Theologia dogmaticopolemica qua adversus veteres novasque haereses ex scripturis, patribus, atque ecclesiastica historia catholica veritas propugnatur. Recensuit p. Carolus Sardagna societatis Jesu ... Tomus 1. 8. Tomus 5. complectens tractatum 5. De

발행: 1820년

분량: 638페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

DE NECESS. GRATIAE AD BONUM MORALE. 389nibus suis peccant. R. D. A. Tenemur aliquando a luexplicito ae formali , C. A. Semper, subdist. Hoe sensu , quod nihil Deere debeamus , quod repugnat gloriae Dei, in quantum nimirum praeceptum hoe est negativum , C. A' Hoc sensu, quod positive et formaliter

semper omnia teneamur referre in Deum ex motivo caritatis , N. A. et Conseq. Quamvis verba Apostoli verum continerent praeceptum , non tamen idcirco ten remur positive et sormaliter aetiones nostras semper ad Deum reserre; sed eo tantum tempore , quo urget et obligat praeceptum dileetionis Dei, quod certe licet saepius in decursu vitae obliget, non tamen Semper obligat, et pro quolibet tempore. Porro infidelis, etiam qui myst ria nostrae fidei penitus ignorat, exercere potest opus aliquod morale regiam et honestum tum ex ossicio tu in ex fine; quod quidem ex se ipso implicite ae mediate, ex intentione agentis saltem generali et confusa, tendit ad finem ultimum, Deum scilicet, naturae ac toti as b, ni Authorem. Quando enim actio moralis tum ex ossi cio tum ex fine proximo recta esς, qui primo et imme-

. . . .

diate ab agente Intenditur , neque alio quocumque Par ticulari fine perverso ex parte Operantis vitiatur, tune aetio illa proprio et innato quasi motu ac pondere in finem ultimum, Deum scilicet, relabitur ae resertur, eamque agens ipsum implicite , eo usu se, ae virtualiter reser re dicitur , tametsi de illa in Deum referenda acta non cogitet. Ratio est, quia omne honum tum ex sese, tum ex generali ac virtuali agentis intentiona ad eum refertur , a quo tamquam a fonte et authore profluit. Sed omne quod honum , rectum et honestum est, a Deo est tamquam a lante et principio totius honi. Ergo ete.

392쪽

39o ARTICUL Us I. CONTROVERSIA X. CCCLVIII. Dices L Omnis actio, quae non resertur ad finem ultimum, mala est. Sed aetio quae non fit ex charitate , non refertur ad finem ullimam. Ergo mala est. Atqui infideles non habent charitatem. Ergo. R. D. M. Omnis actio mala est, quae nee refertur, neu reseri bilis est ad finem ultimum naturalem vel super- Naturalem, C. M. Q aae expliti te non refertur ad finem ultimum superuaturalem , N. M. Et sic distincta minore , N. C. Ut actio. sit honesta, et moraliter ac natur liter recta, non requiritur charitas Theologica, sed sus, ficit charitas late talis, se a amor repti; debetque rese-xibilis esse, aut etiam implieite referri ad Deum tam- am Authorem naturae, et sontem ae regulam omnis honestatis naturalis.

CCCLIX. Dices II. Quaelibet hominis aetio moralis vel fit ex amore Dei , vel ex amore mundi: si fit ex amore Dei, recta quidem est, at non sine auxilio gratiae supernaturalis: si ex amore creaturae aut mundi . vitiosa est. Ergo. R. praescindendo ab ea quaestione, an detur actus indisserem in iudividuo, quae inter ipsos Catholicos Boetores agitatur, D. A. quaelibet actio moralis fit ex amore Dei naturali vel supernaturali, C. A. Ex amore Dei sup rnaturali, vel ex Mmore mundi , N. et Conseq. Aetio moralis Potest ab homino τε ferri ad Deum tamquam authorem naturae, quin ad Deum referatur tamquam authorem gxatiae et gloriae : quo casu quamvis aetio illa non sit meritoria vitae aeternae , erit tamen naturaliter honesta, atque eKamore Dei naturali profici sciens , non ex amore mundi.

Equidem Bujus distinctionem hanet amoris Dei naturalis et Superuaturalis improbavit; at merito proscripta fuit

Propositio eius XXXIV. Distinctio illa duplicis amoris,

393쪽

DE NECESSIT. GRATIAE AD BONUM MORALE. 3si naturalis pidelicet. quo Deus amatur ut author natin rae , et gratuiti quo Deus amatur ut beatiscator, paria est et commentitia, et ad illudendum sacris litteris,

et plurimis veterum testimoniis excogitata. Praeterea non omne id, quod si ex amore creaturae, vitiosum est, nisi fiat ex amore inordinato; sccys tiee Parentes ,

nec charissimos quosque diligere liceret affectu quodamnaturali. CCLX. Dices III. Omne bonum oritur a Deo Atqui nulla Infidelium actio oritur a Deo. Ergo nulla. Infidylium actio est bona. P. m. Omnis Infidelium actio

est prorsus inutilis. Ergo non oritur a Deo. Ergo non est Bona , quia nullum opus honum est inutile. R. D. M. Omne bonum oritur a Deo tamquam aut re gratiae vel naturae, C. M. A Deo tamquam aut re gratiae , N. M. Et sic dist. minore. U. C. Ad probat. D. A. Est prorsus inutilis ad vitam aeternam promerendam, C. A. Ex omni parte inutilis, N. A. Infidelis per actum naturaliter honestum satisfacit pra. cepto legis naturalis, Peccatum i oenamque illi debitam vitat, minus indignum misericordia Dei se praebet, ac denique praemi rem tem PDrale promercri Potest. CCCLX l. Objicitur IV. Paritas. Daemones non POMsunt elicere opus moraliter honum. Ergo nec homine Iin statu naturae lapsae possunt illud elicere, nisi adj ventur a gratia. R. c. A. N. C. Daemones sine ulla intermissione Deum acta oderunt, atque omnia quae ad

Deum pertinent: unde quidquid agant, illud necessitate consequente agunt ex affecta displicendi Deo, et hominibus noctiudi; atque ita necessario, nec sitate nimirum consequente hoc odium, in actibus suis omnibus Peccant, cum sint obfirmati in actuali odio Dei.

394쪽

α ARTICULUS I. coNTROVERSIA X. Homines autem in haec ita, etiamsi infideles et per Ntissimi, non semper a tu Deum et proximum Oderunt, neque ex hoc odio Semper operantur.

CCCLXII. Objicitur V. Sequela. Si homo in fide.

Iis posset bonum aliquod morale stas viribus sacere , sequeretur I. post Adae peccatum in natura humana remansisse aliqua virlatum semina. Atqui id dici nequit , cum hoc ipsum in Joanne Cassiano reprehenderit S. Prosper Lib. contra Collatorem Cap . XIII. II. Sequeretur, ita statu. naturae lapsae hominem liber talem ad bonum habere sine gratia. III. Opus moraliter bonum esse etiam meritorium vitae aeternae; quia iaopere morali ex omni parte bono nihil deesse videt , quo minus homo per illud possit ad vitam aeternam pervenire. IV. Deum non magis concurrere ad opera bona, quam ad mala , siquidem ad bonum opus mortile sufficit auxilium Dei generale. R. ad I. D. M. Sequeretur in natura humana remansisse aliqua semina virtutum in sensu Catholico, C. M. In sensu Semipelagianorum, N. M. Per semina virtutum non intelligimus cum Semipelagionis, quos loco est. refellit S. Prosper, bonas cogitationes et pia desideria , quibuq homo praeparatur at gratiam ; se' reetae rationis lumen , et naturalem voluntatis propensionem ad prosequendum honestum , et inhonestam aversacidum , saltem quando gravis in oppositum non urget tentatio. Ad II. D. A. Sine gratia hominem habere libertatem ad honum s pernaturale, quo bene iust M vivitur, et ad vitam ae ternam pervenitur, N A. Ad borium mere naturale , C. A. Α I III. N. A. Opus morale ac naturaliter hone-Stum, quamvis ex omni parte sit honum, meritorium esse nequit vitae aeternae , quia motivo supernaturali

395쪽

DE EFFECTIBΓs Id DFICATI0NIS. . Dadestituitur , atque ud finem supernaturalem non ordinatur. Ad tV. N. A. Et quidem quod Deus magis concurrat ad opera hona meritoria vitae aeternae , quam nil mala , perspicuum est ex eo, quia ad illa concurrit gratiam suam tribuendo , sine qua nullum quidem opus salutare, sed tamen actio peccaminosa elici pote t. Quod vero ad opera bona, etiam naturaliter tantum honesta, magis concurrat quam ad mala, licet ad illa majus auxilium saepe non conserat, patet ex eo, quia Deus ad bonum concurrit illud praecipiendo vel consulendo : ad malum autem nulla ratione moraliter co

currit. I

ARTICULUS IL

CONTROVERSIA LAN IN IUSTIFICATIONE IMPII VERA FIAT PEGCATORUM REMISSIO Τ

Contra ProtestanteS.cCCLXIII. Justi eatio nihil aliud est quam mutatio , qua quis eRimpio seu peccatore fit iustus. Tridentinam Sess. VI.Cap. IV. ea. δε ita definit: Translatio ab eo statu, in quo homo nascitur Illius primi Adae, in statu gratiae et adoρtionis inuorum Dei per secundum Adam Jesum christum Sulνutorem n trum. Quae quidem verba, etsi

396쪽

3si ARTICULUS II. C0NTROVERSIA I. solam illam iustistcationem innuant, qua quis a primu geoia labe per baptismi susceptionem Purgatus, gratiae

compas redditur; ad eam tamen quae in Sacranaeuto Poenitentiae obtinetur, facile accommodari Possunt. L

quitur autem do hac ipsa Tridentinam Suss. V . cap XIV, ubi ait: qui uero, ab accepta iusti cationis gratia' per peccatum exciderunt, rursus justi cari poterunt ,

cum excitante Deo per poenitentiae Sacramensum, merito, chriati amissam gratiam recreerare procuragerint. Atque haeo , quae fit per transitum a non esse iusti liis , aut etiam a statu Peccati ad statum justitiae, dicitur prima justiscatio; secanda vero est accretio , Se

augmentum iustitiae , iuxta illud Apocalypsis Cap. XXII. Qui iustus est, iusti cetur adhuc. Augumentum justificationis mereri Possumus de condigno, non vero Primam justificationem CCCLXIV. Gratia sanetificans, qua impius iusti

ficatur , est supernaturale Dei donum , intrinsece intia rens per modum habitus , quo homa sormaliter rodestur sanctus, justus, Deo. gratus, filius Dei adoptigus, et haeres. vitae aeternae. Singula definitionis verba piari-hus controversiis adversus Protestantes tuehimur. Dicitur I. Supernaturale Dei donum, ut significetur, gra tiam sanctificantem non esse ipsum mei Spiritam Son-ctum ', sed ab ipso emanare, tamquam essectum a causa II. Intrinsece inhaerens per modum habito, ut deno tetur gratiam sanctificantem esse quid perman s , atque homini intrinsectam ; non vera extrinsecum Dei favorem,

quo illi imputantur merita et ii titia Christi. IIL Qua

homo formaliter redditur sanctus, Deo gratus et . His verbis explicantur essectu; gratiae sanctificantis hae enim hominem vere constituit justam, delendo Peccata ,

397쪽

DR EFFECTIBUS IUSTIFICATIONIS. 391 et cor lapideum ab eo removendo: Sanctum , immunem eum ab omni peccato gravi servando, hominemque in clinando ad omnia quae Deo sunt placita : Deo gratum, reddendo hominem divinas voluntati consormem, ae filium Dei adoptivum, juxta illud I. Joan. Cap. III. VAdete qualem charitatem dedit nobis Pater , ut Iuli Dei

nominemur et simus: denique haeredem vilao aeter

nae, iuxta illud ad Rom. Cap. VHI. Si autem silii, et haeredes et haeredea quidem Dei , cohaeredes autem christi. CCCLXV. Lutherus et calvinus magno stadio eo tendunt, in baptismo, aut quandocumque homo per fidem specialem apprehendit justitiam Christi, sicque juxta ipsos iuxtificatur , non ablui, non deleri, nota auferri peccata personalia, atque ipsum etiam origina te, sed tantum tegi per merita et justitiam Christi τquia Deus intuita hujus justitiae per fidem apprehe sae , illa peccata non imputat ad culpam et poenam, ceditque iure suo ad irascendam peccatoribus, illosqua PunIendos , quamvis macula peccati adhue in illis remaneat. Volant itaque peccata in hau providentia et

Terum ordine ramitti solum per condonationem extrin- Segam , seu meram non imputationem, ita ut in peccatore nulla fiat mutatio intrinseca, sed revera maneat in ipso id quod babet Propriam et veram rationem Pe cati , verumque sit dicere, manet peccatum, 4ed cum donatum et remissum.

CCCLXVI. Conclusio. Peccata in iusti steatione

vero tollantur ac delentur, ita ut homo post iusti cationem non amplias maneat iniustus et peocator. Prob. I. Aathoritate Soripturaram , ex qaibas malliseκ a gumeutam depromitar. Joannis cap. I. dicitaret Moa

398쪽

MRTIcULUS II. CONTROVERSIA MAgnus Dei, reee i tollit peccatum mundi. Aet. Ca III. Poenitemini et conpertimini, ut deleantur peccata pestra. A l Hebr. Cap. IX Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata. Micheae Cap. VII. Proiiciet in pro undum maris omnia Pe cata nostra. Ea quibus Me argament tam instruitur. Id quod tollitur, deletar, exhauritur, et longissime Projicitur, non manet in homino, Sed in justificatione peccatum tol leur, deletur, et longissime ab homine Projieitur. Ergo peccatum non manet in homine iustismato. II. Quando maculae, sordes, ch inguinamenta

Corporis. eluuntar , absterguntur et mundantur Per externam lolionem , tunc certe non manent in corpore ,

Sed evanescuat: negae corpus dicitur amplius maculatum , sordidum , inquinatum sed inuadum , Purum mimmaculatum. Ergo etiam. pari ratione quando maculari sordes et inquinamenta animae, quae sunt Peccata . per internam lotionem eluuntur, abster*untur, et Inu

dantur, quod fit in justificatione , non amplius manent in anima , sed omnino dispareat : neque anima, diei amplius potast maculata , sordida, inquinata. At qui Scriptura ait eIui, abstergi, mundari peccata. Er-gO. P. m Ezechielis cap. XXXVI. diei ur : Enundam SVPer sos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis uestris. I. Α' Cor. Cap. VL mesquidem Distis; sed abluti estis, sed iustificati estis.

I. Joan. Cap. I. Sanguis Christi, Filii ejus, emundet nos ab . omni peccato Λpocalypsis Cap. I. Laoit nos a peccatis nostris in sanguine suo. II Qui a corporis vinculis, funibus et catenis quibus constrictas erat, Plane eximitur et liberatar, is certe non retinet illae in suis membris, nee amplias circumserti Ergio simis

399쪽

DE EFFECTIBΠs IUSTIFICATI NIS. t Μν.Iiter quia a spritualibus vincialis, funibus et datenis ἡquae.sunt Peccata quibus' homo constrictus et captivus erat sub potestate satanae, eximitur et liberatur, is apud se non amplius retinet ejusmodi vindilla, neque ea sectim circumfert. Atqui ab his vinculis homo exuvii ur, quando justificatur, juxta illud Psal. CXV. Diru 'isti uincula mea : tibi sacri cabo hostiam laudis Ad Rom. Cap. VI. Nunc uero liberali a peccato , se i autem facti Deo. Ad Coloss. Cap. I. Er uit nos da Potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii dilectionis suae. IV. Serpens aeneus Numer. Cap. XLI .iu deserto a Morse erectus, Israelitas a venenatis ser- Pentum morsibus liberavit, curavit sanavit. Ergo multo. magis Christus, quem Serpens ille:aeneus significabat, homines a peccatis liberat, eosque praesentissimo gratiae suae pharmaco pristinae Sanitati restitiat, non od cultatis, sed depulsis omnino atque extinctis auimae

morbis.

CCCLXVII. Prob. II. Authoritate Patrum. S. Aurgustinus in Enchiridio. Cap. LII. scrihil: Quemadma dum in illo Christo uera mors facta est, sic in no

bis vera remissio peccatorum ; et quemadmodum in illo sera resiarrectio , ita in nobis uera justi catio. S. Crrillus Alexandr. Lib. contra Italianum: Sicut ad arrgentea uasa accedens ignis sordes illis insitas abste git , eodern sane modo etiam dicini Spiritus pis, tamquam ignis qui in nostras immittitur animas, mente scilicet et diςino modo ab omni nos macula liberat, et urget quodammodo nainram in omne nobis contra-xἰum Uus. S. Chrysostomus in cap. XIX. Act. Apo'stol. Illa quae consutorio committimtur, cum Mamma fuerint re ρala, omnem maculam praeteritae Dedita-

400쪽

338 ARTICULUS II. CONTROVERSIA Ltis amittunt, et nune primum confectis non dissimnia proseruntur, aequali fulgore micantia. Ut igitur si

tuam auri metallo confectam , fumo, pulpere, et aerumnis sordibus coinquinatam cum arti cis manus acceperint, renopant fornacis ardore, et splendidam nobis lacidamque demonstrant: ita et nostram naturam mus aeruginatam mole peccati, et malorum gestorum fumo

piolatam , et omni pulchritudine quam primo ei donauerat, denudatam in illos aquarum fontes tamquam in Purgatorium mittit, et Pro flamma Spiritus gratiam

subministrat, et exinde, rudes effectos, etiam sulis radiis eleuat clarius lucentes ueterem hominem conterens.

S. Gregorius M. Lib. IX . Epist. XXXIX. ad Theot1stam Patriciam : Qui ergo dicit Peccata in baptismate funditus non dimitti, dicat in mari rubra Aegyptios

non peraciter mortuos. Si autem fatetur Aegyρtios peraciter mortuos , fateatur necesse est peccata in baptismate funditus mori: quia nimirum Fus patet in absolutione nostra Meritas, quam umbra seritatis. In

Euangelio Dominus dicit, Qui lotus est, non indiget, nisi ut pedes laςet, sed est mundus totus. Si igitur peccata in baptismate funditus minime dimittuntur, quomodo is qui lotus est, mundus est totus 3 Totus enim mundus dici non potest, cui de pyecalo aliquid

remansit.

CCCLXVIII. Prob. III. Authoritate conciliorum. Tridentinum oess. V. Cav. v. ait. Si quis per Iesu Christi Domini nostri gratiam, quae in baptismate confertur, reatum originalis peccati remitti negat, aut etiam asserit non tolli totum id, quod ueram et Pro Priam precuti rationem habet; sed illud dicit tantum radi, aut non imputari anathema sit.

SEARCH

MENU NAVIGATION