장음표시 사용
481쪽
DE CERTITUDINE IUSTIFICATIONIS.
Iae nostrae. I. Joan. Cap. III. Si eor nostrum non reo
prehenderit nos, Iduciam habemus ad Deum. Ad GD latas Cap. V. Fructus autem Sρiritus est, charitas, gaudium , pax etc. II. Authoritate Ρatrum. S. Augustinus Enarratione in Psal. CXLIX. scribit: Est quidam . modus in conscientia gloriandi, ut noueris Idem tuam esse sinceram , noveris esse vem tuam certam , ΠΟ-
Oeris charitatem tuam esse sine simia latione. S. Gregorius M. Lib. VI. Epist. XXV. alias CLXXXVII. Cum longa moeroris anxientate fuerit formido consumpta,
quaedam iam de praesumptione securitas nascitur. S. Bernardus Serm. VI. in Cantica : Si haec sensero, non ambigo Sponsum adesse. Verbi siquidem hae copiae sunt , et de plenitudine eius ista ace*imus. Haec Porro certitudo conjecturalis, quam iusti habent de sua gratia, non est dubitatio , sed assensio quaedam , quam vis cum potentia sormidandi, aut cum aliqua etiam octuali sormidine eonjungatur. Qui enim dubitat, proprie loquendo est suspenso animo, in partem neutram inclinante: qui autem oti coniecturas sihi aliquid persuadet , omnino illi assentitur, Iieet non sine formidine. Ex his Protestantium calumnia manifeste deprehenditur , qui ut invidiam Catholicis eoncilient, dicunt doctrinam Catholicorum esse, quod oporteat dubitare solum de gratia in particulari. Caeterum signa, eX quihus homo conjicere potest ae sperare, se gratiam iustificationis esse consecutum, enumerat S. Thomas I. II.
Quaest. CXII. Αrtia. V. his verbis : Cognoscitur ali dconjecturaliter per aliqua signa. Et hoc modo aliquis cognoscere potest se habere gratiam, in quantum sci- Iieet percipit se delectari In Deo, et contemnere res mundanas, et in quantum homo non est conscius sibi Nolicujus peccati mortalis,
482쪽
CDLVIII. Objicitur L Authoritas Scripturarum. Scriptura satis aperto indicat . quemlibet insulti hi liter certum esse de justitia sua. Ergo. P. A. I. Ad I Om. Cap. VIII. dicitur : Acceρistis Viritum adoptionis Alsertim , in quo clamamus : Abba, Pater. Ipse enim Spiritus testimonium reddit viritui nostro, quod sumus Ilii Dei. Atqui testimanium Spirirus Saneti est infalli hi liter verum ae certum. II Joan. Cap. XIV. ait Christus: In illo die pos cognoscetis, quia ego sum in Patre meo , et pos in me , et ego in vobis. III. At Rom. cap. VIII. Certus sum enim , quia neque mors ,
neque cita, - neque creatura alia poterit nos s
parare a charitate Dci. IV. I. ad Cor. Cap. II. Nos autem non sρiritum huius mundi accipimus, sed Spiritum , qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis. V. II. ad Cor. Cap. XIII. Vosmetipsostentate si estis in Ide: Ipsi vos probate. An non cognoscitis Mosmet Sos , quia Christus Iesus in uobis est 'nisi forte reprobi estis. VI. Joan. Cap. III. Scimus quoniam translati sumus de morte ad uitam , quoniam diligimus fratres. Et Cap. V. Scimus quoniam ex Deo sumus. VII. Joan. Cap. XIII. ait Christus : In hoc cognoscent omnes quia disc*uli mei estis, si dilectionem habueritis ad incisem. R. N. A. Ad I. R. te timonium equidem Spiritus Sancti in se esse instillibilo; at nobis non manifestari illud per revelationem , sed per experimentum citiusdam suavitatis et pagis internae , quae non gignit certitudinem , nisi mere conjecturalem. Ad Ii. christus Dominus loco cit. loquitur
483쪽
de cognitione Beata, quae post hane vitam crit, quando videbimus Deum non amplius in aenigmate , sed facio ad faciem. Ad III. Apostolus vel loquitur de praedestinatis in genere, iit sensus sit, certum esse quod omnes Praedestinati persevoraturi si ut in charitate Dei rvel si de se in particulari loquitur , per illud, Certus sum, non intelligit certitudinem fidei divinao, sed tau-
tum conjecturalem , seu persuasionem et considentiam, ita ut sensus sit, Persuasum habeo , spero, confido etc.
Ad IV. Sermo ibi non est de notitia beneficiorum Pa ticularium , sed generalium , nimirum de gloria Iegni coelestis, quam clectis suis praeparatam esse Deus in Scripturis sacris revelavit. Λd V. Ipse contextus manifeste indicat , Apostolum non Ioqui de certitudine gratiae sanctificantis, quae in quolibet justo existit; sed de gratiis gratis datis, de dotio linguarum, aliis que miraculis, quae frequentia erant in Ecclesia Corinthiorum , quaeque iliculenter demonstrabant divinam
Christi potentiam. Nisi Iorte, inquit Apostolus, estis reprobi, id est, nisi aliqui inter vos ex infidelitate
blasphemantes , divina illa opera tribuant magicis artibus Ad VI. S. Ioannes non loquitur de notitia fidei, sed de coniecturali tantum certitudine. Nam notitia fidei fundatur in revelatione Dei ex. parte intellectus; ideo enim intellecta asseutimur alicui rei per notitiam fidei, quia a Deo revelata est: notitia vero, de qua Apostolus agit, non fundatur in revelatione, sed in signo, sive effectu, quem in nobis experimur eX parte voluntatis , Dimirum in eharitalo erga proximum. Ad VII. Charitas Proximi signum est equidem, quo discipuli christi ab aliis internoscuntur : sed tantum externum, quod non effieit certitudinem fidei divinae, sed humanam ta Tom. V. X
484쪽
4ta ARTICULUS II. CONTROVERSIA IV. tum et coniecturalem ; quia host ipsum sine revelationainsallibiliter cognosci nequit, an quis vero diligat pro
CDLIX. Objicitur II. Authoritas Patrum. S. Augustinus Serm. CLV. alias VI. de verbis Apostoli scribit: Siquis Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Ecce astipante ipsius misericordia , spiritum Christi habemus: ex ipsa delectatione iustitiae , integra side , Catholica fide, Spiritum Dei nobis inesse cognoscimus. Ergo justi, juxta Augustinum , Catholi ea fide certi sunt de sual justitia. II. Idem Tract. LXXV. in Joan. Tunc
erit, ut possimus ςidere quod credimus. Iam et nunc est in nobis, et nos in illo : sed hoc nunc credimus, tunc etiam cognoscemus. III. Et Lib. XIII. de Trinitate , Cap. I. Fidem porro ipsam uidet quisque in corde suo esse, si credit, pel non esse, si non credit. Ergo etiam videt iustitiam. IV. S. Hilarius in cap. V. Malib. Regnum coelorum, quod Dominus in se esse positum est professus , pult sine aliqua incertae solum
talis ambiguitate sperari; alioqui iustificatio ex fide nulla est, si Ides ipsa fiat ambigua. V. S. Ambrosius Serm. V. Quisquis illi fermento Christi haerescit , efficitur et ipse fermentum, tam sibi utilis, quam idoricus unipersis, et de sua certus salute, et de aliorum acqui-εitione securus. Ergo. R. ad I. N. C. Illud Catholica fide non debet reserri ad modum cognoscendi, sed ad signum et coniecturam. Non enim significavit Augustinus, nos Catholica fide cognoscere Spiritum Dei esse in nobis quasi Spiritum Dei esse in nobis esset objectum fidei Catholicae; sed dicit, nos ex delectatione iustitiae, atque ex fide Catholica, quam habere nos experimur , tamquam eκ
quibusdam signis colligere posse Spiritum Dei esse iu
485쪽
DE CERTIΤΠDINE IUSTIFICATIONIS. 4 3 nobis. Ad II. Christum esse in nobis, et nos in illo,
non significat Christum esse in nobis per gratiam sam ctificantem ; sed Christum esse in Ecclesia ut caput in corpore , ct Ecclesiam esse tu Christo ut corpus unitum cum suo capite. Ad III. R. Quando credimus et diligimus, uertissimi sumus nos credere et diligere :sed utrum actus illi sint, quales esse oportet , et utrum ex gratia habituali proficiscantur, sine revelatione se iari infallibiliter nequit. Ad IV, S. Hilarius loco cit. nouloquitur de fide propriae iustificationis, quasi unusquisque credere debeat, sibi remissa esse peccata; Seqde fide resurrectionis corporum, quae nisi certissima sit, ita ut omnem dubitationem excludat, spes quoque nulla esse poterit. Ad V. S. Ambrosius loquitur de certitudine conditionali, non vero de absoluta, ita ut Se sus sit, eum qui adhaeret Christo, certum esse de sua salute, et de aliorum acquisitione, si Christo vere amhaereat , et in illo permaneat. DLX. Ad solvendos alios Pa trum textus, quos Protestantes perperam adducunt, notandum I, quod in ejusmodi locis solum agatur de remissione peccatorum in genere, non autem Singulis applicata. II. Quod se mo sit solum de cognitione , aut certitudine conject
rati , vel de quibusdam tantam personis , quibus Speciali privilegio peculiaris revelatio ea de re facta Sit. III Quod sermo sit de cortitudine gratiae, quantum est ex parte Dei, et efficacia mediorum , quae a Deo ad conciliandam gratiam praescripta sunt, vel etiam ex
hypotest , siquis nimirum legitime utatur ejusmodi mediis a Deo praescriptis. CDLX l. Objieitur III. Ratio. Certitudo fidelium de
486쪽
484 ARTICULUS II. CONTROVERsIA IRcta , et revelata in Scripturis, Ioan. Cap. II. Qui eris dit in Filium, habet citam aeternam. Et Aet. CnP. XII. In hoc omnis qui credit iustifieatur: atque in Gdelitate Dei, qui stat suis promissis. Atqui certitudo sundata in hoc complexo , est certitudo fidei divinae. Eringo. R. D. M. Fundatur in promissione divina cuilibet iacta absque omni conditione , N. M. In promissione divina conditionata , C. M. Et D. m. Est certitudo fidei
divinae circa yeritatem promissionis conditionatae , C. m. Circa veritatem conditionis purificatae , N. m. Promi sio justificationis, etiam juxta adversarios , non absoluta , sed conditionata est; cum et ipsi ultro fateantur , a Deo neminem justificari nisi vere poenitentem et credentem. Igitur ut certi simus certitudine fidei et absol ta , quod a Deo nοhis remissa fuerint peccata , debemus pariter insultibiliter certi esse , nos vere PCenitere, et credere sicut oportet. Quamvis enim fide divina credamus promissionem eX parte Dei nobis laetam esse , Deumque in suis promissis esse fidelissimum; nondum tamen sumus certi , quod ex Parte nostra secerimus ibia quae Deus a nobis requirit, ut promissio divinaeompleatur, nisi id nobis per divinam revelationem innotescat : hoc autem cum in Scripturis nemini singil- Iatim sit revalatum neque revelationem privatam ordinarie habeamus , Sequitur nos neutiquam habere certitudinem fidei de nostra justificatione , sed certitudinem tantum conjecturalem, cui potest subesse falsum.
CDLXII. Dices. I. Multi assignari possunt casus, quibus homo de sua iustificatione infallibiliter certus esse potest. Ergo. P. A. I. Adultus qui baptigatur, dispositionis suae optime conscius : item peccator contritus, qui a Sadertate absolvitur, juxta catholicos da
487쪽
DE CERTITUDIAE IUsTIpICATIO N. stra iustitia certas redditur. II. Potest quis sine ulla
errandi formidine cognoscere , se a longo tempore Vitasse omnia peccata mortalia; quod juxta Doctores Catholicos fieri neqait sine gratia sanctificante. Ergo sine ulla formidino erriindi potest cognoscere se esse habitualiter justam. III. Martyres certi sunt se pro Christo mortem oppetere ; cum sit ipsis propria intentio evidenter nota. Ergo sine ulla formidine erranti Persuadere sibi possunt, se esse in gratia , juxta illud Joannis Cap. XV. Majorem hac dilecιionem nemo habet, ut animam suam quis ρonat pro amicis suis. R. N. A. Ad I. R. Adultus qui bapti ratur, neque insalli-Biliter , nequo Stricte moraliter certus esse potest, quo leo peccatis suis vere doleat, quod asseetum ad pesteatum grave non retineat, quod obicem non Ponat quod minister debitam habeat intentionem. Similiter poenitens neque de propria dispositione , neque do intentione ae iurisdictione Sacerdotis infallibiliter a at stricta moraliter certus esse potest. Ad II. N. A. Certitudinem habero
potest conjecturalem, non stricte moralem, ae multo
minus in lassibilem, quod a lovgo tempore omnia peccata gravia vitarit; ut enim Propheta regius ait Psal.
XVul. Delicta quis intelligit 3 Ad i II. N. A. Martyres
quidem certiesse possunt, exercere in OPus Sammae e
sectui baptismi, aut charitatis, non autem quod habeant summam charitatem. Num Potest id opus esse etiam essectus imperfecti alicujus amoris erga Christum qui conjunctus sit cum aliqao peccato morali occallo; sie ut etia in aceidit quibusdam haereticis , ut sina veraeharitate mori voluerint pro Christo, atque adeo etiam ex assecta aliquo erga christam, non tameta tali, qualem habere OPOrint.
488쪽
486 ARTICULUS II. COUPROVERSI A Iv. CDLXIII. Dices II. Si habemus certitudinem nos
fui s0 rite dispositos ad iustificationem , tunc possumus fide divina credere nos esse iusti Matos. Atqai hauo certitudinem habemus. Ergo. Ρ. AI. Iuxta Catholicos D etores o duabus praemissis , quarum una est revelata et de fido, altera vero aliunde certa, potest inserri conglasio, quae sit de fide , ut patet in hoc syllogismo : Omnis Ponti ex legitime electas , est uerus Christi Iricarius, et Petri Suceessor. Sed Clemens XIV . est legitime electus. Ergo est uerus Christi fricarius, et Petri Successori
Ubi minor non est revelata, et tamen conclusio est dos de. Ergo etiam in hoo syllogismo : Omnis qui cressit in Chistin isi de uiua , iustificatur. Sed ego credo in Christum 1ide uiua. Ergo ego sum iustificatus, conclusio
poterit esse de fide, licet minor propositio non sit revelata, set tantam experimentaliter corta, R. D. II. Si habemus certitudinem moralem stricte talem , c. M. Sihahemus certitudinem tantum conjecturalem , et lato sumptam, N. M. Et sic disti min. N. C. Implicito revelata namquam possunt credi fide divina, si sub explicite revelatis contineantur tantum probabiliter nutIate moraliter certa; sola enim probabilitas non sufficit , ut objecta etiam explicite revelata credi possint alias fides divina stare posset cum formidino et dubio. Contra vero implicito revolata possunt explicito credi fide divina, si ea contineri in explieito revelatis stricto moraliter certo eo tet. Tuno enim tanta habetur certitudo , quod ita contineantur, quanta rogulariter suffieit, ut ipsa obiecta explicito revelata credi possint ac debeant : neque enim semper ex nectari potest nova revelatio , aut evidentia metaphysica de existentia revelationis; alias nulla religio posset firmissime teueri, quia
489쪽
, DE CERTITUDIXE IUSTIFICATIONIS. 43ν in nulla habetur evidentia metaphystea omnium Mysteriorum ac dogmatum ad veram religionem parii uentium. Ad probat. C. A. N. C. et paritatem. Clementem XIV. esse legitime electum , stricte moraliter certo nobis constat, posteaquam ab universa Eeglesia absquo probabili contradictione acceptatus fuit tamquam legitimus Pontifex. Q aamvis enim in prima electione Cardinalium impedimetitum aliquod irritans ipsam eleutiu-nem intercessisset, sublatum tamen hoc fuisset per subsequentem Ecclesiae acceptationem. At vero minor propositio syllogismi posterioris. Sed ego credo in Christum
Ade uiua, cst certa certitudine tantam late tuli, et comiecturali. Siquis enim consideret artes daemonis, et iulius deceptiones, proprium amorem, caecitatem et i firmitatem , ac denique similes motus et sensus qua coque reperiri in ipsis peccatoribus , habet saue nouimprudentem rationem metuendi, ne adulteriua sit poenitentia, et fides charitate destituta.
DLXIV. Dices III. Si infallibili ter eerti non sumus de iustitia nostra, anxie semper dubitandum esset Omnibus, an sint in statu gratiae vel peccati. Atquihoe dici nequit. Ergo. R. I. Infallibiliter certi non s mus , non ex his Parentibus progenitos esSe, atque ex legitimo matrimonio; neque tamen idcirco anxie dubitamus, an ex adulterio, aut illegitimo thoro nati simus. Nimirum in humanis sufficit ea certitudo, quae ordinario haberi potest. Ergo etiam a Pari, Cum in ior certitudo ordinarie haberi nequeat de justitia nostra, quam conjecturalis ; sufficit haeo ad excladendam a xietalcm. et dubium deponendum , quamvis potentia
sormidandi, aut etiam actualem formidinem non Se in-Per Penitus removeat. R. II. N. M. Qui opinionem ha-
490쪽
DE EXIRT. ET DIMUTΑti. PPLEDESTINAT. 429, terἱfum Praedestinatos , non ad pitam aeternam sui sanguinis ρretio G aratos. Et Valentinam ΙΙΙ. armo855. celebratum Can. III. Fidenter fatemur praedestinationem electorum ad vitam, et praedestinationem, impiorum ad mortem. Nostris temporibus usus obtinuit, ut praedostinatio divina in bonam partem solammodo usurpetur , pro electione scili et, et destinatione aliquorum ad gratiam et gloriam.
CDLXVI. Praedestinationem divinam relato ad homines ita definit S. Augustinus Lib. do Dono perge- voranti ae; Cap. XLV. Haec est praedestimatio Sancto rum , nihil aliud r praescientia scilicet et praeparati beneflciorum Dei, quibus certissime liberantur, quicunque liberantur. Dicitur I. Praescentia , id est, nouscientia simplicis intelligentiae, quae tantum versat ulloi rea res mere possibiles ; sed scaentia visionis se quia,
versatur circa ea quae absolute satura sunt, et Sole ut iam mediam , sive conditionalium supponit , praelaeentem decreto praeparanui auxilia gratiae. II. Praeρα-νatio , id est, aeterna in mente Dei stispositio medio-Tum , quibus in tempore ereaturam rationalem ad finem suum ultimum certissime dirigit ae conflacit. LII. Be-
nesciorum Dei. Quibus verbis tutelligit potissimam Sc Boetor praedestinationem ad gratiam, de qua una tantum ipsi res erat cum Pelagianis , ct Semipelagianis ,
quorum hic erat eapit dilis error, Praedestinari hominem ad gratiam eκ praevisis naturae meritim, sive suturis sive elirum non saturis , ct ex pio quodam assecta naturali ad credendum. IV. Quibus certissime liberantum. Quibus verbis et certitudo praedestinationis , et effiaaet gratiae virtus designatur ac co mendatur, simulque