Dissertatio de puogenia, sive mediis quibus natura utitur in creando pure. Publice defensa, cum summos in medicina honores in Academia Groningo-Omlandica consequeretur

발행: 1787년

분량: 130페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

CAPUT SECUNDUM.

CO IPARATIO HUMORUM CORPORIS NOS STRI, QUI POST IJl GESTIONEM CALLDAM IN LIQUIDEM 'PURIFORME MUTARl VIDENTUR, CUM VERO PURE.

SECTIO PRIMA.Seri sed menti comparatio cum pure

S. 2O. erutra fanguinis in digestione. Serum de M languine hominis sani omni cautela separa tum . ita ut nihil cruoris in eo remaneat, sequentia, dum in balneo Mariae digeritur ad calorem . animalem calefacto, Offert phaenomena. Primo a digestione die rarius aliqua Observatur mutatio, infusumque florum Violarum caeruleum tingitur colore viridescente, ut a sero non digesto tingi solet Secundo autem, tertio, aut quarto die, adfundum Vatis, aliquando etiam ad superficiem colligitur Macquer Diction. de ChSinie. Art. Sang.

32쪽

tur quidquam materiae spissiusculae, albidae , Opacae , quam sedimention primum GAIBERUS appellat. - Copia huius, quam tu ni in variis dis- ferat , semper est pereXigua, dum centesimam seri partem haud aequat. - Hoc in stadio si porseri parum a naturali differt, nili quod p2ulo fortius linguam assiciat. - Odor non quidem est foetidus, sed nec sero simo naturalis, debile potius acidum plerumque spirans. - Imo reVera acescere serum eX colore rubente, qui Violarum

florum infuso inducitur, manifestillo est. Digestione continuata, aliquamdiu adhuc sapor iste superest, qui lente non minus quam Odor mutatur, dum per insensiles gradus in alcatinam volatilem ac foetidam indolem vergit serum. Interim 6to 7mo saepe 8Vo Vel 1 Omo ab inchoata digestione die plus minusve iurbatur liquor, dum sedimentum eX cinereo-albidum initio paulo minus

spissum ad fundum cadit. Hujus sedimenti cui

puriformis nomen imposuerunt PRINGL R et GABER firmitas parum augetur, dum ejus copia Valde creScit. - Aliter etiam violarum infusum jam assicitur, dum post excusitim puriforme sedimentum a sero ut ab alcalico corpore virore tingitur , Omne Sque Uerae putredinis notas eXhibet, cuius effectus sedimentum Pras)glii puriforme est. -- Durante digestione aeris phlogistici bullae copiose eXtricantur. Sedimenti hujus copiam ad tertiam totius seri partem aestimat GABERUS , ad OotaVam vero Ro-MAYNE. Quanta differentia i - Magnam sane eam esse, quamplurima me quoque docuerunt eXperimenta. EX sanislimo sanguine quariam seri partem in sedimentum abiisse laepe vidi.

33쪽

Ulterius si continuetur digestio, augetur laetor putridus, sed sed in)entum tandem minuitur, et liquor stipernatans majorem lente acquirit limpiditatem, ita ut aqUae adinstar tandem pelluceat, servato odore intolerabili; dum ViX nisi parva terrae quodammodo Viscidae copia in fundo remanet.

Sunt haec praecipua in sani hominis seri digestione obserVata phaenomena, quae per VariaS mutamur circumstantias. - Serum Ictericorum

eX observatione GABER 1 et RoMA1NR in digestione viridescit. - idem aliquando in sero hominis eae morbo inflammatorio decumbentis Observavi. Copia secundi aeque ac primi sedimenti in variis dii fert, ita quidem ut illa omnium minima Ceteris paribus in Hydropicorum sero obserVetur, dum maxima eX inflammatorio ac rheumatico colligitur. Auditus calor sedimentum quodammodo accelerat, ut et aeris durante digestione liberior accessus qui et corruptionem juVat, quam et juvat heterogeneum sero admiXtum. Ita cruor seu pars sanguinis rubra; sero miXta fermentum quasi corruptionis constituit, unde multo citius sedimentum, sed sordiduna deponitur. - Idem facit

bilis, lympha coagulabilis, crusta sanguinis phlogistica, et libra carnis, si sero admjXta fuerint. -- Quia purius serum, ceteris paribus, eo, tardior corruptio. Tempus corruptionis, eodem caloris gradu, admodum diversum est. Constanter tamen

observavi, quod quo major in sero dispositio ad sedimentum deponendum adest, eo citius illud inchoatae putredinis offerat indicia. Rursus, quo citius sedimentum dimitti incipit, eo etiam major deponitur quantitas.

34쪽

Serum Hydropicorum vel et Leucophlem ticorum longe diutius acidam tuetur digestionis periodum , quam quod de hominis ex inflammatorio morbo decumbentis sanguine colligitur. Haec seri corrumpentis phaenomena, has di Versitates perpendens, operae pretium duxi in principia illius liquoris proxima inquirere, tentaturus,

anne ita propius ad illorum omnium caussas accedere liceret.

S. 21. Seri principia proxima. Serum calori 15o vel 16O gr. iuXta schalam Fliarenti. e possitum , concrescit in corpus solidum, tremulum, ovi albumini cocto simile. - Non tamen sic omne condensatur serum : pars remanet aquosi coagulationis impatiens, quae Vero nunc justo minor

primo intuitu apparet, imo saepe nulla est, si iubito ignis administretur; cum tamen, quod major revera adiit partis illius copia, aliunde noscamus. Scilicet mole culae in coagulum abeuntes aquam includunt, involvuntque. Hinc quornajor est seri nisus ad concrescendum, eo minor erit partis aquosae post concretionem abundantia. Si autem cum sero frigido aquam commisceas calefaciendam, obtinebis partem, quae CX igne admoto coHCreScit, magiS puram, dum reliqua ad concreScendum inepta, in aqua remanet; sed Una . tunc remanet partis prioris notabilis copia, quae aquam colore lacteo tingit. - Ut adeo

hac methodo bina illa principia melius quidem,n0n tamen accurate separentur.

Optimum fore mihi visum' est, serum methodo vulgari primum coagulare , dein massam in frustula divitum, in aquam inmittere tepidam quae INOX ex coagulatae masiae interititiis in se recipiet, dilu

35쪽

etque hic latentem laticem aquosam salibus gravidam , quae Om Vis iterata lotione separabitur. Haec

demum aqua P05t debitam lentamque evaporatio- .nem nobis partem seri offert alteram , Don concrescentem aquosi latinalia, dum residua parS concreta simplicior quam ante habetur. Hoc padio observasse contigit disserentiam, quae est in ipsit principiorum seri vario vitae ac sanitatis stadiis collati proportione. - Partem aquosi salinam si epius , rarius totius massile constituere vidi. Sed pergo ad corruptionis phaenomena , de quibus hic imprimis agendum est.

S. 22. Serum ex igne concrescens parte queo Ialina liberatum. Haec seri pars ad apparentiam cum sero coagulato , cui pars salina adhuc inhaeret convenire maXimam partem Videtur. Digestioni calidae in balneo Mariae ad calorem animplem si eliponatur haec pars , longe aliter se habet quam serum liquidum, aut et cum altera sui parte coagulatum. -- Altero nempe a digestione die jam foetor et halitus corporis putridi Obier Uattir. - Color seri coagulati et digesti albicans, quoad hanc partem, constanter in cinereum abit, qui lente profundior et obscurior evadit, ita ut post pancos dies eX cinereo nigrescat cum audio foetore. - Lente sol citur ab aqua, sedimentumque ViX deponit, sed mutatur in massam quodammodo mucilaginosam, grumosam. Ut adeo in digestione non ut serum acescat, sed

prima mutatio illi indueta putrida sit, coloremque

violarum caeruleum in viridem Vertat.

Phaenomena haec corruptionis, cui dicta pars subjicitur, rursus declarant anal0giam, quae illam

36쪽

inter et lympham sanguinis coagullabilem, cujus dissolutionem mox sumus tradituri, intercedit. Serum liquidum parti coagulatae affusum , hujus corruptionem in digestione quodammodo impedit, licet duo haec conjunctim citius corrumpant VI, quam solum serum. Sedimentum interim hoc paces rursus habetur, illi, quod serum offert, magis simile. Ipsa seri pars separata aquoso salina magis adhuc corruptioni cavet, nec id mirum. f. 23. Pars feri aquososalina. Hujus est insignis contra animalium partium putredinem es cacia, dum per se manifestam acidae fermentationis periodum absolvat. -- Putredinem alterius modo meimoratae se Ii partis, ad concrescendum aptae, non modo pro ratione quantitatis, qua admiscetur, compescit, sed et eundem habet effectum in lympham sanguinis coagulabilem, cru Stam inflammatoriam, fibram carnis, imo etiam in gluten VegetΟ-animale, quod principium farinace rum , docente primum Ill. BECCA 1 in Aetis Academiae Bononiensibus a)- constituit. - Η rum omnium scilicet putredini resistit, digestorumque colorem mutat. - Singula haec sine admiXta parte aque0-salina in balneo calido, si putredini tradantur colorem cinereum plus minus obscurum inducunt, qui illa affusa constatiter albet. Pars haec per se leniter est alcaieScens, syru-pum Violarum viridi colore tingenS, ut serum. DiS-

37쪽

Disparet autem dicta proprietas in digestione,

estque aliquod staditum , in quo nec acidi nec alcati vestigium sese offert. Continuata autem dige tione cito acescentia prodit manifesta , dum tamen nihil plane sedimenti eXcutitur. Acida periodus a putrida excipitur, alcati volatile explicatur, Violarumque infusum virore tinetum

apparet.

Partis hujus aquosie principia si evolvamus, ratio phaenomenorum , in corruptione spontanea Observandorum, sua sponte in OcUlOS incUrret. . Ad illa nunc transeo. Color viridis syriapo violarum inductus ut alcati praesentiam denotat, ita hoc non esse volatile instituta destillatione patet, dum phlegma quod obtinetur nullas neque alcati neque acidi notas habet. Celeb. Gallorum Chemicus RoGELLE b primus monstravit, esse in sero alculi minerale liberum , nullo acido unitum. Idem est sal, qui in seri parte aqueo-salina detegitur, et eadem hic acquiritur ac demonstratur encheiresi, qua Vir laudatus ussis fuit. Alterum in hac aqua praesens sal Alcali est Oolatile , quamquam leni calore sponte non prodeat, quod tamen non hujus absentiam, sed unionem potJus intimam cum alio corpore declarat. Quod

demonstrartir, si salis marini acidum instilles. Quodsi enim hoc inlaetum per silirum transire jubeas, dein in vapores solvi, obtinebitur per sublimationem Sal Ammoniacum, acido constans Salis et Alcati volatili, cuius dein praesentia ope calcis

viri Journal de Medicine etc. par M. Roux Juillet 177 I.

38쪽

vivae innotescit. - Sed cuinam principio in ipsi, sero si ciatum est Alculi illud. nia acido Phosphorico 2 Praesens saltem hoc in sero est; et si cum Alcati sit unitum, ejus unionem deserat Oportet assuli, Salis acido, quod majorem juAtalli. BERG31ANNUM cum illo habet electitam attractionem , quam Acidum Phosphoricum cum Alcati habet volatili. Tertio adest in hac seri parte Sal vulgare murinum, CtUJUS Praesentia per notas satis monstratur

Quarto denique loco hic notamus gelatinam animalem, ab illa, quae ad ignem concreScit, plane diversam, magna satis copia in seri altera parte ObViam. -- Vaporibus emissis haec gelatina in frigore, ut carnium jus, concreScit, et accedente rursus leni calore tota in aqua solvitur. - Etiam gelatina haec per se in digestione calida non ilico putrescit, ut pars altera seri coagulabilis, sed acidum contrahit mucorem, non nisi interjedra intervallo cum putrida periodo commu

tandum.

Ex hisce ut et proprietatibus ante eXpositis sequentia intelligimUS. 1. Seri sedimentum, quod ptiriforme Gaberus post Pringlium appellavit, mOX pluribUS CXaminandum , eX parte seri ad ignem coagulabili ortum trahere, quamquam per alterum illius principium moduS Ponatur.

a. Este sedimentum illud effectum putredinis.

3. Serum eo majorem deponere sedimenti copiam , quo major partis primae ad concrescendum aptae in illo lateat. -- Hinc serum Rheumatici ac hominis inflammatorio morbo correpti maximam dat seditnenti copiam, Hydropici autem

39쪽

c si

omnium minimam. - Aliis enim mihi constitit tentaminibus , serum sanguinis inflammatorii ab hydropico vix differre quam proportione partium,

ita ut pars concrescetas in eo sit maxima, in hoc minima.

. Quod ut cuncta principia partis aqueo-salinae putredini resistunt, ita et illius nec non seriacescentiam gelatinae imprimis adscribendam esse. 5. Serum eo tardius poliresieri, quo partiS a-queo-salinae major est proportio. Hinc ex parte intelligitur, quare Hydiopicorum aqua in riscite rarius saltem degeneret. Adest nimirum hic maXima huius humoris aqueo salini abundantia, quo putredini resistit. -- Accidit aliquando, ut tanta copia gelatina reliquaque principia , partem seri aqueo-sulinam constituentia, in Hydropicis humoribus abundent, ut hi non nisii diu, postquam e corpore educti fuerint, putrescant, absoluta ante acida fermentationis periodo. Huc etiar absque dubio referendum est, quod SP 1EΤΕ-NIUS ad Comm. I. 1 19. de liquore eX Hydrothorace educto, manifeste acescente, refert. Hisce praemistis ad caput rei pergimus, ad eXamen ne per illius sedimenti, quod puri iis appellant, cujus quidem proprietateS eadem methodo sunt recensendae, qua ad Uerum Pus eXplicandum sumus usi. f. 24. Proprietates sedimenti Ieri. Sedimentum ex sero sano, ac puro, juXta ea quae modo diXimus, productum ac collectum, eSt hUmor unguinosus , opacus, albicans Vel cineraceUS, aequabilis. - Haec cum proprietatibus puris con-Veniunt. -- Spargit autem sedimentum insuper

40쪽

foetorem seu halitum vere putridum, ut pluribus, de modo quo illud formatur tractaΩteS, monui-ΠltlS. Sapore non gaudet blando, ut pus, sed ingrato, fatuo, nauseose, putrida aemulante OVa. - Ut adeo essentialis puris proprietas, blandities nimirum in sedimento deficiat: imo ut haec deficiat, sedimenti origo postulat; hanc enim semper putredo, et putredinem acrimonia comitatur. - Pro blanditie in sedimento adest vis stimulans, Vellicans, inficiens.

f. as. caloris in sedimentum. Sedimentum , ut ante, a liquore seroso supernatante liberatum, ac igni in Vase impositum, in corpus

concrevit albicans aut cinera ceum, opacum, bene cohaerens, imo tenaX, sed metenS. - Metuens autem , ne forte Vitium subreptionis committeretur, atque coagulatio non sedimento sed sero cum hoc miXto adscribenda esset . aqua copiose et iterato affusa sedimentum dilui, lavavi; hoc pacto serum, quod, ut notum, ab aqua solvitur. a sedimento facile separans , dum illud continuo subsidit: sed tunc etiam sedimentum non aliter eX calore concrevit, quam ante lotionem sero jun-

s Denique sedimentum saepius ablutum cum ipsa aqua ad ignem admovi, eo cum succeSsu , Ut quod ante cum aqua miScebatur, ad ebullitionis gradum incalescens, jam coeat, ac lacertarum albicantium forma per aquam natantium brevi fundum petat;

ter et sedimentum nostrum assinitas sublata apparet. - Est ergo sedimenti constans character, ut eX igne coeat, nec postea cum aqua misceri se

SEARCH

MENU NAVIGATION