장음표시 사용
111쪽
DE cONTROVERSIIS CIRCA AUXILIA DIVINAE GRATIAE.
LXXXIII. Quoniam Molinae , et Scientiae mediae vice non una
occurret mentio in hoe Tractatu de Gratia, visum est opportutium, immo necessarium pauca quaedam disse- serere, brevique compendio exhibere Historiam controversiarum de Auxiliis Divinae Gratiae sub Clemente VIII. et Paulo V. Summis Pontificibus, inter S. Thomae et Soeietatis Iesu scholam agitatarum. Qui pleniorem ne-titiam desiderat . adeat Theodorum Eleutherium , seu Lirinum de Meyer, qui duobus praegrandibus tomis in folio ea omnia complexus est . quae ad hanc causam Per tinent. Nos pauca quaedam, extremis ut ita dicum ii sitis , ex eo delibabimus. LXXXIV. Nobilissimae huius celeberrimaeque in Scholis controversiae prima semiua iacta sunt A. IO8 . in Hispaniis. Prudentius de Montem or Societatis Jo-su Theologus in Academia Salmanticensi Theses pro
more defendendas conciperat, quibuS physicae praede temminationes actuum uostrorum reiiciebantur, et livina Praescientia futurorum contingentium conditionatorum certa et insallibilis, nullo praesupposito absoluto divi nae . voluntatis decreto, asserebatur. Erat tunc Salmant Muae Dominicus Bannea O. P. iram nio servilius.'ua δctoritate gravis, Melchioris cani , i hominis insensissimi, quondam discipulus , physicarum Praede terminationum repertor ac defensor acerrimi nio vin
112쪽
DE CONUM, CIRCA AUX. DIV. GRATIAE. Eossis Huldgntii Thesibus, non mediocriter offensus, consilium coepit opprimendae ac penitus exscindendae doctrinae , quam in suae detrimentum , Si reciperetur , Lewsuram ominabatur. Stataigitur die ad disputandum imgressus , non tam armis Scholasticis, hoc esti argumentis et rationibus, quam notis atque censuris rem agens pcoetus tranquillitatem in lito clamore inverecunde turbavit. Finita disputatione domum reversus, cum' amicis consilia contulit, ecquid facto opus esset ad evertendam ocius ac penitus exterminandam invisam sihi doctrinam. Hoc prae caeteris consilium placuit. Scriptum ipse celeriter adornat, in quo Thesium propugnatori attribuit decem et sex propositiones, erroneas partim , partim haereticas et quarum tamen nullae in Thesibus illis expressae legebantur. Eas porro Bannesius , quia
consequi ex ipsis putabat, idcirco Thesium authori adscripsit. Ηoo scriptum suo, et amicorum quorumdam suorum nominibus subsignatum mittit ad supremum
Tribunal Hispanicae . Inquisitionis. De cujus mandaro unus ex Quaesitoribus Vallisoletanis, qui visitabat id
temporis Dioecesim Salmanticensem', quaesivit diligenter in omnem is iam aecusatarum materiatis Re ad maturum dis ussa, ac doctoribus quibasque consultis, deprehensum falso Thesium Authori impositas se . sed propositiones illas: a multis vero Academici ς reputari valde probabilem semeitiam a Prudentio Heseu utam. llγ' que genuina Therium doetritia in judicium deducta ,
rimam societatis, non intermissis novis aceusationibus ,
φmni vi, omnique arte opprimeret, interpellavit per Fiῆtus e Lusitania rumor: Ludovicum illic I inam ,
113쪽
11. ' i mgSERTATIO HISTORICA ' a Conchensem Hispanum , atque in EborensI Aeademia Prosessorem , librum parare de concordia liberi arbitrii eum gratiae donis, divina praescientia, providentia, praedestinatione , reprobatione. Non neglexit indicium. Ut erat homo late notus, et multi commercii cum pote tibus amicis, faede re ad certum explorata, parati ediationem libri, suam de praedeterminationibus c ut ferebatur γ doctrinam eversuri, omni qua valebat auetoriatate impediendam decrevit. Itaque concordiae Iibrum . vix absolata in Lusitania editione , antequam venalis
Prostaret, nee lum a se visum, multoque minus perlectam privato suo iudieio damnat, atque apud Albertum Cardinalem Austriae Aichi ducem , et Lusitanizana Inquisitionem , Molinam Pesagianismi resuscitati aoc sat. Verum Lusitanicae Inquisitionis Senatus coneo diae librum ad se delatum publico Librorum Censori B artholomaeo Ferretra viro integerrimo et doctissimo ex ordine Praedicatorum examinandum dedit, a quo P lixe laudatus, tandem difficultatum omnium victor iulucem prodiit sub initiam Julii Anno 1588, adiecta appendice, qua Molina respondit adi ea quae G. dve hariis suis obiecta sibi fuerant, si Lusitanicae Inquis iationis encomio, quae testabatur in boo libro contineri
doctrinam valde utilem, sanam , conformem Scripturae , Cone illis, et Sanctis Patribus. :; ' , . . 1
LXXXVI. Post haeci a Batmesii Siciis tota Hispania spasgebatur, a Jesultis pravum hasret icamque domctrinam doceri: idque palam jactabant in circulis so-Tensibus, . in sacris puIditis, tu libellis famosis , qui
hus non doctrina tantum, sed mores etiam, regulo . Institutum Societatis lauerabantur opprobriis , calumni
idque sane ὀrarissimis. diauit tameu , his artibus Hylam
114쪽
DE CONTROV. CIRCA AUX. DIV. GRATIAE. Oxotum est. Siquidem eisdem temporibas in Hispania Au- gustiniani, Benedictini, cistercienses, Carmelitae, Mis nimi, et praecipuae Hispaniarum Universitates, Complutensis, Hispalensis, Vallisoletana, Molinae doctrinam Pas,im amplectebantur. Urebat honor iste Molinis exhibitus Banuesianam lactionem : atque ideo, ut nihil intactum illa relinqueret, Molinam eam libro suo,
tamquam erroneae ac haereticae doctrinae reum ad Inquisitionem Hispanicam detulit, a qua liber hic Academiae Complutensi, doctrinae fama celeberrimae, se vero Per anuam integrum examini subiiciendus traditur. Verum et hic aemulorum invidia saperior evasit Molina; eius enim liber post longum et maturum eX men ab omni censura immunis a complutensi Academia dεclaratus fuit. LXXXVII. Postquam agitata utrimque ita Hispania, Lusitaniaque de Auxiliis divinas gratiae eontroversia Patrum Praedicatorii, solertia Romam a Pontifice avocata fuit, Bannesius Didaeum Alvared sociam suam fid lissimum , omniumque consiliorum suorum conscium. cum accusationibus et censuris , quibus Moliuas librum
perstrinxerat, Romam ablegavit. Ibi opera duorum Camdinalium, Alexandrini, et Asculani, qai ambo ex Omdine Preedicatorum ad purpuram assumpti fuerant, et Francisci Pegna Rotae Deuani, viri Iesu itis ad tumulum usque insensissimi, enectum est apud Clementem VIII. Pontificem, ut quamprimum litis cognoscendae initium Romae daretur anno 1598, Consultoribus IX, quibus sub in duo alii necessere, a Pontifice designatis, quibus
Alvared eum suis persuadere conatus est, id unum Mo liuas propositum fuisse, ut novam de Gratiaqot Ρra
deatinatione Theologiam auderet, contempta SS. Auga
115쪽
s lini et Thotnas authoritate. Res maxima eum sestinati ne peracta est: nam vix trium mensium spatio, Post XI. conventus celebratos, Consultores isti, XVI. Martii eiusdem anni iudicarunt, e re Catholica fore, si
Molinae liber damnaretur. LXXLVIII. Verum Pontifici suspecta suit tanta ce- Ieritas, ideoque causam totam ad incudem revocari jag- sit. Deprehenderat uempe propositiones quasdam Molinae , quae vel erant certae, vol communiter in Theo- Iogia receptae ; et quidem non audita altera parte , quam variis artibus ne audiretur consultores impedierant, damnatas fuisse. At cum paulo post Consultorum plerique ad ingenium redirent, Pontifex tandem justis conistra illos querelis fatigatus, eos coram cardinalibus Ber nerio, et Bellarmino his verbis compellavit: Censuras ς atras biennio et amplius elaboratas et recognitas Iesutiae probare nolunt: multa Molinae aracta conqueruntur, nihilque ab eo assertum dicunt, quod Pelagianismi merito ri tari Possit. Tum Antonium Boxium unum ex illis diagito monstraus , Regens quoque Carmelitarum, inquit, rolixam mihi nudius tertius Molinae defensionem exhibuit , qua nihil in ejus Concorssia indei repugnansscriptum obtendit. Rem itaque praesentibus Praedicaloribus ac Iesultis iterum e endi Molo , ac diligenter in uiri, quibus in caρitibus Molina Pelagianis ac Sem elagianis assentiatur. Quibus verbis Pontifex non obscure ostendit, consultores nec sibi nec muneri suo leuissὐ satis. .r c : 1. At X. Pontifex itaque causae terminandas eum diis, duorum ordinum, Praedicatorum et Jesultarum supremos Rectores monuit, ut quos vellEnt Theologos
in amplissimam disputatiossis arenain sedavi adducereui:
116쪽
DE CONTROV. CIRUA A . DIV. GRATIAE. a 13 spectatorem salsore et a*hitrum universi certaminis. Buio initium datum est In Vaticano Palatio XX. Ma tii, anno 16ou. Bannesium tuebantur Didaeus Alvarenmagister et Regens Minervitanus, et Thomas de Lemose Molinam vero Gregorius do Valentia, Petrus Arrubal, et Ferdinandus Bastida. Per quatuor sere annos acriter disputatum fuit, usqua ad annum I 6 . . Congregationesque universim habitae s lint XLVII, nempe XXXVII. sub Clemente VIII., sub Paulo V. reliquae X. xC. Venit e Gallia in Ghem sub ipsum disputiati num aestum Iacobus Daui Cardinalis Perronius, vir cum in omni doctrinae piste , tum in controversiis eum haereticis hujus aevi versatissimus , et ut talis Clementi Pontifici notas : qui quanti eum faceret, et scriptis alias honorificentissimis Brevibus, et adlectione ipsius in
Sacrum Senatum recens laeta declaraverat. Oblata talis viri copia libentissime utens Pontifex, in areano cum eo colloquio communicavit quaecumque hactenus in illa de auxiliis gratiae controversia gesta essent. Tam casedinalis Melasiastica libertate sensum suum de eontrove siae capite aperuit , ac minime cunctanter Ponti fiet respondit , si sententiam Jesuilarum de concursa gratiae cum libero arbitrioi damnatam erroris proscriberet, sibi tertum esse, omnes per Galliam, Germaniamque CaI-vinismi ae Lutheranismi professores ejus definitioni applausuros, velut certissimae confirmationi suorum dogmatum. Id dictum late cel ebravit recens tune fama : aone quis temere vulglitum autumet, otat testimonium auritum hominis omni exceptione majoris , Illustrissimi Petri Haberti Episcopi Cadurcensis, qui palam
affirmavit, se ex ipso cardinese Perronio , cui familiaris fuerat, audivisse cum narraret , sese id clementi Pontifici, quod retulimus, dixisse.
117쪽
Si 4 DISSERTATIO HISTORIeA V. XCI. Pontifex inopinata hac doctissimi cardinalis
denuntiationo perculsus . non Ievem concepit animo sollicitudinem de modo aptissimo securissimoque finiendi gravissimam hanc controversiam. Venerat quidem iIis ad disputantium' coetus coram se celebraios , animo non
nihil praeoccupato : quippe suspieiones de Molinae doo- trina sinistras ii dudum moverant, qui apud ipsum assidui et polentissimi erant, cardinaIis Asculanus. Fram ciscus Pegna , ipseque Regis catholici id temporis non
parum Societati infensus orator. Haerebant ad haec Pomtificis animo praejudicia parus maximae consaliorum, qui in priratis congressthus antea celebratis Molinae constanter adversati fuerant. Et quamvis naversus illorum iudicia libellis supplicibus dudum exceperant Societatis Actores, et de eorum Praecipitantia , Partium studio, at que acerbitate , qua in praeteritis disputationibus duose collegis suis consultoribus Plumbinum et Boviavi, caeterosque Molinae vindices durius eXceperant, non semel fuerant conquesti: Iamen haec iterum elidebantur contrariis sermonibus cum Patrum Praedicatorum, tum Consultorum, tum denique eorum , qui ipsis patrocina-hantur; qui non cessabant Pontifici persuadere, Patres Societatis istiusmodi exceptionibus nil nisi moras quaerere . et judicii sibi imminentis frustrationem. Postqaam vero audita est gravissima cardinalis Perronii vox, L certior magisque anceps quam umquam antea clementis animus nuctuavit. Occurrebant scilicet animo, quae Patres Societatis in solemni has hisce disputationibus pro Molinae defensione adversus physicas praedeterminationes
Brgumenta nec pauga, nee adeo contemnenda protulerant, quibus Pelagianismi accusationes diissari non P rum ae dissipari videbantur. ,
118쪽
DE CONTROV. CIRCA A . DIV. GRATIAE. ars XCII. Igitur Pontifex consilium inivit non suae valetudinis, nee sui otii. Decrevit controversiam totam, spissam illam ae perplexissimam per se evolvere, et Pro prii ingenii acie, nullis iam cognitorum aut arbitrorum relationi hus fidendo , de negotio toto quid esset statuemdum , definire. Ab hac inductione animi, homo annis gravis, Iahoribus fractus , podagra morbisque aliis ab aliquo iam tempore frequentissime tentatus , ad ham maximis quotidie occupationibus oppressus, Iibrum Mo- Iinae de concordia legere a capite aggressus est, vigi-giliisque acribus et contentione diuturna in id perseu ranter incubuit. Servatur hodiedum in Romano tabulario Societatis codex ille ipse editionis Antuerpiensis, quo usus est, et quo donati sunt Iesu itae ab ipsius Nepote Cardinale Aldobrandino ; in eoque videre licet notas Sacra Pontificis manu interdum ad marginem adscriptas, subnotatasque saepiuscule lineolis in ipso oontexta se tentias , eas maxime, quae Molinam ah obiecto illi P Iagianismo et Semipelagianismo clare vindicabant. Quod si Pontifex coeptum absolvere potuisset, dubitari non potest, quin pro sua recti et aequi, ubi id semel liquido perspeXerat, generose tenaci voluntate , Molinae cognitam innocentiam et orthodoxiam publice ampleoras
efficaci patrocinio suerit. Sed Deo aliter visum, qui Clementem VIII. anno 16o5. die V. Martii terris eripuit. XCIII. Iemente VIII. e vivis sublato , Post brevem , et eontroversiarum de auxiliis tractatione vacuum
Leonis XI. Pontificatum dierum XXVII, cardinalis c
milius Burghesius, assumpto Pauli V. nomine, Eeol siae clavum accepit die XVI. Maii, A. 16o5, constanti multorum annorum selicitate regendum .. Non poterat
119쪽
,,6 mssERTATIO HNTORICA Roptari a partibus litigantibus opportunior electio ad aequam justamque controversiae huius decisionem, cujus notitiam Paulus V. perfectissimam hauserat tot illis, quia hus interfuerat, habitis sub Clemente VIII. concertati nibus. Nec eorum praeterea quae sub cardinale Lad vico Madrutio, aut etiam prius Romae in primis illis clanculariis Consultorum coetibus, vel in uispania Lusitaniaque in hac causa praecesserant, fuerat ignaras:
quippe in Congregationem S. Inquisitionis , cujus ea pr Pria erat cognitio, jam pridem adlectus. Aeri adhaeso pollebat iudicio, et innexibili aequitate animi: adeo ut
pro hae finienda gravissima lite , vocatus ad . tantae dignitatis apicem divinitus videretur. XCIV. Sub Paulo V. in examen vocata est praede terminatio Physica Bannesiana , quod ne fieret, toto a thoritatis pondere sub Clementis Pontificata amoliti si erant Dominicam, praetexentes, nolle se ex Aetoribus Beos fieri. Ηuio rei ventilandae fere omnes reliquae con gregationes maximo utriusque partis conatu impetasae fuerunt, in quibus Ferdinandus de Bastida contra Lem sium , postquam circa statam quaestionis de praedete
minatione physica mutuo partium Consensu conventum erat, maXima contentione disputavit, ostenditque doctris
nam illam divinis Scripturis, conciliis, Patribus, praecipue S S. Augustino ae Thomlie refragari, atque ham Mnae libertati inimicam esse. His accesserunt eXtranea - quaedam praejudicia, Bannesianorum causae admodum
infesta. nimirum Academiarum Hispaniae , Galliae, It liae , Germaniae, ae Lotharingiae sancita, et Sacrae Congregationi submissa judicia: suffragia praeeipuorum sere ordinum religiosorum pro tuenda Molinae doctriana : Principum Europae missa ad Pontificem testim
120쪽
DE conROV. CIRCA AUX. DIV. GRATIAE. II 'hia , quibus fidem laciebant, in suis ditionibus proba vi ab Episcopis et Thiologis doctrinam Societatis , tamquam Conciliorum Decretis et fidei consorinem, ac comvincendis Sectariis apprimet idoneam. Demum pondus gravissimum addiderunt Acta Concilii Tridentini in Aroo S. Angeli asservata, quibus lustrandis facta sibi pote state Cardinullis Bellarminus in scripto Pontifici oblato
haeo illi retulit : In Actis Concilii, quae habentur in Arce S. Angeli , refertur, quod cum in disputatione
Theologorum, quae habebatur ante Sessionem VI, duo Religiosi protulissent sententiam istam de prata terminatione liberi arbitrii , Dit mele acceptum a caeteris, eoquod non pideretur salia Catholicum , et propterea decretum formatum est juxta communem aliorum vntentiam.
XCV. Tandem Paulus V. anno I6α. die XXVIII. Augusti pronuntiavit, ut omnis doctrina Molinae indemnata persisteret, et utriusque familiae, Praedic torum et Societatis , Sententia in scholis Catholicis t to et impune doceretur, idque sine damnatione alterius partis, donee aliud a sancta Sede decerneretur. Haec Pontificis decisio utrique ordini, Praedicatorum et S cietatis , per suos Generales intimata est, et uberior causae prosecutio interdicta. Constitutionem hanc confirmavit Clemens XII. anno 1733. die II. Octobr. in ea constitutione , cujus initiam est, Apostolicae providentiae benescis. XCVI. His tamen minime obstantibus , D. do Sanctamour , aliique Iansenti vindices eo tempore , quo Romae quinque famosae Iansenti propo,itiones examinahantur, Aeta Congregationum a Pegna , Coronelio , t Lemosio conscripta in medium Produxere, et ui ub