Theologia dogmaticopolemica qua adversus veteres novasque haereses ex scripturis, patribus, atque ecclesiastica historia catholica veritas propugnatur. Recensuit p. Carolus Sardagna societatis Jesu ... Tomus 1. 8. Tomus 5. complectens tractatum 5. De

발행: 1820년

분량: 638페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

DIsSERTAΤIO HIATORIe1 Iv. 83gnatum . atque ad complures infelici contagione propagatum fuisse a Lucido Presbytero Gallo. Probatur ssertio I. ex epistola Fausti Reiensis Episcopi ad Lucidam, et ex libello emendatio uis, quem Lucidus Episcopis Gallia canis obtulit. Cum Galliarum Episcopi meditarentur graviora contra Lucidum, Faustus per epistolam graviter eum monu t, ut saniora Saperet; eidemque proposuit fidei a ticulos quos profiteri debebat, ut cum Ecclesia catholica Sentiret. Hujus aiat. m epistolae exemplar, inquit Faustus , mecu in retineo, in conperitu Sanctorum Antistiatum , si ita necesse fuerit, Pro erendum. Quod si eam subscriptam, ut dixi, transmittere nolueris, aperte adhuc te in errore persistere ipso silentio comprobabis : ac proinde jam necessitatem mihi iacies ad personam tuam Publicis conoentibus exponendam. Et ideo Secundum haec, quae a me sunt directa , rescribe , utrum ea , remotis circuitionibus , aut agnoscas, aut respuas. Lucidus, accepta haec Fausti epistola , errores Suos revocavit, misso ad XXX. Episcopos Galli ea nos emendationis suae libello, quem ita orditur: Dominis beatissimis, et in Christo reoerentissimis Patribus, Leontio , Eufrenio , Fonteio, Vicentio, Mamerto etc. Episcoρis Lucidus Presbter. Correstrio pestra salus publica , et sententia uestra medicina est. Unde et ego Summum remedium duco , ut Praeteritos errores aCCusando excusem , et salutifera confessione me diluam.

Proinde juxta praedicandi stultita Concilii Arelatensis damno uobiscum sensu in illum, qά dicit humanae obedientiae laborem dicinae gratiae non esse iungendum. Qui dicit post primi hominis lapsum ex toto arbitrium uoluntatis extinctum. Qui dicit, quod Christus et Sulςutor noster mortem non pro omnium Sam

92쪽

Dε PRAEDESTINATI,NIs. late susceperit. Qui dicit, quod praescientia Dei homianem piolenter compellat ad mortem, uel quod eum Dei pereant voluntate , qυi Dereunt. Qui dicit , quod post acceptum legitime baptismum in Adam moriatur , quicumque deliquerit. Qui dicit alios deputatos ad mortem , alios ad ollam praedestinatos. Qui dicit ab Adamusque ad Christum nullos ex gentibus per primam Dei gratiam , id est, per legem naturae in aduentum Christi fuisse saluatos, eoquod libertim arbitrium in primo parente perdiderint. Qui dicit Patriarchas ac Prophetas , pel summos quosque Sanctorum, etiam ante redemρtionis tempora, intra Paradisum demisse. Haec omnia , quasi imρia et sacrilegiis repleta, condemno Orate pro me Domini Sancti, et Apostolici P tres. Lucidus Presbyter hanc epistolam manu propria subscripsi: et quae in ea adstruuntur, assero , et quaedunt damnata, damno. LXVIII. Probatur assertio II. ex duobus Conciliis Arelatensi et Lugdunensi circa annum 475. celebratis authoritate Leontii Arelatensis Episcopi, qui ab Hilaro Papa jussus erat quotannis , Si fieri posset, coger Synodos Episcoporum ex Provinciis Lugdunensi, Viemnensi, Narbonensi prima ac secunda. Arelatensis Smnodus epistolam Fausti ad Lucidum calculo suo approbavit , atque XI. Episcoporum subscriptionibus communivit , damnatisque Praedestinatianorum erroribus , Fausto Reiensium Episcopo provinciam demandavit ., adito 1ibro de Gratia et Libero arbitrio novitium hane errorem impugnandi ,. eaque uberius explieandi , quae in Arelatensi Synodo contra Praedestinatianos decreta fuerant. Testem habemus ipsum Faustum ,

qui in Praelatione librorum de Gratia et Libero arbi-

93쪽

36 DISSERTATIO HISTORICA N. trio ait Leontium Arelatensem ita scribit. Domiso Nemrissimo , ac Re rendissimo Leontio Papae Faustus.

Quod pro sollicitudine pastorali, Beare Papa Leonti ,

in condemnando praedestinationis errore concilium Summorum Antistitum congregastis, universis Ga

liarum Ecclesiis praestitistis. Quod pero ad ordinanda ea , quae collatione ρublica doctissime protulistis, operam infirmis humeris, curamque mandastis ; Partim , ut reor, tanto negotio , parum sanctae exist

mationi oestrae consuluistis, et me judicio charitatis .sos Periculo electionis onerastis. Et in fine Praefationis subjungit: In quo quidem opusculo, post ArelatenMSConcilii subser tionem, novis erroribus deserehensis, aliet aliqua unodus Lugdunensis exegit. Itaque dii rum conciliorum authoritate Faustus Opus illud composuit. LXIX. Monumentum etiam Praedestina Ianah ha resis Saeculo VI. per Galliam praesertim serpentis, habemus ex Synodo Arausicana II. A. 529. celebrata ;post damnatos enim Semipelagianorum errores, Ara sicam Patres his verbis Praedestinatianam haeresin jugulant Capit. XXV. Hoc etiam secundum fidem Catholicam credimus, quod acces/ta per baptismum gratia , Omnes baptizati, Christi auxiliante et cooperam te, quae ad salutem pertinent, possint et debeant, si fideliter laborare potuerint, adimplere. Aliquos pero ad malum dicina potestate praedestinatos esse, non solam non credimus , sed etiam si sunt, qui tantum malum credere pelint, cum omini detestatione illis anathema dicimus. Deinde utrumque contrarium errorem, semipelagianum et Praedestinatianum, uno quasi ictu praecidunt proxime sequentibus verbis : Hoc etiam sa

94쪽

DE PRAEDESTINATIANIS. γ'Iubriter profitemur, et credimus, quod in omni opere bono , non nos incipimus, et postea per Dei miser cordiam adjupamur; sed ipse nobis nullis praecedentibus bonis meritis , et Iidem et amorem sui prius a Drat , ut et baptismi Sacramenta Adeliter requiramus , et post baptismum eum ipsius adjutorio ea quae sibi

sunt placita implere possimus. Neque ex eo , quod rausicani Patres dicant, Si sunt qui tantum malum credere pelint, inserri notest, eos dii hi tasse, ulline uspiam fuerint homines Praedestinatiani : salis enim verisimile est, post Arelatense ac Lugdunense Concilium , et repudiatos publice a Lucido Presb3tero ere Te s , ab affirmanda impia sententia illa, divinae san-etitati inimica , quae ilagitiorum omnium Deum auth rem facit, Praedestinatianos abstinuisse , nimirum Deum Tatione suae potestatis praedestinare homines ad pee- eandum : atque idcirco Arausicani Patres verba illa amdiderunt , Si sunt, qui tantum malum eredere pesint.

contra vero, cum non eodem modo se gesserint Praedestinatiani in reticendis erroribus humanae lihertati eontrariis, hac de causa iidem Arausicani Patres, omni dubitatione remota, eontra Praedestinatianos definiverunt : Hoc etiam secundum Idem Catholicam credimus , quod acceptu per baptismum gratia etc. ut Simpra. Habetur itaque ex Arelatensi, Lugdunensi, et Α- rausicano II. concilio, Saeculo V. et VI. extitisse ita salliis Praedestinatianos, eosque non adeo paucos, ad quidam nostrorum temporum Scriptores vellent; alienum est enim ab inveterata disciplina et consuetudine Eo etesias celebraro concilia contra haereses vel commentitias , vel quovis nomine contemnendas, a quibus aut nullum, aut sere nullum timeatur malum : vel siquod

95쪽

sa BISSERTATIO HISTORICA IRgravius eo, illis malum impendeat, subsidiis Belliori-hus , praeter conciliorum celebrationem, hujusmocli malo subveniri possit. LXX. Jacobus Usserius, et Cornelius Jansenius Iprensis , ejusque Apologistae , ne se in errore iam diu

proscripto esse fateantur, contendunt haeresin Praedestinatianam commcntitiam esse, ae sabulam a Semipelagi vis inventam; aiuntque I. articulos, quos Lucidus Pre

hyter retractavit L nihil aliud esse, quam argumenta quihus Seinipelagiani doctrinam Augustiniano in oppugnahant. II. Nullam fidem adhibendam esse Fausto I eie si, Semipelagiano Episcopo, Augustinianae doctrinacthosti. III. Lucidum Presbyterum verum faisse Semis Iagianum , quia in suo emendationis libello vult aliquos Per legem naturae, quam primam gratiam voeat, salvos fieri potuisse. IV. Quae narrantur in causa Lucidi, ficta omnia ac simulata suisso a duobus hominibus Semipelagianis Fausto, et Lucido, ad insumandam Augustini doctrinam de praedestinatione gratuita. V. Epistolam Fausti ad Lucidum a Synodo Arelatensi nee approhatam , nee subscriptam faisse ; cum Henricus Canisius Tomo V. Antiquarum Lectionum asserat, in manuscripto codice Monasterii S. Galli non reperiri subscriptiones illas by coporum , quae in vulgatis editionibus leguntur, sed unius Fausti. VI. Duo illa Concilia , Arelatense et Lugdunenso conflata suisse ex Episcopis Semipelagianis , aut omnino commentitia esse. Florus enim Magister Saec Io IX. in libro, quem contra Joannem Scotum Erigenam scripsit jussu et nomine Ecclesiae Lugdnnensis, ita de Praedestinatiana haeresi loquitur Cap. IV. Non potest inueniri toto tempore, quod fuit inter Augustinum et nos , aliquam talem haeresin in Eccle)ia extitisae,

96쪽

us erroris accusant. VII. Denique ajunt, Faustum a comcilio Arelatensi jussum contra Pelagianos Scribere, neque contra illos, neque contra Praedestinatianos de gratia et libero arbitrio scripsisse, sed contra S. Augusti

num.

LXXI. Verum evanidas, cassasque esse has adversariorum eAceptiones, patebit ex responsi s. Ad I. it quo Res p. Quamvis Praedestinatianorum dogmata eadem fuissent, quae a Pelagianis vel Semipelagianis salso aetemere opponebantur doctrinae S. Augustini; ex eo tamen legitime inserri nequit, nullos revera fuisse, qui ea tamquam vera, et Augustini doctrinae consentanea defenderent. Catholici certe ab Arianis accusabantur S, Bellianismum, ab Eutychianis Nestorianismum , a Pelagianis Μanichaeismum invehere : nulli ne idcirco extitere Sabelliani, Nestoriani, Manichaei 3 Λd II. R. Fa Stum nec Augustini hostem, nec Semipelagianorum lautorem fuisse, ut praecedente Dissertatione ostendimus. Et quamvis etiam Massiliensium errores bona fide amplexus fuisset, utpote ab Ecclesia tune temporis nondum clare reprobatos , quemadmodum a Ioanne Cassiano id factum esse constat; neutiquam tame n verisimile mi, Faustum, virum illum doctrina et sanctitate celebrem, quem Gallicana Ecclesia a pluribus iam saeculis ut Sanctum colit, in re tam obvia et aperta splendide mentitum fuisse. Ad III. R. Semipelagianismum Lucidi prorsus commentitium esse. Is enim in suae emendationis libello ad XXX. Episcopos intor alia id etiam profitetur : Ita assero gratiam Dei, ut adnisum hominis et conatum gratiae semper assiungam. Qui autem

in negotio salutis gratiae Dei adiungit semper adnisum

97쪽

s4 DISSERTATIO HISTORICA Iv.

hominis et conatum, satis aperte declarat, gratiam Dei esse priorem et praecedentem, adnisum aulcm et conatum hominis posteriorem et subsequentem; quo tota

evertitur Semipelagiana doctrina. Quod vero Lacidus olim docuerit, ante adventum Christi aliquos ex Gentibus per primam Dei gratiam, id est, per legem naturae in adventum christi fuisse salvatos; neque Pelagianus, neque Semipelagianus idcirco fuisse evincitur. Verha εnim illa tantum si guificant , quod aliqui ante Christi adventum salutem sine lege scripta , Mosai ea et Evangeliea, consecuti sint per primam Dei gratiam , id est, per legem naturae , conjunctam scilicet cum gratia interna accepta ex praevisis Christi vent ri meritis: quam ipsam doctrinam tradit. S. Augustinus Epis t. CLVII. ad Hilarium , et Epist. CXC. ad Optatum. Ad IV. R. Haec sine testibus, absque ulla verisimilitudinis umbra ah adversariis spargi; ut adeo risu magis digna sunt, quam seria resutatione. Quis enim sa nus sibi facile persuadeat, Lucidum ipsum se gratuito illorum errorum reum consessum fuisse, ae XXX. Gabiicanae Ecclesiae Episcopis, non utique obesae naris hominibus, sucum fecisse Τ Ad V. R. Epistolam Fausti ad Lucidum munitam fuisse subscriptionibus XI. Ep scoporum , Fausti, Auxenii, Pauli , Eutropii, Pragmatii, Patientis, Euphronii, Megetii, Claudii, Leucadii,

Juliani, tantum non omnia exemplaria etiam antiquis sima testantur, quamvis subscriptiones illae defuerin in codice Sangallensi, quem ipse Henricus Canisius fatetur omnino perturbatum fuisse. Ad VI. R. Absquo ullo fundamento , nec sine manifesta injuria, Patribus Arelatensis et Lugdunensis Synodi, quorum aliqui sanctitate etiam illustres fuere , semipelasinus mi uotam

98쪽

DE PRAEDESTI XATIANIS. , 9s inuri posse. Duo vero concilia , Arelatense et Lugdunense , contra Praedestinatianos habita fuisso ambigi nequaquam potest. Qua enim Donte Faustus in praes tione librorum suorum de Gratia et Libero arbitrio ad Leontium Arelatensem, Metropolitana doctissimum, a sus fuisset luculentam horum Conciliorum meationem facere, quae paulo ante ita luce totius Galliae celebrata

fuere , ipso praesente Leontio 3 Florum quod attinent cccc . annis Lucido posteriorem, ajo in rebas saeti Ddem potius habendam esse coaevis Scriptoribus, quam iis, qui longe post vixere. Ad VII. R. In Arelatensi et Lugdunensi non Semipelagianos, sed Praedestinatianos fuisse damnatos; i deoque Faustum iussum fuisse ab utris

usque concilii Patribus contra Praedestinatianos calamum acuere. Manifeste id tes atat ipso Faustus in praefatione ad Leontium Arelatensem, quam supra exhibuimus. Iam vero si Fausto demandata fuisset provincia Pel gianos aut Semipelagianos impugnandi, numquid a Lecutio , aliisque Episcopis comprovincialibus, qui utri- . que Synodo interfuerant, Faustus in re adeo recenti serihens demandatam sibi suisse a Concilii Patrihus Praedestinatiani erroris impugnationem, manifesti undequ aque mendacii argui potuisset Τ Miror profecto tam absonam sabulam potuisse a viris doctis adoptari. LXXII. Praedestinatianam haeresin sere eat inetam instauravit, eamque latius propagavit Saeculo IX. G thes latis , gente Saxo, monasticam vitam In Orbacensi Monasterio Suessionensis Dioeeeseos professus. Et psus hie monasterio at similitudinem transfugae , absque ulla sui Abbatis iacultate , magnam Europae Par tem , praesertim vero Italiam peragrarit, obiecta salsa

specie christianae religionis vindicandae et Propagau

99쪽

die, etsi perversa praedestinatianae haeresis dissemina uindae cupiditate. Errores ejus recensent Hincmarus Rhemensis in epistola ad Nicolaum I. Papam, Rabantis Maurus Moguntinus Lib. de Praedest. ad Nothingam Episcopum Veroneuscio, aut ut alii volunt Brixiensem, in epistola ad Eberhardum Comitem Forojulensem , et in epistola Synodica ad Hinc marim Rhc mensem, Amo Io Lugdunensis in epistola ad Gothescalcum , aliique. Praecipuos Brevi compendio dabimus. Docebat Gothesealcus I. Nolle Deum ullo modo salvos fieri, nisi solos praedestinatos. II. Christum Dominum nullo modo mortuum esse , aut sanguiuem fudisse , et orasse , nisi pro solis praedestinatis. III. Hinc nulla esse in repro- his vera Ecclesiae Sacramenta , nullamque eis gratiam per illa conserri, utpote quae fructus sunt Dominicae mortis et redemptionis. IV., Deum quosdam praedestinare ad culpam et poenam quemadmodum quosdam praedestina* ad gratiam et gloriam. V..Dei praedestinationem esse antecedentem salutis eis, qui salvantur; et perditionis eis, qui pereunt. VI. Isine nullum esse hominis liberum arbitrium , quod in statu naturae Iapsae non est liberum nisi ad malum ; quale est arbitrium daemonum, quod nisi malum velle non potest. In Patrocinium suae haeresis, ut scribit Rabanus in epistola ad Eberhardum comitem , producere solebat Got scalcus S. Augustini sententias; quod et modo praestant Jansenti assectae , aetatis nostrae Praedestinatiani. LXXLII. Rabanus Moguntinus certior faetus a Nothingo Veronensi de erroribus a Gotheseulco in ea proin vincia disseminatis, eodem Nothingo suadente, libram edidit de Praedestinatione contra Gothesualeum, gravemque epistolam scripsit ad Eberhardam comite in F

100쪽

DE PRAEDESIGATI Nis. vroiuliensem, ad quem tamquam hospes divellerat G

thesealeus, eumque hortatur, ut novum Praedestinatianum eohibeat. Itaque Rabani opera Gothesealeus Italia expulsus Eberhardi Comitis iussa videtur, qui se ad extremum Moguntiam recepit, ut ab obiectis e roribus , oblato fidei suae libello , coram Moguntinis Patribus se purgaret. Congregata erat A. 848. Synodus Moguntina II, cui praeerat Rabanus Maurus Moguntinus Metropolita. Frequentes ad eam convenerant Germaniae Episcopi, quibuscum consedit Ludovicus Germanorum Rex, Lotharii Imperatoris Frater. In hac Synodo auditus et examinatus Gothescaleus, haereticus Praedestinatianus decIaratus est; et quia in sua haeresipertinax, damnatus, atque ad Hinemarum Rhemensem, ad cujus dioecesin pertinebat, cum litteris synodalibus missus a Patrihus Moguntinis, quibus juratus promisit, numquam se deineeps in Ludovici regnum recepturum.

LXXIV. Anno 8 s. in palatis carisiaco habita

est Synodus , quae Carisiaca L ex loco nominatur. Acleam eonvenerant ex Belgicae, Bliemorum, et GallI-rum provinciis Episeopi XIII. Chorepiscopi II. Abbates III, Carolo Calvo Francorum Rege convocante, et cum eis considente. Synodum ingressus Gothescalcus, eum eontumelias et maledicta , omni reverentia posthabita , eontra Moguntinos et caristaeos Episcopos, suos legitimos iudices, pleno ore evomeret, Episcoporum jud cio Sacerdotali honore privatus est: tum praedestinatianae doctrinae suae libellum, in quo divinarum Script Tarum , Sanctorumque Patrum testimonia perperam inte Iecta continebantur, in ignem coram Patribus conji-Dere coactus, eodemque tempore verberibus assectus Tom. E

SEARCH

MENU NAVIGATION