장음표시 사용
101쪽
LXXV. Anno 85o. Binem arus Rhemensis Par-dulus, et Laudenensis suaserunt Erigenae, impeIlem te etiam Carolo Calvo controversiarum fidei studiossimo , ut Gothes calci errores consularet. Joannes Scotus Erlaena profana litteratura, in Graecis Latinisque litteris, in mathematicis disciplinis, maxime vero in
argutiis Peripateticis admodum ea aetate eruditus, Ob eamque causam carolo Calvo charissimus, sed in sacris litteris et fidei controversiis parum versatus, a no Mi. librum de Praedestinatione contra Gothraca eum edidit. At oneri suis humeris multo graviori succubuit, atque in Pelagianos errores, aliosqu' maxime
absurdos incidit. Cum Erigenae liber in WeniIonis Se-Nonensis manus pervenisset, is novemdecim e eo er-
Tores capitales excerpsit, quos confatandos ad Prudentium Treeensem misit. Quod is A. Ma. praestitit. Easdem erroneas sententias, cum ad Lugducensem Ecclesiam pervenissent, Florus ejusdem Ecclesiae Diaconus, qui ob exeellentis 'doctrinae praestantiam Magister est appellatus, Ecclesiae suae nomine, anno fortasse MS. edito libro consutavit. Jam vero Prudentius Trecensis, et Horus , quamvis errores ipsos Pradestinatianos interque riticeret omnino ac repudiaret , ut ex eorum libris manifeste colligitur, Gothescaleo tamen patro inabantur errore facti; quia exploratum ipsis non erat, Pradestinatianos errores ab eo defendi.
XVI. Anno 853. celebrata est Synodus Carisiaca II. assidente Carolo Calvo, et praesidente iterum H inomaro Rhemensi. In hac Synodo quatuor illa capitula celeberrima condita sunt. Primi tantum Capse
102쪽
tuli partem exhibemus. Deus bonus et iustus elegit ex eadem massa Perditionis secundum Praescientiam suam quos Per gratiam praedestinauit ad vitam , et uitam illis praedestinasit aeternam. Caeteros , quos iustitiae judicio in massa perditionis reliquit, Perituros praescipit, sed non ut perirent Praedestinapis et Poenum autem illis , quia justus est, praedestinauit aeternam. Ac per hoc unam Dei praedestinationem tantummodo dicimus , quae aut ad donum persinet gratiae, aut ad retributionem iustitiae. Eodem anno 853. paulo fortasse ante celebratam Synodum Carisiacam II, tres epistolae missae sunt ad Ecclesiam Lugdunensem , ut quid illa eadem de re sentiret, vere ac fideliter responderet. I. epistola est Hin mari Rhemensis ad Amolonem Lugdunensem, in qua narratur, Gothescaleum damnatum fuisse in Synodo Moguntina et Carisiaca I, ac praecipui
eius errores recensentur. II. est Epistola Pardali La dunensis ad eumdem Amolonem Lugdunensem de re
eadem. III. est Rabani Moguntini ad Nothingum Veronensem data anno 8 6, quae est de Praedestinatiana haeresi Gothescalci. Amolone Lugdunensi jam vita tu cis , scriptor quidam anonymus, nomine Ecclesiae Lugdunensis celebrem librum edidit anno M., qui imscribitur , De tribus Epistolis. Communis sententia est, Remigium Lugdunensem , qui Amoloni suoeessit, huius operis esse authorem. Illud certum est, quicumque demum operis illius author fuerit, eum erroribus Praedestinatianis maxime repugnare , quamvis errore lactit Gothescaleo patrocinatus sit, quod Monachum illum nul-uum docuisse Praedestinatianum errorem arbitraretur. Pi
tabat enim, nihil aliud Gothescalcum de praedestinal ne affirmasse, nisi Deum quosdam Praedestinasse ad re-
103쪽
ioa DISSERTATIO HISTORICA N. gnum gratuita misericordia sua, ex quibus nullus sIt Periturus et quosdam vero praedestinasse ad supplicium , quod nullus eorum sit evasurus, idque aequitate i stitiae suae propter perseverantem usque in finem e rum malitiam a se praevisam. Item existimabat eum aD firmasse , nolle Deum , judicis aequitate, seu ut Scholae loquuntur, voluntate consequente, absoluta et efficaci , reprobos salvos seri, sed solos praedestinatos. censebat rursus Gothescalcum docuis e , Christum Dominum pro salute infidelium , qui in sua infidelitate ex hac vita decedunt, morte eis fructuosa, et Per aP-plicationem pretii pro eis exhihiti mortuum non esse. Postremo dubitabat , num Gothescalcus negaverit Itb rum arbitrium. Causa autem hujus erroris suit, quod nullum aliud extaret fidei et doctrinae suae monumen tum a Gothescalco litteris commendatum, nisi callida
et malitiosa illa gemina prosessio fidei, iussu Hinc mari ab ipso Gothescalco in carcere edita, in qua ille
praeteritos suos errores nec infirmat, nee confirmat,
Sed prorsus reticet. LXXVII. Eodem anno M. . pini celebratam synodum Carisiacam , editus in lucem est liber, qui De tenenda Scr turae ςeritate inscribitur. Scriptor libri A nonJmus est, qui idem censetur ac superior De tribus Epistolis , id est, Remigius Lugdunensis. i In hodlibro ad trutinam revocantur quatitor Capitula Carisi Ca, ae Quartum praecipue reprehenditur, quod in est Carisiaci patres docuerint, christum 'Dominum pro omnibus illis infidelibus, qui ante ipsius adventum iaimpietate sua decesserunt, et esse mortuum , et sanguinem suum sudisse: et quidem morte eis fruetuosa sempiternae salutis, ita ut descendens ad inferos una
104쪽
BE PRAEDESTINATI NIS. a secum omnes impios illos abduxerit, eosque secum in eoelos perduxerit. Quod Carisiaci Patres non mo lo non docuerunt, sed ne Somniarunt quidem. Verum etsi
Seriptor ille Anonymus mentem Synodi carisiacae II. in quatuor illis capitulis assecutus non sit, eaque capitula absurdis prorsus interpretationibus, a sententia carisiacorum Patrum maxime alienis, fuerit interpretatus , nibilo tamen minus in eo ipso opusculo sententias tuetur Praedistinatianis erroribus omnino contrarias , et doctrinae carisiacae maxime consentaneas.
LXXVIII. Eodem pariter anno 854. Prudentius Trecensis Episcopus alia quatuor capitula misit ad -- nilonem Senonensem, quibus Aeneas Parisiensis Episcopus , antequam ordinaretur , subscriberet; eaque eo
ditione ordinationi Aeneae absens, et per epistolam prae stat assensum , cum per aegritudinem Synodo Parisiensi adesse non posset. In tertio Capitulo dicitur: Ut crederet et consteretur cum omnibus Catholicis, sanguinem Domini nostri Iesu Christi pro omnibus ex t to mundo in eum credentibus susum. Non autem pro
illis , qui numquam in illum crediderunt, neque hodie credunt, numquamque credituri Sunt. Quibus ve vis ostendit quidem Prudentius se a Praedestinatianis recedere, qui Christum volebant non pro omnibus fidelibus, sed pro solis praedestinatis sanguinem fudisse: simulque displicere sibi sententiam vero Catholicam, quae dicit, Christum sanguinem fudisse, pro omnibus omnino hominibus , fidei thus et infidelibus ', praede stinatis et reprobis ; ac pro istis quidem assectu non effective , sed assective officaciae serio, ita ut intuitu me, itorum Christi reprobis omnibus deatur gratiae vel proxime , vel remote saltem sufficiente&.ao per Deum,
105쪽
εoa DISsERTATIO HISTORICA Iv. aut Christum non stet, quo minus illi salutem ae
ternam consequantur. Rinemarus Lib. de Praedestin tione , cap. XXI. Prudentium accusat levitatis et ia-
Constantiae , per indis ae si quatuor illis capitulis debilitare voluerit totidem capitula Carisiaca, quibus tamen paulo ante, hoc est anno 853. in Synodo Carisiaca
II. Prudentius ipse eum Episcopis caeteris subseripserat. Graviori censura Prudentium notant Annales Bertinianual annnm 861. his verbis: Prudentius Tricassinae ciuitatis Discoρus, natione UUanus, apprime litteris eruditus, qui ante aliquot annos Gothescalco Praede destinatiano restiterat: post felle commotus contra quos dum Episcopos secum haeretico Gothescalco resistem res, Usius erroris defensor acerrimus, indeque non m dica inter se L msa, et Idei aduersa scriptitans minritur. Sicque, licet diutino Ianguore Iatigaretur, ut ςiςendi , ita et scribendi Inem fecit. LXXIX. Anno 855. Lotharii Imperatoris iussu ,
anno ejus imperii XV. coacta est Synodus Valentina III, convenientibus ad eam Episcopis XIV. trium Provinciarum, Lugdunensis, Viennensis, Arelatensis , quae Lotharii imperio erant obnoxiae. Praefuerunt Synodo tres Metropolitae, Remigius Lugdunensis, Agil inaras iennensis , Rodiandus Arelatensis. Inter caeteros Episcopos adfuit Ebbo Gratianopolitanus , cuius potissimae fueruiat partes in sanetione Canonum. Canones ita ea Synodo conditi fuerunt XXIII, quorum sex . Priores pertinent ad controversiam de Gothescalai, et Ioannis Seoti Erigenae doctrina, reliqui XVII. ad disciplinam spectant. Canone IV. dicitur : Porro Capitula quatuor, quae a Concilio Carisiaco Fratrum nostrorum minus Ierspecte suscePta sunt, propter inutilitatem, pel etiam
106쪽
DE PRAEDESTINATI NIS. Eo3hoxIetatem, et errorem contrarium ueritatἱ: sed et alia nouemdecim cIoannis Scoti Erigenae s,logismis ineptissime conclusa , et, licet iactetur , nudia saeculari litteratura nitentia, in quibus commentum diaboli potius, quam argumentum aliquod indei deprehenditur, a pio auditu Atilium penitus explodimus, et ut alia et similia Goeantur, per omnia authoritate Spiritus Sancti interdicimus. Quibus verbis quatuor capitula Carisiaca ,
a Valentinis perperam intellecta , aeriter reprehendumtur, quamvis eadem fuerit Valentinorum et Carisiacemsium doctrina quoad substantiam speetata. Putabant nimirum Valentini, errore meri facti, sineeram et Sanam
fuisse Gothesealci doctrinam . non qualem Carisiaci P tres descripserant. Causa erroris suit, quod in Valent na Synodo lectus non fuerit ille fidei libellus, quem Gothesealcus coactus saerat proiicere in ignem coram Patrihus Carisiacis, in qao manifesta apparebant vestigia praedestinatianae pravitatis; sed in Valentinorum manus
pervenerit duplex illa dumtaxat fidei prosessio in speciem Chtholica , quam in sui de sensionem Gothessalous E careere emiserat, quin ullam in ea mentionem faceret praedestinatianae doctrinae , Propter quam in carisiaco conventa damnatus fuerat. Praeterea mir fiee Gothescalco su ragata est perabsurda ea consutatio , quam iubentibus Hinc maro et Carolo Calvo ,
Joannes Scotus Erigena ediderat , qaae praeter alia absurda Pelugianis erroribus reserta erat. Hino proelivo admodum fuit Valentinis Patrihus, ut crederent Gothe scalcum damnatum fuisse propter Metrinam Pelagianis , aliisque Erigenae erroribus contrariam. LXXX. Quadriennio post, nempe nnuo 859. meum
is Jupio celebratum est concilium Tullense I. apud
107쪽
μmSsERTATIO HISTORICA Iv. Saponarias ab Episcopis XII. Provinciarum, assident 4bus caroIo Calvo Franeorum, et duobus Filiis Lotharii Imperatoris, Lothario Lothariaegiae, et carolo Burgum diae Regihus. Praeter Episcopos caeteros adsuerunt huici Synodo Patres Synodi Valentinae III. qui diebus M.
ante Tullenso I., cum in itinere essent, habuerunt Synodum Lingonensem, tu qua carisiacensium me te melius perspecta, a Canone IV. Valentinae Synodi expuncta fuit communi sententia acerba illa censura contra quatuor capitula Carisiaca, atque in horum ve horum Ioeum, Porro Capitula IV , quae a Concitis Fratrum nostrorum etc. substituta sunt verba , quibus
sola XIX. capitula Joannis Scoti Erigenae exploduntur. Sunt autem huiusmodi : Porro Capitula XIX. Ull gismis inmtissime ac mendacissime a quodam Scota conclusa , ubi non argumentum Mei , sed potius commentum perediae patet, nulla omnino philosophiae arte , ut arroganter a quibusdam laetatur, constri ctum , sed inani fallacia et deceptiona imperitissime confusum, a pio auditu Melium penitus explodimus. In Tullensi I. Synodo, cui interfuit etiam Bincmarus Rhemensis, oblati lectique sunt ex una parte seX C nones Valentini; ex altera vero parto IV. capstula C risiaca : item sententiae quaedam. quae favere videbam tur Gothesealoi erroribus, ut de his universa Srnodus iudicium serret. At dissentientibus inter se Episcopis, maxime vero Hincmam, qui Carisiacae, et Remigio, qui Valentinae praesuit Synodo , placuit Tullensibus Patribus, ut res integra ad pleniorem futuram Syn dum deserretur, ut extinctis dissentionihns Regum a versariorum , studiisque contrariis Episcoporum, confirmataque universali concordia, do communi consilio
108쪽
in sutura Synodo pacate et tranquille ex Sacris Seripturis, et traditione Patrum gravis illa et diuturna de Praedestinatione controversia dirimeretur. XXI. Itaque sequenti anno , nimirum Mo. Iebratum est concilium Tullense II. apud Tu iacum a LVII. Episcopis Provinciarum XIV. Germaniae et Galliarum , post restitutam eodem anno in Concilio Comfluentino pacem generalcm inter Ludovicum Germaniae, Carolum calvum Galliarum , et Lotharii filios Ludovicum Imperatorem , Lotharium Lotharingi ae , et Carolum Burgundiae Reges. In hac Synodo grave illud ac diuturnum dissidium , quod in controversia Praedestinatiana Gallicanam maxime Ecclesiam Saeculo IX. turbaverat, sedatum est, excitatumque inter Episcopos incendium desertiuit. Placuit autem Tullensibus Patribus apnd Tusiacum at evitandas dissensiones et iurgia
canones novos ad Praedestinatianam quaestionem pertinentes non condere, sed dumtaxat ea de re declara
re Synodi sententiam in epistola Synodica , quam iussu
concilii Uinomarus Rhemensis exaravit, ubi doctiqsimus Praesul doctrinam carisiacam renovat ne confirmat. Et quoniam Praedestinatiani errores omnes eo speetant, ut post lapsam primi hominis libertatem indiseserentiae ad bonum malumque meritum necessariam evertant , fuse in ea epistola Jibstrum hominis arbitrium etiam in statu natarae lapsae vindicatur, a struiturque in Deo seria voluntas, ut omnes homines salvi fiunt. et beneficium mortis Christi ad omnes
LXXX H. Gothesealeus 'at mortem 'u quo ieonti sit anno 867. perti nux obfirmatu quo in 'gua Permansit'. Ultima christianae charitum e
109쪽
Hincmarus Gothescalco exhibuit, ut pertinaeem monachum a suis erroribus revocaret, extant apud eumdem Binomarum Lib. De non trina Deitate, ubi haec narrantur : Tandem cum mihi nuntiatum 1uit a fratribus nostris, quibus de eo sollicitudinem delegavi , quia moditi appropinquabat, misi ei per eosdem fratres hanc
quae sequitur schedulam : Sic crede de praedestinati ne a Deo electorum , et relictione reproborum : et quia omnes homines pult Deus salpos feri . licet non omnes saluentur ; et qui salpantur . saloantis sit donum; et qui pereunt , pereuntium Sit meritum : et quia Deus, et Dominus noster Iesus Christus pro omnibus passus sit, cujus sanguis totius mundi est Pretium , a quo extranei sunt, qui aut delectati captiuitate redimi noluerunt , aut post redemptionem peccando, et in Pe catis corde impoenitente perseperando ad eamdem servitutem sunt reversi: et de gratia et libero arbitrio,
sicut Sanctus Augustinus docet in his libris suis , id est, de correρtione et Gratia , de Praedestinatione Samelorum , de Dona Perfuerantiae , et in Libro de Spiritu et Littera, et in Libro H omnesticon, et in Astola ad Sixtum Romanae Ecclesiae Presbyterum, et sicut hinc S. Prover ex libris Mati Augustini ad obiectiones Gallorum, et Vincentianorum , et Ianuensium rescr*sit . et caeteri Catholici Dcctores dicunt, quia Sedes Apostolica , et Sancta Cathoica Ecclesia, et nos sic credimus et tenemu . Et si ita credideris in corde tuo , et ita subscripseris coram testibus manu tua te credere, et in hac creduli tute et professione permanere, judicio Sancti Spiritus. per Discopale ministerium , quo dum nutus es, absoloi poteris ,
''imu iε Corporis, et Sanguinis Domini no-
110쪽
stri Iesu Christi, et communioni Catholicae Ecclesiae
restitueris. .se uero haec audiens in Iurorem persus, ea, quae sibi mandata sunt, detestari, et amplius compit blasphemare. Subjungit de in Hincmarus : Cum iam sinis eius πρropinquaret, fratribus, qui aderant, ut
a prapo suo sensu et perςersa sententia se repocaret, et Communionem sacram perciperet, suadentibus, respondit , a suo se Sensu, et sententia reςOcare, et communionem per auctoritatem non posse accistere.
Sieque indignam uitam digna morte siniuit; et abiit in
locum suum. EX his satis apparet, an Gothescaleus d gnus sit elogio , quod illi contensonius in Theol. memtis et eordis adornavit his verbis: Liquido constat, Gothescalcum non ρraedestinatianae haeresos instauratorem et multo minus satorem ; sed Augustinianae, Cath licaeque doctrinae strenuissimum defensorem, pro linstitia , pro peritate, pro gratia persecutionem PaSSum, et patiendo immortuum. Si enim catholicus homo G triscalcus , si Augustini discipulus, s Augustinianae gratiae et praedestinationis defensor, quare talem A gustini doctrinam in Oommemoratis libris comprehensam moriens profiteri, et subscribere recusavit Τ Vide Laurentium Atticolium, ex quo pleraque haec deprom pta sunt, in Praelatione de Praedestinatianis , praefixa Parii VI. Summae Augustinianae. Jacobum Sirmondum in Ilist. Praedestinatiana. Nutalem Al xandrum Dissertione V. in Bist. Eccles. Saeculi V. et Dissert. V. in Riat. Eccles. Saeculi IX. Sisismundum calles in Annalibus Ecclesiasticiu GM m uὲae, Tomo Iu. umeb iis