arrogata est jurisdictio capitis in membra i Anne leges pastoris extraneae tunt ovibus, aut praetensa est jurisdictio pastoris in oves Nunquid extranea sunt filiis praecepta patris, aut patris praetensia in filios jurisdictio λ Atqui Romanus Pontifex in Ecclesia Catholica supremi Capitis, Pastoris , Patris munus gerit; fideles vero

omnes, Regibus & Imperatoribus non exceptis, membrOrum , ovium , filiorum locum obtinent. f. . Opportunus hic eis et locus demonstrandi Primatum , M plenitudinem potestatis, qua Romanus Pontifex pollet super universam Ecclesiam . Uerum ne ab aliis toties actum agamus, adeat ipse Anonymus Theologos, non dico Bellarminum , Ssrondatum , Perronium , quos Romanae Curiae assentatores

quos in Romana iura parum aequos extitille Omnes norunt:

immo ipses adeat Reges & Imperatores I) ab omni certe

adulationis specie in hac parte remotissimos; & ex cunctorum consessione procul dubio intelliget, Scripturarum oraculis, Pontificum sententiis, Conciliorum definitionibus , Patrum dictis in idem conclamantibus, nullum in toto Catholico orbe angulum esse , qui supremae, plenissimae & universali Romani Pontifieis jurisdictioni non pateat. Nos interim pauca ex in

180쪽

Pars II. Articulus VI. Is 3

numeris selecta testimonia praelibare . contenti erimus . Necssere possumus , inquit S.Caelestinus I. eum ad hoc ut ab iuunirrevocemus aliquot, o cii nostri provocemur insinctu ; in pe- eulis a Deo constituti, ut vigilantiae nosse diligentiam eom-

sanda sunt, sanciamus . H quamvis eirea longinqua Diruualis cura non deficit ;se e per omnia, qua nomen Dei ρ dicatur , extendu e nec noticism nosram iubterfugiunt, quae in . . mersionem regularum novellae prasumptionis auctornate tentatur i) . A Concilio Florentino superius definitum vidimus , Romanum Pontificem totius Ecclesiae Caput, ct ov. nium Christianorum Putrem ac Doctorem exsere , eui omn s Fideles parere tenentur. Concilium Pontigonense ann , 876. c tetratum statuit, in honor Domno Spirituali Patri nsro Ioanni Summo Pontifici venerabili universali Pupae ab omnibur confervetur : quae fecundum Sacrum Misiserium suum auctoritate sonolica decreveris, eumsumma veneratione ab Omnibus suscipiantur, o debita illis obedientia in omnibur con- . fervetur a). Facultas Parisiensis in articulis ad Carolum IX. die i 8. Iunii anno II6Ι. Ecclesia , inquit, universalis visibilis , quae errare non res, habe ub cirso Iesu unum Caput si ite, quod es Sanctissimus noster Pater Romanus Lontifex, eui omnes Chrisiani , aisi esse velint, obedire ceneumr 3) . Quid plura Z,, Id solum dicam, inquit Maimburgius, de quo a -

tholicorum omnium est concors sententia, Jesum Christum si ex omnibus Apostolis S. Petrum elegisse,cui non solum Pri- matum ordinis & honoris conferret, .... sed etiam Prima- , , tum Iurisdictionis, potestatis & auctoritatis in omnes Fide- , , les in tota Ecclesia , cujus ab eo constitutus est Caput sq) . Satis liquet ex dictis literas Apostolicas Catholicis regionibus non esse extraneas ; nec praetensiam , sed omnino legitimam esse jurisdictionem, quam per suas Literas in easdem Regiones missas, nulloque Principum Placito munitas Pontiis . U sex

SEARCH

MENU NAVIGATION