Theologia dogmaticopolemica qua adversus veteres novasque haereses ex scripturis, patribus, atque ecclesiastica historia catholica veritas propugnatur. Recensuit p. Carolus Sardagna societatis Jesu ... Tomus 1. 8. Tomus 5. complectens tractatum 5. De

발행: 1820년

분량: 638페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

miles eramus. Deo. Ergo per Christum veram institiam,ot similitudinem Dei intrinsecam , non tantum exterius imputatam recepimus. III. Nemo denominari potest doctus ae sapiens per doctrinam et sapientiam sibi extrinsecam, et alteri inhaerentem. Ergo etiam nemo deno

minari potest iustus per justitiam alienam,' sibiquo extrinsecam. Prosemo qui Aethiopem veste candida indutum, hominem vocaret athum ; omnium judicio salsam diceret. Ergo a pari, qui hominem justitia Christi indutum vocaret justum , i falsum dieeret. IV. Vel per imputationem iustitiae Christi Iomo fieret vere ae proprie iustus, vel tantum improprie ne tropologiee 'Non posterius: quia Scriptura multos vocat iastos et

Sanctos,' vere utique' ae proprie, non tropologice; et

Christus Ioan. Cap. XVII. ait: Et pro 'eis ego sanctifico me ipsum , ut sint et ipsi sanciuicati in peritate. Neque primum ab adversariis dici potest: nam si imputatio iustitiae Christi nos sor maliter justos redderet. Christus, in quem transtulit Pater omnes iniquitates

nostras, per impulationem injustitiae nostrae factus fuisset formaliter injustus et peccator vere ne proprie talis; quia sicut larinaliter esse justum, est vere ae proprie esse iustum: ita formaliter esse injustum ac peccatorem est vere ac proprie esse iniustum ac peccatorem. Α qui hoc sine enormi blasphemia de Christo dici nequit: manifeste enim id sanae rationi, et divinis Seri-Ptaris repugnat, quae Christum innocentem , sanetum, impollutum , segregatum a peccatori bas ubique prae- dieant , eumque semel tantum peccatum et maledictum per tropam vocant, quia hostiae suit pro peccato , et maledictis , ac poenis gravissimis idcirco subjectas ; nullibi vero eum peccatorem aut iniustu

Dominant. '

412쪽

CCCLXXXI. Conelusio IV. Impias formalitet iustificatur per justitiam inhaerentem , seu gratiam iastificantem , qua interius renovatur , et fit intrinsece ii stus. Prob. Conclusio haee dogmatica I. Authoritate Seris Pturarum . quae triplex argumentum nobis suppeditant. Tam I. Scripturae saepius aperte docent, iustitiam et gratiam illam qua iusti sumus, esse aliquid permanens, et quasi derivatum a iustitia Christi, quod proinde sit ab illa distinctum. Joan. cap. I. De planitia dine eius nos omnes accepimns , et gratiam pro graria. - - - Gratia et veritas per Iesum Christum facta

est. Ad Titum cap. III. Ut iustineati gratia ipsius,

haeredes simus secundum spem uitae aeternae. Ad Ephes. Cap. IV. Unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. II. Alii Script Tarum textus indicant, gratiam per quam homo justus

est, esse nunC majorem nune minorem, et posse a

geri , ut II. Petri Cap. III. Crescite vero in gratia. pocalyp. cap. XXII. Qui iustus est, iustifcetur adhuc:

et Sanctus, sanctificetur adhuc. III. Apostolus ad Rom. Cap. V. scribit: Sicut enim per inobedientiam unius hominis , peccatores constitutἱ sunt multi : ita per unius obeditionem justi constituenturi multi. Atqui per ino- hedientiam Adami constituti sumus iniusti, iniustitiavera , reali ac propria, non tantum imputata. Ergo per obedientiam Christi constituimur iusti, iustitia vera , reali, propria, nobisque inhaerente ac intrinseca. Propterea in Scripturis justifidatio nostra dieitur renovatio mentis, regeneratio, participatio divinae naturae: regeneratio autem et renovatio dicunt intrinsecam mutationem, id est, gratiam inhaerentem, per quam ira

Pius ex filio diaboli fit filius adoptirus Dei.

413쪽

CCCLXXXII. Prob. II. Authoritate Patrum. S. Gregorius NaZianz. Orat . in sanctum Baptisma scribit: Quemadmodum nos primum Deus creauit , ἰta creatos restaurauit ac re snxit; et quidem timento diuiniore, primumque 'mentum multis ρartibus suρerante i quod ut uitae cursum ingredientibus est signacillum, ita etiam iis qui adultiore, aetate sunt, gratia etiam est, collapsaeque imaginis erectio. S. Ambrosius Lib. do Mysteriis, cap. VII. alloquens baptizatum, Accepisti. inquit, post haec uestimenta candἰda , ut sint indicium . quod exueris inuolucrum peccati, indueris innocentiae casta pelamina. S. Augustinus Enarratione in Psal.

XCVIII. Laudemus illum, exaltemus illum, qui fecit ipsam iustitiam, quam habemus, ipse in nobis fecit. Quis enim in nobis fecit iustitiam nisἱ qui nos iust scaui 3 De Christo autem dictum est, Qui iusti caeimpium. Nos ergo impii, ille tu Stiscator , quando et ψsam iustitiam ipse in nobis fecit, qua illi placeamus. Et Lib. de Spiritu et littera , cap. XXXII. Charitas Dei Leta est dispundi in cordibus nostris, non qua nos ipse diligit, sed qua nos facit dilectores suos : sicut iustitia Dei, qua justi ejus munere eincimur; et Domini salus , qua nos salvos facit : et Ides Iesu Christi , qua nos Ideles facit.

CCCLXXXIII. Prob. III. Authoritate Tridentini, quod sessi VI. can. X. definit: Siquis dixerit , homines sine Christi iustitia , per quam nobis meruit, justifcari, aut per eam ipsam formaliter justos esse ;anathema sit. Can. XI. Siquis dixerit, homines justi-ineari uel sola imρutat;one justitiae Christi, uel sola

peccatorum remissione, exclusa gratia et charitate,

quae in cordibus eorum per Spiritum Sanctum di

414쪽

ARTICLLUS II. CONTROVERsIA II. fundatur , atque illis inhaerael; aut etiam gratiam . qua justificamur, esse tantum 1aporem Dei; anathema sit.

CCLXXXIV Prob. IV. Ratione Theologica . Deci

esse gratum et sanctum eo modo, quo de sacto homines iusti et Angeli sunt grati, est esse amabilem Deo amore non qualicumque, sed veras amicitiae, et quidem In ordine ad conferenda dona supernaturalia. Atqui amor amicitiae supponit in eo qui amatur proportionem et condignitatem, adeoque aliquod honum , ratione cinius sic ametur. Ergo si Deus amat homines ut ami-

eos, aliquid videt in illis, ratione cujus sint amabiles Ergo in illis uidet pulchritudinem aliquam spiritualem, qua interius in anima decori sunt atque amabiles :nemo quippe pulchritudine aliena pulcher est. Ergo est aliquid intrinsecum in homine, ratione cujus Deo gratus reddatur. CCCLXXXV. Quaeres, an iustitia, qua sormaliter iustificamur, habitualis sit an actualis' B. hahitualem

esse et Permanentem. Assertio haec si non omnino de fide, saltem ita certa est, ut illi opposita merito ab omnibus oenseatur temeraria et erronea. Prob. I. Authoritate Scripturarnm. Joan. Cap- XIV. v. 16. ait Christus:

Alium Paraclitum dabit uobis, Pater ut maneat νο-b scum in aeternum. v. l . Apud uos manebit, Spiritus Sanctus et in uobis erit. I. ad Cor. Cap. VI. An nescis s quoniam membra pestra templam sunt Spiritus Sancti, qui in pobis est. Ergo permanet in iustis donum aliquod Spiritus Saucti, eum mansio et hahitatio dicant ' aliquid permanens, et Spiris ins Sanctus quoad substantiam sit ubique propter di-

inam immensitatem, etiam in impiis. Atqui hoc donum

415쪽

Spiritus Sancti est gratia sanctificans. Ergo gratia sanctificans est aliquid Permanens. Praeterea gratia faueti- eficans Matth. Cap. XXII. comparatur vesti nuptiali, Lugae cap. XV. stolae primae, et annulo, quae Uti lassunt quid Permanens. I. Joan. Cap. ill . dicitur: Omnis, qui natus est ex Deo, peccatum non facit: quoniam semen ipsius in eo manet. Atqui semen illud divinum est justitia, seu gratia sanctifica as. Ergo gratia sanctificans est quid permanens et habituale , non actus. CCCLXXXVI. Prob. II. Authoritate Conciliorum mennens Decumenicum anno 13 o. celebratam , ut hahetur in Clementina I. de Summa Trinitate, statuit eam opinionem esse recipiendam. quae asserit infandi in baptismo , tum parvulis tum adultis ; habitus gratiae et virtutam: Verum, quia quantum ad effectum

baptismi in ρaruulis, reperiuntur Doctor s quidam Theologi opiniones contrarias habuisse, quibusdam ex iρς is dicentibus , per uirtutem baρtismi paruulis quidem culpam remitti, sed gratiam non conferri: aliis e contra asserentibus, quod et culpa iisdem in baptismo remi ritur , et pirtutes ac informans gratia infunditur quoad habitum, etsi non pro illo temμore quoad usum. Nos autem attendentes generalem e scaciam mortis Christi, quae per basetismum aρplicatur ρariter omnibus baptizatis , ορinionem secundam , quae dicit tum Paruulis quam adultis conferri in baρtismo informantem gratiam et virtutes, tamquam Probabiliorem , et dictis Sanctoriam, ac Doctorum madernorum Theologiae magis com Sonam ac concordem , Sacro ainrobante Concilio duxi- mua eligendam. Tridentinam Sess. VI. Cap. VII. ait: Itaque peram et Christianam justitium accipientes , eam

ceu primam stolam, pro illa quam Adam sua in obe-

416쪽

4M ARTICULUS I. CONTROVERSIA VIII.

dientia sibi et nobis perdidla, per Christum Jesum illis

donatam , candidam et immaculatam iubentur statim renati conseruare, ut eam 'erferant ante tribunal D mini Jesu Christi, et habeant pilam aeternam. At

nemo iubetur conservare actus qui statim transeunt, ne

tamdiu conservari possunt. Ergo iuxta Tridentinum πω tia sanctificans est habitualis ac permanens. Eadem Sr- nodus Sess. V. in Decreto de peccato originali absolute definit, parvulos per baptismum innocentes effici, immaculatos , puros, innoxios, ad Deci dilectos , haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi. Atqui parvuli non sanctificantur per autum aliquem , cum sint omnis actus moralis incapaces. Ergo sanctificantur per gratiam habitualem et permanentem. Ergo pari modo etiam adulti justificantur per gratiam habitualom, eum

unica sit pro omnibus causa formalis iustificationis E dem est doctrina catechismi Romani, iussa conditii Tridentini editi, in quo Parte II Cap. II de Baptisma

Num. L. dicitur : Est autem gratia, quemadmodum Tridentina unodus ab omnibus credendum poena an thematis proposita decreyit, non solum per quam Pec catorum sit remissio, sed diuina qualitas in anima i haerens , ac peluti Ulendor quidam et lux, quae an

marum nostrarum maculas. Omnes delet, ipsasque animas Pulchriores et splendidiores reddit CCCLXXXVII. Prob. III. Ratione Theologica. Fideles sunt iusti, non solum cum bene ao meritoris oPerantur, sed etiam cum dormiunt, aut nihil agunt quod ad vitam aeternam conducat. Ergo iustitia, qua formaliter iustificamur, non est actualis, sive non zonsistit in exercitio actuum meritoriorum vitae aeternae ; sed ia-hitualis est, consistens in immunitate a peccato rus

417쪽

DE CAUSA FORMALI IUSTIFICATIONIS. 41 tiat, atque in gratia sanctificante habituali, qua reddimur filii Dei et amici, atque permanenter habiles afl

exercendos actus supernaturales vitae aeternae meritorios.

Praeterea iustitia inhaerens habitualis est neces arta , DO quidem absolute , sed secundum convenientem providentiam et legem ordinariam, ad hoc ut habeamus Principia intrinseca proportionata actibus supernataralibus, atque ita simus intrinsege ac permanenter habiles ad aetas illos modo conuaturali exercendos.

OBIECTIONES.

cccLXXXVIII. Obiicitur L contra I. conelusi

nem, Authoritas Scripturae. II. ad Cor. Cap. v. dicitur de Deo: Eum , christum qui non noperat peccatum , pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso. Ergo iusti sumus iustitia Dei essentiali , nos inhabitante per merita Christi. R. c. A. N. C. Sensus illius loci est, Christum a Deo Patre factum esse hostiam pro peccatis nostris, ut propter ejus merita efficeremur iusti iustitia Dei, non qua ipse Deus . iustus est, sed qua nos intrinsece iustos facit. Quae justitia nobis inhaerens, dicitur justitia Dei , quia nobis a Deo donatur, et nos vere justos coram Deo facit, ut docet S. Augustinus Tract. XXVI. in Joan. his verbis Justitia Dei dicitur , non qua Deus justus est, sed quam dat homini Deus, ut justus sit homo per Deum c CCLXXXIX. Objicitur II contra II Conclusi nem , eadem Scripturarum authoritas. Scriptura in i iis locis , in quibus ex instituto agit de iustificatione formali, eam definit per solam remissionem peecatorum. Ergo justificatio formalis consistit in sola remis-

418쪽

ARTICULUS II. CONTROVERSIA II. 4,6sione peceatorum, non vero in gratia habituali inhaerente. P. A. Psal. XXXI. dicitur: Beati, quorum reis missae sunt iniquitates. II. ad cor. Cap. V. Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum. Ad Rom. Cap. V. Gloriamur in Deo

per Dominum notarum Jesum Christum , Per quem nunc reconciliationem accepimus. R. N. A., ut patet eo ibderanti ea Scripturarum loca, quibus IV. Conclusio nemaonfirmavimus. Ad I. textum. R., non poni ibi integram definitionem iustificationis, sed denotari soIum aliquid quod ad justificationem pertinet: quemadmodum ipsi Protestantes lateri debent in verbis illis Psalmi CXI. Beatus uir, qui timet Dominum , et Psalmi CXVIII. Beati immaculati in via , qui ambulant in Iege Domini , non contineri plenam definitionem iustificationis.

Ad II. et III. R. per reconciliationem non tantum re missionem peccatorum intelligi, sed quam maxime infusionem gratiae sanctificantis, ut ipse Apostolus re-eonciliationem eiusque essectus explicat eodem Cap. V. ad Romanos Abundantiam gratiae, et donationis. et justitiae aceipientes, in pila regnabunt per unum Jesum Chrisitim. Et ad coloss. cap. I. IVunc autem reconciliacit in corρore carnis ejus per mortem, exhibere pos Sanctos , et immaculatos, et irreprehensibiles

CCCXC. Objicitur III. Authoritas Patrum. S. Λωhrosius Serm. III. in Psax CXVIII. ait: Qui dicit Pem cata sua , iustisicatur, quia nimirum Deus confitenti ignoscit. Ergo iustificatio, juxta Ambrosium, nihil

aliud est quam remissio peccatorum. II. S. Augustinus Lib. XIX. de Civit. Dei, cap. XXVII. scribit rip3a nostra justitia, quamςis sera sit Propter peri b

419쪽

DE CAUs A FORMALI IUSTIFICATI AEIS. 4 irrit sinem , ad quem refertur; tanta tamen est in hac Mita , ut Potius peccatorum remissione constet, quam perfectione Mirtutum. Ergo Augustinus iustificationis

essentiam reponere videtur in Peceatorum remissione.

R. ad I. C. A. D. C. Ergo juxta Ambrosium iustificatio nihil aliud est, quam peccatorum remissio Perinfusionem gratiae sauctificantis et inhaerentis, C. con- seq. Absque illa , N. Conseq. Ad II. N. C. Augustinus justitiam nostram in hac vita magis constare ait remissicine peccati, quam persectione virtutum ; tum quia Peccata in haptismo persecte delentur, ut nihil

omnino remaneat habens rationem culpae, vir lates v ro infusae quotidie magis ne magis perfici debent: tum quia remissio peceati semel facta nota eget nova icis sione virtutum, at virtus semel insusa eget quotidis nova remissione peccati, cum etiam ναsti saepe veni liter delinquant.

CCCXCI. Objicitur IV. Ratio. Iustificatio est vox forensis , quae idem significat ac absolvere aliquem, eumque iustum pronuntiare et declarare. Atqui justum pronuntiare et declarare non est illi justitiam ius indere quae inhaereat. Ergo justisiuatio non fit per jastitiam inhaerentem. R. l. retorqaendo. Condemnat IO est vox forensis , quae idesin significat ac pronuatiare et declarare aliquem nostentem au reum. At lai reum et nocentem Pronuutiare, non est reatum aut culpam ipsi in laudere. Ergo con lem uatio fieri potest sine calpa et Teata inhaereate. Ergo neu peccatum Origi ualΘ, nec personale est aliquid homini ii, haerens et intrinsecam ;quod tamen a Protestantibas neutiquam admittitiar R. II. D. M. Haec vox siguificat iastu pronaatiare et ii clarare in sensa sori, C. II. In sensa Soristi arara ,

420쪽

ARTI CΠLUS II. CONTROVERSIA II. 418 N. M. Huno certo sensum exclusit Apostolus ad Bom cap. V. Scribens . Sicut enim per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi: ita et me unius obeditionem , iusti constituentur multi. Ubi vides ab Apogtolo non dici, Iusti declarabuntur multi , sed constitnentur, id est, sent. Praeterea Dist. etiam minorem. Iustum declarare non est illi justitiam insa dere quae inhaereat, ita tamen ut iustitia inhaerens vere in illa supponi debeat, qui a Deo justus Pronuntiatur , c. m. Ut haeo Supponi in eo non debeat, N. m. Maxima est forum inter divinum et humanum dispa-Titas. In foro humano iudex non consert justitiam ei quem absolvit , et illius i icium errori est obnoxium tat vero Deus hominem absolvendo et facit, et declarat

eum justum, ejusque iudicium infrustrabili necessitate

vero et rectum est. Ergo homo, qui a Deo iustifica tur, est vere justus, habetque justitiam inhaerentem. CCCXCII Diras. I. Iustificari formaliter nihil aliud

est, quam peccatum commissum remitti. Sed remitti peccatum non dicit formam positivam intrinsecam peccatori . sed illi qui remittit peccatum. Ergo COUrm. Iuxta Scholasticos Delix potest huminem iustificare Percondonationem extrinKecam, sine infusione ullius habitus aut doni intrinseci, sino ulla mutatione intrinseca

in ipso homino facta. Ergo iustificatio non dicit mam inhaerentem justificato, sed potius Deo qui justificat. R. D. M. Iustificiari formaliter , quatenus Prae ei se dicit ex peccatore fieri non peceatorem, e reo non ream , nihil aliud est quam peccatum commissum remitti, T. M. Iustificari formaliter, quatenus dbeii ex peccatore fieri filium Dei, haeredem gloriae coe testis , ac participem naturae et vitae divinae , N. M.

SEARCH

MENU NAVIGATION