Theologia dogmaticopolemica qua adversus veteres novasque haereses ex scripturis, patribus, atque ecclesiastica historia catholica veritas propugnatur. Recensuit p. Carolus Sardagna societatis Jesu ... Tomus 1. 8. Tomus 5. complectens tractatum 5. De

발행: 1820년

분량: 638페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

Hη DIsSERTATIO HISTORIgA v. a praetensae Constitutionis cujusdam a Pauro et pa- Tatae quidem , Sed nondum promulgatae, in qua Molinae doctrina damnabatur, exemplaria describi divulgarique curarunt, eo fine, ut Iesultarum doctrinam , quasi olim Pelagianismi damnatam, in contemptum i vidiamque adducerent. Verum quam primum res haeo Innocentio X. innotuit, solemno edidit Decretum die XXIII. April. anno 1654. , quo declaravit, statuitque, Actis seu manuscriptis seu impressis sub nomine Fra cisci Pegna coronelli, Lemos ii , ae praetensae iIliconstitutioni Pauli V., quam Sanctamorius evulgaverat, nullam omnino fidem adhibendam esse. Ex quo patet quam infirma sit responsio Thomistarum, qui dicunt Innocentium X. declarasse tantum, nullam Actis illis adhibendam esse fidem iuridieam et legalem in i dicio , non autem fidem eis denegasse historicam: Neque enim Pontifex fidem legalem , quam numquam habebant, Actis illis ademit; sed historicam, quam Iansenti pedissequi illis conciliare studebant. Praeterea nulla fides, quam Acta illa Innocentio teste merentur, haud dubie etiam historicam excludit fidem.

XCVII. Anno 1 9. prodiit in Belgio Historia

Congregationum de Auxiliis , authore Vacyntho Se Ord. Praed. sub ementito nomine Augustini LeBlanc, ex Actis Pegnae , Coronelli, et Lemos ii, quae nullius omnino fidei esse Innocentius X. dezIaraverat, consarcinata. Elegans quidem illa est et faceta, sed mo dax et sabulosa, in qua meri narrantur triumphi et v, toriae a Bannesianis relatae, nec quidquam omittitur, quod Jesuilis invidiam conciliare queat. Fabulosam hano Historiam solide et nervose consutavit Theodorus Ele

therius se a Lipinus Moeruo e Societate Jesu insigui

122쪽

ARTIcvL I. DE GRATIA csRISTI. 119 TheoIogus gemino edito praegrandi tomo , cui tituIust Historia Controuersiarum de Diuinae gratiae auxiliis sub Summis Pontificibus, Stato V. Clamente VIII.

et Paulo V. In Praelatione hujus operis Meyeros ape te et evidenter convineit Serrium commercii cum Jan senianis, Praecipue cum Paschasio quesnello Jansentanae factioni' antesignano habiti, a quo Serrimae Bistoriae editio procurata est, pluribus in locis, consentiente aut hore, immutata, ac menda iis farta. Porro ostendit id Meyerus Iuculenter ex Epistolis propria manua Serrio exaratis, quae interceptae fuerunt a satellit

bus Humherii de Precipiano Archiepiscopi Mechlinis sis , ea occasione , qua deprehensus Bruxellis Quesnel, Ius Archiepiscopali carceri est mancipatus. Ex quo solo colligi satis potest, quam fidem Serrianum hos

opus mereatur.

ARTICULUS LDE GRATIA CHRISTI.

quod nesi ut merces, nee ut debitum rependitur ; ut enim scribit Apostolus ad Rom. Cap. XI. Si autem gratia ; iam non ex operibus: alioquin gratia jam non est gratia. Alia est naturalis , supernaturalis alia. Να-turalis , est quodvis heneficium ordinis naturalis gratis datum, ut F. g. creatio, conservatio ete. Supernatur sis , est heneficium ordinis supernaturalis, a Deo Sratis datum. Superuaturalis, quae sola simpliciter, et

123쪽

xsto ARTIe m L sine addito, gratia dicitur, duplex distinguitur: alia , quae ex mera Dei liberalitate datur . non diguis quidem , sed nec positive indignis: talis fuit gratia Angelis et Adamo in statu innocentia data.. Alia est , quae ex pura Dei misericordia hominibus lapsis, et positive indignis datur , intuitu meritorum Christi. XClX. Uaeo gratia, quae vocatur Christi Redemptoris , est donum Dei gratuitum. supernaturale , homini lapso concessum per merita Christi Domini in

ordine ad vitam aeternum. Dicitur I. Donum gratui tum , ut ostendatur eam non rependi prae edentibus operibus , sed gratis dari. Noto tamen gratiam posse havere etiam rationem re uulnerationis et mercedis, qua

do nimirum redditur operibus ex gratia elicitis; quia iuxta Tridentinum Sess. VI. can. XXXII., justus bonis operibus meretur augumentum gratiae. II. Supernaturale , nimirum tum quoad modum, tum quoadentitatem; quia transcendit omnium creaturarum Ordinem et virtutem, hominemque Dei sormem reddit. III. Homini lapso concessum, ut ostendatur , hanc gratiam maxime gratuitam esse, quia inimico, et positive indigno concessa est. IV. Per merita Christi, ut disti guatur gratia medicinalis a gratia sanitatis, seu Ang Iorum, et status innocentiae, quae juxta multos Theologos independenter a meritis christi fuit concessa.

C. Gratia christi dividitur in gratiam gratis d

tam , et gratiam gratum lacientem. Gratia gratis data, quia proprio et specifico nomine caret, sic vocata, et quia nomen generis tribui solet speciei ignobiliori, est donum Dei, .quod primario ad salutem et commodum aliorum consertur. Talia doua ab Apostolo I. ad cor. cap. XII. numerantur novem , sermo sayientiae ,

124쪽

DE GRATIA CHRUTI. allaseientiae, Fides , seu donum veritates fidei intrepide praedicandi et clare explica i, gratia sanitatum, Opei ratio virtutum , prophetia , discretio spirituum , gratia

linguarum , interpretatio sermonum. Hae gratiae possunt absolute conferri hominibus etiam improbis ; regulariter tamen non nisi justis et Sanetis conceduntur. Gratia gratum Iaciens dicitur illa , quae primario ad Pr

priam recipientis salutem consertur, et vi cujus ipso recipietis Deo gratus atque acceptus redditur, sive so maliter, si sit gratia habitualis sanctificans, sive dispositive ac praeparatorie , si gratia sit actualis. I. Gratia gratum faciens alia est habitualis, alia actualis. Habitualis est, quae consertur per modum habitus, stahiliter ae permanenter. Talis praecipue est gratia sanctificans , quae nos constituit amicos, et filios Dei adoptivos', dignosque haereditate Regni coelestis, et alii habitus virtutum Theologicarum et moralium insusarum, ac dona Spiritus Sancti , quibus homo disponitur ad actus supernaturales. Gratia actualis e t ea, quae per modum motionis transeuntis nobis conceditur : Externa quidem gratia actualis sunt doctriana Legis et Evangelii, exempla christi et Sanctorum, aliaque innumera extrinsecus advenientia , quibus excitamur ad honum agendum, et malum fugiendum. Interna, est illustratio supernaturalis in intellectu, et pia affectio pariter supernaturalis in voluntate, qua Deus hominem partim excitat, partim adiuvat ad bene

et salutariter operandum.

II. Porro Gratia actualis triplex est. I. dicitur

verans , praepeniens , et excitans ; estque supernatu

turalis a Deo immissa saneta cogitatio , et indeliberata voluntatis motio, seu assectio, qua homo vel a Tom. F

125쪽

Ista ARTICU LΠS LDeo aversus, vel in hono torpens excitatur ; per quam illi apparet quod latebat, et suave fit quod non dele ctabat. Hos actos intellectus et voluntatis a Conciliis et Patrihus Deus dicitur in nobis operari sine nobis; quia in illis producendis non cooperamur libere, sed solum indeliberate. II. dicitur adiuvans, seu cooperans, et coneomitans; estque illa, qua Deus actu adjuvat vo-Iuntatem ad consentiendum gratiae excitanti, sive adponendum actum salutarem. Potest autem gratia adi

vans sumi dupliciter, primo pro actuali influxu, quo

Deus cum voluntate humana producit actum liberum et kalutarem : et sic gratia adjuvans est realiter ipis actus salutaris. II. potest stimi pro auxilio, quod est natura prius ad actum salutarem, in quem hic et nunciaetu influit : et sic gratia excitans, in quantum sese severat dum actu ponitur actus salutaris, et ad hune ponendum voluntatem corroborat, est simul gratia adii vans. III. dicitur gratia subsequens, estque supernaturato Dei auxilium , quo firmatur voluntas in bono proposito , et adiuvatur, ut illud ad executionem perducat; in executione enim major plerumque occurrit dimeultas. Trisplicem hanc gratiae actualis divisionem manifestum est contineri in doctrina Tridentini concilii, et S. Augustini. Tridentinum Sess. VI. Cap. VI. ait : Disponuntur a

tem ad ipsam justitiam , dum excitati dipina gratia , et adiuti , Iidem ex auditu concipientes etc. Et caP.

XVI. Quae uirtus in ipsos justificatos iugiter inmit ,

bona eorum opera semper antecedit, et comitatur, et

subsequitur. S. Augustinus Lib. de Gratia et Libero arbitrio, Cap. XV11. de Deo scribit : Ipse ut petimus operatur incipiens, qui polentibus cooperatur persiciens. Et Lib. II, dontra duas epistolas Pelagianorum ad Bo

126쪽

DE GRATIA CHRISTI. a Gmilacium , cap. IX. Ut inc iamus, dictum est, ML sericordia ejus praepeniet me; ut perficiamus, dictum est, Misericordia ejus subsequetur me. Et Cap. X. m- minis Propositum bonum adjuvat quidem subsequens gratia, sed nec ipsum esset nisi praecederet gratia.

CONTROVERSIA LDE GRATIA EFFICACI.

1N VIS ET EFFICACIA GRATIAE REPETI DEBEAT EX DELECTATIONE INDELIBERATA RELATIVE VICTRICE 3

se salutariter operari, sed ipsum etiam operari, seu quae certam et insallibilem habet cum actu hono et salutari connexionem. Dari ejusmodi gratiam efficacem apud omnes in confesso est: at in quo consistat es cacia divinae gratiae, gravissima est controversia , non solum Catholicos inter et Sectarios, vertim etiam inter

Ipsos Doctores catholicos. Rei hujus difficultatem pridem agnovit S. Augustinus Lib. de Gratia Christi, cap. XLVII. scribens : Ista quaestἱo , ubi de arbitrio uoluntatis et mi gratia disputatur , ita rit ad discernendum Δρstellis , ut quando defenditur liberum arbitrium , --, gari Dei gratia Mideatur; quando autem asseritur Dei gratia , liberum arbitrium putetur auferri. Praeter alios.

127쪽

Scopus ; cujus systema mechanicum , se a verius Manichaicu in de delectatione coelesti ac terrena , ob graduum superioritatem trahente secum insallibiliter id quod magis delectat, exhibuimns Tomo IV. Num. CCXCI. et sequent. CIV. Conclusio I. Vis et efficacia gratiae repeti non potest ex delectatione coelesti indeliberata, superiore, se a per gradus relative victrice. Prob. I. IIoo Systema evertit libertalem indisserentiae , atque ex eo quinque famosae propositiones Iansenti necessario fluxu dimanant, ut ostendimus Tomo IV. a Num. CCCXCIII. ad Num. CDi V. Ergo cum s de certum sit dari Iberum arbitrium , et quinque illas propositiones esse haereticas , efficacia gratiae repeti non potest ex delectatione indeliberata relative victrice. Prob. II. Gratia , quam tum vis efficax , non semper operatur in nobis delectationem stricte sumptam, neque ea sola ad bonum inclin mur et pertrubimur, sed variis aliis modis. Ergo. P. A. I. ex Divinis Scripturis. Eeclesiastici cap. I. dicitur ri Timor Domini expellit peccatum. Jeremiae XXXII. Timorem meum dabo in corde eorum , Ut a me non recedant. Matth. Cap. X. Nolite timere eos, qui cidunt corρus, animam autem non possunt Occidere sed potius timete eum, qui μοtest et animam et Coryus

perdere in gehennam. Ad Philipp. Cap. II. Cum metu et

tremore salutem pestram operamini. Prob. idem antecedens

II. Authoritate S. Augustini, et Discipulorum ejus. Serm. CCCXLVIII, alias CCXIV. de.Tempore ait: Cum timetur Poma , quam Deus minatur , discitur amari praemium , quod Pollicetur ; ac sic per timorem poenae bona, ita retinetur. Lib. de Correptione et Gratia, cap. V.

128쪽

BE DELECTAT. VICTRICE IA SEMI. 1 et SNon uis tua tibi uitia demonstrari: non vis ut feriantur, atque tibi utilis dolor, quo Medicum quaeras se quasi laudanda , cel indiberenter habenda sint uitia , ut neque

laudentur, neque pituperentur; aut cero nihil agat timor correpti hominis, pel pudor, Vel dolor. S. Prosperin Lib. contra Collatorem , cap. VII. Trahit timor ; strin- ejium enim svientiae timor Domini. Trahit laetitia :quoniam Laetatus sum in his , quae dicta sunt mihi. Trahit desiderium : qtioniam Concupiscit et descit anima mea in atria Domini. Trahunt delectationes : Quam dulcia enim faucibus meis eloquia tua. suρer mel et DPum ori meo. Et quis ilersi iccre aut enarrare POSSit,

per quos aspectus uisitatio Dei animum ducat humanum, ut quae fugiebat, sequatur; quae oderat, diligat; quae Iastidiebat, esuriat; ac subito commutatione mirabili, quae clausa ei fuerant, stant aρerta 3 Haec autem omnia operatur unus atque idem Diritus, dipidens singulis prout suit. V. Prob. III. Iuxta doctrinam S. Augustini. voluntas habet in potestate sua et delectationem qua determinatur ad operandum inju te, et delectationem qua determinatur ad juste operandum. Ergo cum talis non sit delectatio indeliberata ; neque enim voluntas in potestate sani habere potest actus indeliberatos , systema hoc dici non potest Angustiti iantim , sed JanSenianum. P. A. Serm. CLIX. alias-XVI 1. de Verbis Apostoli scribit S. Doctor : Justitia sic delectet , ut pincat etiam licitas delectationes , et re delectationi qua licite delectaris, Praepone justitium. Prae Omnibus ostu 'talibus, hoc est, delectationibus etiam licitis, amanda est ju-εlitia. - -- Praeρonile delectationi carnis desectationem mentis. - - Mentem pe3tram delectet iustitia. - - Exhb

129쪽

huistis membra uestra deliciis illicitis, peccatorum Suavitate ducti estis, ut illa Dceretis ; ducat sos ad recta facta suauitas, et dulcedo iustitiae . Amate iust etiam , quomodo amastis iniquitatem. Digna est justitia, quae a uobis impetret , ut exhibeatis illi, quod exhibuistis iniquitati. Ergo iuxta S. Doctorem voluntas Π

sua utramque delectationem tam honam quam malam

in potestate habet; alias inepta, inutilis, atque irrisOria foret adhortatio Augustini. Quis enim sanae mentis deterrebit, vel hortabitur homines ad id, quod illi ex antecedente et insuperabili determinatione operantur ΤPraeterea modus, quo victrix Christi gratia contumacem hominis voluntatem frangit ac domat, semper Augustino visus est ad explicandum difficilis , nec alio ut rem eXplicet recurrit, quam ad omnipotentissimam Dei voluntatem: at vero in Systemate Jansentano modus explicandi efficaciam gratiae per coelestem delectationem relative superiorem , planus , facilis , apertus est, nihil abstrusum habet et intricatum. Quid enim mirum est minus pondus a maiore trahi 3 Ergo modus explicandieificaciam gratiae per delectationem indeliberatam relative victricem, non est Augustinianus.

CVI. Prob. IV. In hoc systemate multa non possunt a Jansentanis explicari, quin sibi manifeste contradicant. Ergo. P. A. Explicare non possunt I, quomodo Ang li et Λ damus peccare potuerint in tanta, qua Persa debantur , gratiae delectatione. Etenim cum haec coel

stis delectatio nulla contraria terrena oppugnaretur, non

potuissent iuxta Jansenium Angeli et Adamus in bono

non Perseverare. Haec enim est lex delectationis, ut etiamsi levis fuerit; si tamen nulla contraria oppugnem tur , Dede surio sonsensum voluntatis extorqueat. At cer.

130쪽

BE DELECTAT. VICTRICE IAMENII. varium est nullam in Angelis et Adamo innocente suisse

delectationem terrenam , contrariam delectationi coelesti, quia rebelli concupiscentia carebant: necesse igitur fuisset Angelos et Adamum amare Deum , et in hono Pe severare. II. Explicare nequeunt, quomodo in ipsorum Systemate gratia sit ex se, seu e X nritura sua et intri sece efficax ; pro qua tamen intrinseca grlitiae efficacia , tamquam pro aris et socis decertant. Prob. In hoc sy-temate eadem entitas gratiae in uno eodemque homino varie disposito modo victrix est, modo non victri X , pro ut major vel minor fuerit in ipso oppositae delectationis, seu concupiscentiae actualis resistentia. Ergo in hoosystemate quod gratia sit victrix , sive efficaX , non provenit eae natura et vi gratiae, sed ex minori resistentia

oppositae delectationis, consequenter ab eo quod gratiae est extrinsecum. III. Explicare non possunt quod affirmant , dari nempe diserimen intrinsecum inter gratiam

victricem , et gratiam parvam. Nam eadem entitas coelestis delectationis si concurrat cum concupiscentia sorti0re , erit gratia solum parva, seu inefficax ; si vero cum minore concupiscentia constigat, erit victrix et e Lficax. Atqui majores vel minores concupiscentiae terrenae vires sunt prorsas aliquid gratiae extrinsecum. Ergo discrimen illud inter gratiam parvam et efficacem non est intrinsecum. IV. Explicare non possunt, quomodo justus ab injustu, electus a re Probo discernatur per gra

tiam. Prob. Si duo homines aequali prorsus gratia sint

instrueti, sed ita ut in uno delectatio coelestis praevaleat terrenae, in altero vi eissim terrena coelesti: prior certissime superabit tentationem , alter vero certissimo accumbet, et e statu ianitiae excidet. Ergo cum uter-

SEARCH

MENU NAVIGATION