Theologia dogmaticopolemica qua adversus veteres novasque haereses ex scripturis, patribus, atque ecclesiastica historia catholica veritas propugnatur. Recensuit p. Carolus Sardagna societatis Jesu ... Tomus 1. 8. Tomus 5. complectens tractatum 5. De

발행: 1820년

분량: 638페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

nE EFPE TUUS IUSTIFICATIONIs. , 399 CCCLXIX. Prob. IV. Ratione Theologica, quam suse explicat Caes. Stanislaus Hostus institutionis catholicae Cap. LXXI. Si tanta fuit vis peccati, quod a

primo Adam patratum est, ut vero nos peceatores et iniustos constitueret aa culpae reos; iustitiae Christi secundi Adam tanta vis erit, ut ea nos vere iastos constituat, non apparenter tantum et imputative, nisi adversarii nimium quantum meritis Christi derogare v lint , et Apostolum mei acti arguero, qui ad Rom. Cap. V. sorihit: sed non sicut delictum, ita et danum ; si enim unius delicto multi mortui sunt, multa magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in plures abunearit. Prosecto verisimile non est, Filiam Dei propterea carnem induisse , ac Paetri lactum esse obedieutem usque ad mortem Crueis, ut nos imputatione tantum, non autem vere justos saceret; praecipue cum Patrem Paulo ante mortem suam rogaverit Joan. cap. XVH. Sancti ca eos in peritate: . quae preces minimo exauditae fuissent a Patre, siquidem in iustificatione vera non fieret Pedeatorum re

CCCLXX. Quaeres I. An gratῖa sanctificans ita

Necatum mortale excludat: ut de potentia Dei a soluta nequeat simul esse cum eo Τ R. probabilius affirmative; quia gratia sanctificans , cum sit Summa quaedam naturae divinae participatio, tribuens animae

pulchritudinem divini ordinis . eamque intime ad Permfecto cum Deo conixiugens, est forma per se essenti-- liter constituens hominem Dei amicum et filium adoptivum. Atqui repugnat talem sormam stare simul cum Peccato mortali: nam repugnat eumdem esse simuIDei amidum et inimicum, haeredem vitae aeteruae . et ob auxiam damuationi aeternae. ErSo.

402쪽

4.s ARTICULUS II. CONTROVERSIA I

mccc LXXI. Quaeres II. An gratia sanctificans sit aliquid realiter distin clam ab habita charitatis 3 R. pro- habilius negative. Rationes id negandi sunt, Ι. Scriptura omnes effectus gratia sanctificantis tribuit charitati, aitque, quod nimirum charitas peccatum expellat , hominem reddat Deo gratum, et filium astoptivum Dei. Lucae Cap. VII. Remittuntur ei peccata mu ta , quoniam dilexit multum. Joannis Cap. XIV. Qui diligit me, diligetur a Patre meo: et ego diligameum. I. Joannis cap. IV. v. 7. Omnis qui diligit, ex Deo natus est. Et v. 16. Qui manet in charitate, in Deo manet, e Deus in eo. II. S. A agastinus Lib. XV. is Trinitate, cap. XVIII. de charitale ait: Nullum est isto Dei dono excellentius. Solum est quod diuidit inter Alios regni aeterni, et Ilios perditionis aeternae. Et Lib. de Natura et Gratia, cap. LXX Charitas emgo inchoata , inchoata iustitia est; charitas Provecta, Prosecta justitia est; charitas magna, magna iustitia est; charitas perfecta , perfecta justitia est. III. Tridentinum quamvis quaestionem hana mere scholasticam decidere noluerit, haud obscure tamen favet asserti ni nostrae Sess. VI. Cap. VII, ubi explicans quaenam sit formalis causa justitiae inhaerentis, seu gratiae san-ntificantis , ait: Quamquam enim nemo possit esse justus , nisi cui merita passionis Domini nostri Jesu Christi communicantur: id tamen in hac impii iustiscatione sit, dum ejusdem Sanctissimae Passionis meri to per Spiritum Sanctum charitas Dei dibunditur in cordibus eorum qui justiscantur , aIque imis inhaeret. Ergo juxta Tridentiatum homo justificatur hoc ipso quod charitas Dei diffunditur in corde ei is. Et Sess. VI. Can.

XI. Si quis dixerit homines jus scari Mel sola imputit

403쪽

DE EFFEcrIBUS IUSTIFICATIONN. MatIone iustit Iae Christi, per sola peccatorum remissione exclusa gratia et charitate, quae in cordibus eorum per Diritum Sanctum d funditur, atque illis inhaereat , anathema sit. Uhi Concilium, ut indieet

gratiam sanctificantem et charitatem esse unam rem ,

ititur singulari numero, diffundatur, atque illis inhaereat. IV. Nulla datur, necessitas distinguendi realiter ha-Litnm charitatis a gratia sanctificante; habitus enim charitatis sufficit, uti homo sanctificetur, renovetur inriterius, inseratnr Christo, et vivum eius membrum e sciatur. Quare gratia habitualis et charitas ratione quidem distinguuntar, eoquod conceptas habeant formali ter diversos; realiter vero min ne distinguuntur. . Quamvis autem in iustificatione infundantur otiam alia dona , v. g. habitus .fidei et spei, neutiquam ex eo sequitur , hos habitus cum gratia sanctificante identificari: insunduntur enim tamquam comiteη charitatis, atque ad eam requiςiti. non autem ut constituentes eumeharitate totam essentiam physicam gratiae sanctificam iis , ut vel ex eo patet: quod gratia sanctificans secum dum se totam remaneat in patria ; habitus autem si- dei et spei non remaneant. . ,

OBJECTIONES.

CCCLXXII. Obiicitur L Authoritas Scripturarum. Psalmo XXXI. dicitur : Beati, quorum remissio sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. EZechielis cap. XXXs II. Omnia peccata ejus quae Peccapit,c impius γ non imputabuntur ei. Ad Rom. cap. IV. Bea tus pir, - cui non imρutapit Dominus peccatum. ErgΘpeccata hominis in justificatione nou delentur, sod te-

404쪽

4oa ARTICUL Us Π. CONU0vrasIA I. guntur, R. I. Scriptura , ut in probatione ostendimus, plurimis in locis ait, peccata nostra tolli, deleri, mum dari. Ergo nou solum teguntur, verum etiam tolluntur, ae delentur. R. II. c. A. N. C. Tegi et non imputari

etiam illud dicitur, quod omnino deletur. Atque hoo modo, respectu Dei oculatissimi iudicis, tegi dieit id quod non amplias existit; aliud enim nihil potest

esse tectum et oecultum divinis oeulisia Hinc S. Augustinus tegi et aboleri peccata pro eodem accipit; Enarratione enim I . in rint. XXXI. scribit: Beati, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt Peccata: non in quibus non sunt inpenta peccata , sed quorum tecta sunt Peccata. Cooperta sunt Re Cata , tecta sunt, abutita sunt. - Πec sic intelligatis quod dixit, peccata cooperta sunt, quasi ibi int et vivant. Ad reliquos textus eadem est responsio. Peccata impio non imputantur, quia per poenitentiam abolita et deleta Sunt. l

ccLΚXIII. Objicitur II. Infirmitas prohationis

nostrae ex Scripturi, petitae. Pegeata . citatis Scripturarum locis dicuntur tolli, auferri, proiici, deleri , per metas hora n Deire; quia id, quod nou amplicis im-

Putatur, quod est remiso alia et coudouatum, ita se hahet quasi Don ampliuS exIsteret. αrgo ex locis Illis non evincitur , Pocit iustifieationem non remanere maculam in Peccatore. R. N. A. Haec cnim interpretatio detorquet Scriptaram a bens a proprio ad . improprium , contra Sanctorum Patram expositiouem, contra uSumpi seu sum totius antiquae Eoclesiae: evertit Paritatem

illam quam Scriptura instituit inter ablutionem factam aqua baptismatis: destruit naturam iustificationis, quae non nuda remissio peccati est, sed etiam vivificatio ,

405쪽

DE EFFECTIBUS IUSTiFICATIONIS. 4oa regeneratio . ac participatio divinae naturae. Haeo autem in peccatore numquam locum haberent , siquidem

remanerent Peccata, et Solum tegerentur, cum per ta- Iem condonationem extrinsecam peccator non fieret positive justus. CCCLXXIV. Obiicitur III. Authoritates S. Augustini, quem Lutherus in Assertione Articuli II. his

verbis adducit : Concludamus ergo cum pulcherrimo cerbo Augustini. Peccatum , inquit, remittitur in baptismo, non ut non sit, sed ut non imputetur. Lutherum umitatus est Melanchion in Apolog. Consess. Augustanae, Artia. II. scribens: Ad eundem modum

loquitur Augustinus, qui ait Peccatum in baρtismo remittitur, non ut non sit, sed ut non imρ itetur. Hic saltem fatetur esse , hoc est . manere pecCatum,' tametsi non imyutetur. R. Textam Augustini a Luthero et Melanchione flagitiose corruptam fuisse. Lihro enim I. de Nuptiis et concapi centia, cap. X. V. scribit: haec responderetur , dimitti concustiscentiam carnis in baptismo , non ut non sit, sed cit ρeccatum

non imputetur. Ex quo manifestum est, Latherum etBIelanchionem , ut probarent peccatum esse ipsum cou- eupiscentiam , et peccatum remanere post haptismum , loco vocis concupiscensia substituisse vocem Peccatum. Quasi vero idem foret, remanere post haptismum constupiscentiam, et remanerc peccatum. Ne

que obstat, quod Augustinus dicat, concupiseeutiam non imputari in peccati in ' non enim potest inferri , Eam esse peccatum. Nam. iuxta S. Doctorem in pecem tam non imputari idem est, ae reatum illius tolli ;et tolli reatum idem est ac tolli peccatum, ut Lib. cit. Cap. XXVI. asserit: Hoc est enim non habere peccatum , reum non e4se Peccati.

406쪽

4ο4 CONTROVERSIA ILAN HOMO FORMALITER JUSTIFICETUR PER SOLAM REMISSIONEM PECCATORUM , AN PER IUSTITIAM DEI , AUT CHRISTI . VEL PER IUSTlTIAM 1NHAERENTEM, QUAE DICITUR GRATIA SANCTIF.LANS Τ

contra Protestant . -

Praesens quaestio agitatur de causa tantum formiat, seu de ipsa iustitia formali: per quam homo est, et dicitur justus. Sicut enim quaerenti, per quid homo

sit et dicatur sapiens, sanus , doctus , etc. reSPOndemias, Per sapientiam , sanitatem, ac doctrinam : ita etiam quaerenti, pec quid ho.no formaliter sit , et denominetur iustus, respondemus, per justitiam. De hae ergo iustitia, seu sorma, quae hominem constituit et denominat iustum , litigatur inter Catholicos et Protestantes, quid a parte rei, sit et in quo oonsistat. CCCLXXVI. Andreas Osiander docuit, sormalem causam iastificationis nostrae esse illam ipsam iustitiam, qua Deus essentialiter iustus est. Lutherus, eiusque assectae , volunt iustitiam formalem consi toro tum in remissione peceatorum, tum in imputatione iustitiae Christi extrinseca ; quae duo vel realiter idem esse aut saltem separari ab invicem non posse judicaui. ciun

407쪽

DE CAUSA FORMALI IUSTIFICATIONIS. 4o 3

enim peccator per fidem fiducialem apprehendit justitiam et merita christi , Deus in. ipsorum systematexemittit peccatori , seu potius non imputat peccata , si mulque imputat illi iustitiam Christi: sicque iustus a Deo habetur, eo sere modo, quo filius capitalis criminis reus in foro iudiciali humano ob praeclare merita

sui parenἰis , quae pro obtinenda criminis venia allegat. absolvitur, justusque declaratur. Aiunt itaque nostram iustitiam esse mere eri trinsecam , et alienam, nempe Christi, nobis imputatam , qua Sola munitus , absque ulla justi 'a inhaerente, peccator coram Deo consistere queat. Concedunt praeterea in ipsa renovatione hominis,

quae pariter inseparabilis est a iustificatione , infundici Deo dona aliqua supernaturalia, nempe Charitatem spem, aliasque virtutes : hanc tamen donorum infusi nem justificationem esse primam ac formalem negant , sed aliquid tantum concomitans et adiunctum. Calvinus admittit quidem cum Lutheranis, non esse in nobis.

ullam inhaerentem iustitiam , sed tantum nobis imputari justitiam Christi , ac propter eam condonari pe cata ; proprie tamen in ipsa peccati remissione sitam essu docet justificationem : existimat enim nomen justificationis esse sorense . neque aliud esse justificare, quam iustum pronuntiare. , CCCLXXVII. catholica Ecclesia docet I. solam iustitiam Christi esse causam meritoriam primae nostrae iustificationis; nullum enim in peceatore est meritum , sed christi infinita merita sola sunt, proptet quae, et per quae homo justificatur. II. docet , quando Deus intuitu meritorum christi nos iusti figat , noutantum imputare extrinsece nobis justitiam Christi , sed infundere etiam hominum mentibus donum aliquod

408쪽

ARTIC LUS II. CONTROVERSIA II. 4o6g ratuitum, nimirum iustitiam formalem, seu gratiam sanctificantem et quidem unice propter merita Christi, non autem propter merita ipsius peccatoris , quae nulla sunt : atque ita ut peceata vere deleantur, et homovere justus sit , ac sanctificatus coram Deo. Quare ut totum hoc justificationis negotium explicetur, juxta Catholicos causa efficiens justi fi cationis est misericors Dcus: moralis seu meritoria est Christus: instrumenta-I is sunt Sacramenta: materialis est anima hominis justitiam in se recipiens: sormalis, est gratia sanctificans animae inhaerens : finalis, est gl oria Dei et Luririi , aenostra salus. Denique causa dispositiva, quam etiam meritoriam de congruo dicere possumus , in homine adulto sunt actus variarum virtutum, fidei, timoris Domini , spei, contrictionis , aliaeque dispositiones ad justificationem requisitae. CCCLXXVlis. Conclusio I. Formalis causa justificalionis nostrae non est justitia Dei essentialis ac divina. Prob. contra Osiandrum haec Conclusio I. A thoritate Scripturae δε postolus ad Galatas cap. V. Scri-hit: Aon enim spiritu ex Ide, vem justitiae e e-ctamus. Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid ualet, neque praeputium ; sed indes quae per

charitatem operatur. Ex quo sie argumentor. Iuxta Apostolum fides nostra per dilectionem operans, est

illa justitia per quam iustificamur. Atqui fides nostra per dilectionem operans, non est iustitia Dei essentialis et divina. Ergo justiatia Dei essentialis ac divina non est iustitia , per quam justificamur. II. Authoritate S. Augustini, qui Lib. de Spiritii et littera, cap. IX. scribit : Sicut autem ista fides Christi dicta est, non

qua credit chritius: sic si illa iustitia Dei non qua

409쪽

DE CAusA FORMALI IUSTIFICATIONIS. 4 Uiustus est Deus. Et Epist. CXL. alias CXX. ad Honor tum , cap. XXX. Ignorantes Dei justitium , qua nos ex ejus gratia justi sumus : ut ipsa iustitia ejus nos simus , cum juste viuimus, credentes in eum qui ius tiscat impium; non illa qua ipse justus est aeterna sua et incommutabili iustitia. 11 l. Ratione. Si essemus justi justitia Dei essentiali nos inhabitante, essemus omnes aeque justi ae ipse Christus. Si enim Deus, ut vult Osiander, nullam aliam justitiam acceptat, qua ut suam essentialem, Christus aliter iustus esse non potuit, quam per hanc ipsam Dei iustitiam essentialem. Atqui hoc dici non potest, nos esse tam 'ustos ac ipSO Christus. P. m. Ioannis cap. I. de Christo dicitur . Et

de plenitudine ejus nos omnes accepimus. Ergo. Praeterea homo vere denominari non potest iustus a forma extrinsegus denominante , sed solum ab inhaerente. Ergo si essentialis Dei iustitia, quae nobis mere extrinseca est, formalis esset causa justificationis nostrae.

Nullus hominum esset vere ac proprio justus , quod salva Scripturarum authoritate dici nequit, quae Abel, Noe , Zachariam , S. Iosephum B. M. V. Sponsum , absolute iustos vocant. CCCLXXIX. Conclusio II. Formalis causa iustificationis nostrae non est sola remissio Peccatorum.

Prob. Conclusio hae eontra Calvinum I. Authoritate S. Augustini, qui Epist. CXCIV. alias CV. ad Sixtum scribit: Neque quisquam liberatur et justiscatur, si gratia Dei per Iesum Chrissum DomInum nostrum, non solam remissione peccatorum , sed pilus ipsius inUiratione fidei , et timoris Dei, impartito salubriter orationis affectu et eqfectu. II. Ratione Theologica sundata in Scripturis. Non omnes iasti sunt iat iustitia

410쪽

. 4OB ARTICULUS II. CONTROVERSIA II. aequales: forent autem omnes aequales si justificatio haberetur formaliter per solam remissionem peceatorum. Praeterga omnes justificati, teste Scriptura , sunt i filii Dei adoptivi, haeredes regni coelestis, consortes divi nae naturae : quae Omnia per solam remissionem poe-catorum non possunt Armaliter causari , nisi infundantur alia dona, ob quae homo dignus tam insignibus titulis habeatur. SimiIe quid in forensi judicio quotidie videmus ; qui enim a iudice absolvuntur, eripium tur quidem a mortem, sed non consequuntur nova praemia ex eo capite , quod iudicentur non fuisse , aut non

esse rei.

CCCLXXX. Conclusio III. Formalis causa iustificationis nostrae non est imputatio iustitiae Christi. Prob.

Conclusio contra Lulheranos Ι. argumento negativo; nuIlum enim assertionis suae fundamentum ostendere Iossunt Lutherani sive in Verbo scripto , sive in Verbo tradito, nullaque datur necessitas hujus imputatio uis. II. Argumentis positivis, quibus paulo inferius oste demus, justitiam nostram formalem inhaerentem esse. UL Ratione Theolagica multiplici I. est. Si formalitor justificamur per justitiam Christi nobis extrinsecam, tunc etiam formaliter essemus Sancti, Sapientes , Tedemptores , per sanctitatem , sapientiam, et redemptionem Christi nobis imputatam; quia de Christo scribit Apostolus I. Ad Cor. Cap. I. Qui factus est nobis sa pientia a Deo, et ius litia , et sanctiscatis . et redemptio. II. Christus id nobis restituit , quod perdideramus in Adamo , ut docent S. Ireanenus Lib. III. adv. Haer. Cap. XX. et S. Augustinus Lib. VI. de Genesi, cap. XLIV. Atqui perdidimus in Adamo non imputatam , sed verain juὸὶitiam iubaerentem, per quam Vere S

SEARCH

MENU NAVIGATION