장음표시 사용
551쪽
536 ARTICULUS III. CONTROVERSIA IV. go absoluta. P. M. Ex eo, quod Deus primam gratiam
non promiserit propter merita , recte colligimus Deum non decrevisse illam dare propter merita. Ergo etiam ex eo, quod Deus non promittat dare gloriam gratis, recte colligitur eum non decrevisse illam gratis dare. Confirm. Deo retum divinum praedestinationis nobis imno scit per divinas Promissiones , quae sunt quaedam
declaratio , et vel uti promulgatio illius decreti. Ergo
eum promissiones illae non sint absolutae, sed conditionatae, si nimirum mandata a nobis observantur ἔ anteqaam conditio praevideatur parificanda , sive ante absolutam Praevisionem meritorum , non datur in Deo decretum absolutum praedestinationis ad gloriam. DXXIII. II. ratio. Illa voluntas usseax et absoli ta dandi gloriam ante merita absoluta praevisa evertit alteram voluntatem conseri ndi gloriam in tempore tamquam mercedem meritorum. Ergo cum fide divina ce tum sit, Deum velle adultis dare gloriam tamquam mercedem ac praemium meritorum , Deus non eam decernit ac praeparat gratis ante merita absolute PraeviSa. P. A. Decretum hoe, quo Deus intenderet ab aeterno conserre gloriam gratis, juxta adversarios esset absolutum et efficax; conditionatum enim et essective inefficax, sive seria voluntas ut omnes salvi fiant, etiam a nobis
ultro admittitur. Ergo vi hujus decreti gloria gratis
concedenda esset; alioquin Deus decerneret quod noueXeque retia . aut e equeretur quod ab aeterno non deincrevisset : atque aliud in executione seu opere Praest ret, aliud vero in intentione, seu praedestinatione decerneret. Ergo Deus non potest velle gloriam gratis sis mul destinare , et eam tamquam mercedem et praemiam honorum OPerum re Pendere ι quia Pugnat rem eam dem
552쪽
DE PRAEDEsΤΙΝΑΤΙΟΝΕ AD GLORIAM. 56, simul et eodem instanti destinari ex pura gratia , et simul ex iustitia. Et sana concurrerent 'simul in Deo haec duo contraria decreta , quorum unum pertinere dicunt at ordinem intentionis, alterum at ordinem executionis: Volo dare his hominibus gloriam ex mera gratia , ut Purum et merum donum , et independenter ab eorum meritis: et simul, Volo dare iisdem hominibus gloriam non ex mera gratia , sed ex justitia; non ut purum et merum donum, sed ut debitam ipsis mercedem et praemium, de ρendenter ab
DXXIV. III. ratio. Esfieax eleetio ad gloriam tu datur in meritis christi homini applicatis, iuxta illud
ad Dhes. cap. I. Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem , ut essemus Sancti. Et Act. Cap. IV. Nec enim nomen aliud est sub coelo datum hominibus, tetquo oporteat nos Sulpos feri. Ergo merita Christi de-hent prius nobis applicata praevideri, antequam fiat pra destinatio ad gloriam. Atqui si praedestinatio ad gloriam fit ante merita absolute pretievisa, tunc etiam fit antequam merita Christi, quae in nobis producunt opera meritoria vitae aeternae praevideantur nobis applicata. Ergo praedestinatio ad gloriam ante merita absolute praevisa non fundatur in meritis Christi, adeoque non datur. Prob. minor subsumpta. Efficax electio finis, ut volunt adversarii , est prior electione mediorum. Sed merita Christi sunt media ad consequendam gloriam. Ergo esseax electio gloriam est Prior praevisione et electione meritorum Christi nobis applicatorum. iErgo praedestinatio ad gloriam ante merita absolute Pra
visa non laudaretur tu meritis christi. γ
553쪽
55ρ ARTIcΠLUS III. CONTROvERSIA IV. DLXV. Neque dicant adversarii, merita Christi dupliciter spectari posse , I. secundum se ; et fio esse priora electione ad gloriam. II. quatenus nobis applicantur ; et Sic esse posteriora ad illam. Nam si merita Christi ut applicata supponunt jam efficacem et absolutam v. . g. Petri electionem ad gloriam , efficax electio Petri ad gloriam fundari non potest in meritis Christi Petro applicatis , ut per se patet. Sed neque fundari potest inmeritis Christi secundum se spectatis. I. Quia implicat merita Lhristi secundum se spectari sine applicatione; et tamen efficacem electionem Petri fundari in mentis Christi. Nam si in illis fundala est, jam facta est applicatio meritorum Christi ad Petrum. ΙΙ. Quia merita
Christi, quomodocumque spectentur, neceSsar io SUPPO-uunt Incarnationem Verbi. Sed ipsa Incarnatio Verbi est quoddam medium ad consequendam gloriam. Ergo si efficax electio ad gloriam est prior voluntate mediorum, erit etiam prior decreto Inoarnationis , et praevisione meritorum chriasi, quomodovumque ea speetentur.
DXXVI. ob estur I. contra II. conclusionem, Autlioritas Scripturarum. Ad Bom. Cap. IX. scribit Apostol us : Cum nondum nati Dissent, aut aliquid
boni Nisserit. aut mali. ut secundum elcctionem Pro positum Dei maneret, non ex Oρeribus, sed ex pocam
re dictum est ei: Quia maior serpiet minori, sicut Scriptum est: Iacob dilexi, Esau autem odio habui. E go praedestinatio ad gloriam fit ex solo Dei proposito, absque operibus. Ergo est pare gratuita. R. C. A. N.
C. nhm I. Ahostolus non ogit hic de praedestinatione
554쪽
DE PRAEDEsTINATIONE AD GLORIAM. 553 ad gloriam: Ut ipsi adversarii fateri coguntur; secus
non tantum praedestinatio ad gloriam, verum eliam reprobatio ad mortem seu poenam aeternam iuxta Ap
stolum fieret ante demerita absolute, praevisa, quod tamen a nemine Catholicorum admittitur. Agit itaque lo- eo cit. Apostolus de dilectione et Electione in peo ullarem populum , et haereditatem Dei, cui cederet pro missiones factas Abrahamo de possidenda terra Chanaan, et de Messia ex ejus emine nascituro. Si igitur ver-ha Apostoli in sensu litterati atque historico sumantur, non agitur ibi de singularibus personis Esau et Iacob. sed de duobus populis Israelitico et Idumaeo; illud enim, Maior seruiet minori, non in personis Eqau et Jacob impletum cst, sed in populis ab utroque ortis; tempore quippe Davidis Regis , Idumaei cx Esau progeniti
Israelitarum ditioni primum subjecti erant. Neque e positio citati textus ex co eliditur , quod in cripturis dicatur: Jacob dilexi, Esau autem odio habui; haeo enim verba non significant verum Dei odium, quo peccando incurratur, sed hebraica phrasi minorem am
rem , qui comparatione favoris Iacobo impensi possit dici odium. Sic Christus Lucae cap. XIV. ait: Siquis
penit ad me, et non odit Patrem suum, et matrem, - - - non potest meus esse discipulus. Id est, qui non minus amat patram suum, et matrem, quam me. Deus
itaque dilexit Iacob , quia dedit ei terram fluentem lacte et melle : odio autem habuit Esau, quia dedit ei terram sterilem ae desertam. Unde Malachiae Cap. I. oum dixisset Deus: Iacob dilexi, Esau autem odeo h hiat, explicat quomodo dilexerit et oderit, his verbis:
Et posui montes eius in solitudinem, et haereditatemotis in dracones deserti. Tom. V. Aa
555쪽
334 ARTIcΠLUS 1Π. CONTROVERSIA Iv. DXXVII. II. Quamvis haec verba ad spiritu aIem
et mysticum sensum trahenda esse asenes damus, Neutis
quam tamen sermo est hie de praedestinatione ad gloriam, sed de praedestinatione ad gratiam fidei, seu de voeatione ad veritatem Evangelii, quae omnino gratuita est, atque ab humanis meritis independens ; de qua una ex instituto agit Apostolus in Epistola ad Bomanos, teste Augustino Lib. I. ad Simplicianum , Quaest. II. in Enchiridio Cap. XXXII. Lib. II. contra duas Epist. Pelagianorum ad Bonifacium, cap. VII. et Lib. de Praedestinatione Sanetorum, Cap. III. URI. et XIV. Nempout inanem Iudaeorum iactantiam reprimat, qui glori hantur, quasi suis operibus ae Legis merito vocati fuissent ad fidem Christi; atque iniquo plane animo fere-hant , Gentiles eo in heneficio sibi aequatos fuisse. Si daeis itaque praeter alia ostendit Apostolus, non omnes qui sunt filii Abraham secundum carnem, ideo filios esse secundum promissionem et fidem ; sed eos tantum, qui fidem Abrahae imitantur, Deo per gratiam suam eos adiuvante. Quae omnia ut plenius confirmet, duplici
exemplo utitur. Primum est Iacobi et Esau , qua uno eodemque partu geniti, adeo disparem sortem experti Sunt: quorum unum Deus dilexit, alterum vero odio habuit, antequam quidquam honi vel mali egissent: unus oderem PoIaestinae terram , alter vero sterilem et incubiam solitudinem obtinuit. Alistrum exemplum ducit eKCop. XVIII. Jeremiae: ubi Propheta iussu Dei domum figuli ingressus, vidit figulum ex argilla vasa fingentem,
qui cum vas quoddam contrectando fregisset, in vas alterum , prout voluit, consormavit. Quod exemplu- eo pertinet ut probet Apostolus, Deum supremum Dominum
Posse pro arbitrio de opere seto quidquid volueris sa-
556쪽
DE PRAEDESTINATIONE AD GLORIAM. 65sgere, nullumque esin statum tam perditum . quem Deus in melius commutare negleat: neque a nobis curiose et arroganter inquirendum esse, cur Deus aliis repudiatis, alios adsciseat.
DXXVIII. Dices T. Eodoni Cap. IX. ad Rom. U. 23. vasa in honorem dicuntur praeparata in gloriam. Ergo Apostolus loco cit. non agit dumtaxat de electione ad gratiam fidei, sed etiam ad gloriam. R. C. A. N. C. Nomine gloriae non intelligitur ibi felicitas aeterna in eo Io electis praeparata, sed splendor aci dignitas eorum. qui ad gratiam Evangelii vocantur , vel manifestatio exterior gloriae Dei in vasis electionis. Huic interpretationi manifeste lavet contextus, in quo gloria sumitur pro gloria et splendore Dei. Ut ostenderet diuitias gloriae suae in pasa misericordiae, quae ρravarapit in gloriam. Ergo cum tu istis verbis. Ut ostenderet diuitias gloria suae, gloria significet splendorem et manifestationem loriae Dei ; idem pariter significatur verbis illis, IV sa misericordiae , quae praeparavit in gloriam, nemps suam, id est, manifestationem gloriae suae. DXXIX. Dices. II. Iuxta Scripturas Deus eX eMficaci intentione praεdestinationis ad gloriam ab electis mala propellit. Ergo praedestinatio ad gloriam non est posterior meritis absolute praevisis. P. A. I. Sapientiaci cap. IV. de iusto praedestinato dicitur: Raptus est, ne maliva mutaret intellectum ejus, aut ne sictio deciperet animam illius. Consummatus in breςi e Sepit tempora multa; placita enim erat Deo anima illius:
propter hoc properauit educere illum de medio iniquitatum. II. Matth. Cap. XXIV. ait christus: Nisi bre-olati fuissent dies illi, non feret saloa omnis Oviro ἰ sted
557쪽
bat. c. A. N. c. Ex primo textu neque erui potest praedestinatio ante neque post praevisa merita; sed tantum singularis Dei favor , amor , ac providentia , ne electi
in peccata atque aeternam miseriam mant: quae omnia
locum habent in utroque systemate. Alter Ioeus insensu litterati agit dumtaxat de obsidione Ierosolymitana sub Vespasiano et Tito, quae si diutius perseverasset, Iudaei omnes in urhe conclusi, vel same vel sta lio periissent: at Deus propter electos, qui ex illis Iudaeis nascituri erant, illos calamitatis dies contraxit. Quod si etiam is locus de salute spirituali intelligatur , argui eX eo non potest, electionem ad gloriam fieri ante merita absolute praevisa ; alioquin fessa foret
propositio illa: Nisi brectati fuissent dies illi, non feret salua omnis caro. Namque etiamsi breviati non fuissent dies illi. omnes tamen electi, vi decreti essi-caeis et antecedentis absolutam meritorum praevisionem.
absolute salvi fierent; decretum enim Dei absolutum et efficax irritum fieri nequit. Quare citatus Iocus inte, Iigi dumtaxat potest de perseverantia, seu Constantia in fide, ita ut sonsus sit, Deum in gratiam fidelium , qui more Seripturae electi dicantur, ne forte eorum fides in tanta calamitate deficeret, dies illos breviasse. Ex quo male insertur, eos ad gloriam praedestinatos fuisse vel ante, vel Post praevisa eorum merita; quia id Deus sacere potuisset, licet illi electi non essent aflctoriam. DXXX. Dices III. Deus ex absoluta et emoaei voluntate conserendi electis gloriam, gratiam ipsis I Beraliter largitur. Ergo electio antecedit merita abso- Iute praevisa, quia antecedit gratiam, sine qua merita Praevideri nequeunt. P. A. Authoritate Scripturarum
558쪽
I. Joannis Cap. X. ait Christus: Opes meae pocem meam audiunt. Et eas citam aeternam do eis, et non
Peribunt in aeternum , et non rapiet eas quisquam de manu mea. II. Act. Cap. XMI. Crediderunt quotquot erant praeordinati ad uitam aeternam. III. Joannis Cap. t XV. Non pos me elegistis, sed ego elegi uos , et ρο- sui vos ut eatis, et fructum afferatis. lv. Ad Ephes. Cap. I. Elegit nos in ipso ante mundi constitutisnem, ut essemus Sancti. V. ad Rom. Cap. VIII. Scimus qu niam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum , iis , qui secundum seroseos tum ςocati sunt sancti. Nam quos Praescicit , et praedestinauit conformes feri imaginis Filii sui ut sit ipse mimogenitus in multis fratribus. Quos autem Praedestinapit, hos et poca sit, et quos vocavit, hos et justiflcauit: quos autem justifc pit , illos et glori cauit. Ergo praedestinatio eSt Caasa vocationis , jastificationis, et glorifieationis. R. N. A.
Ad I. textum R. Si locus ille cum Augustino intelligatur de solis praedestiuatis, nil aliud collig he , quam i quoa illi insultibiliter sint perventuri ad vitam aeternam. Haec tamen infallibilitas non oritur ex decreto Dei antecedente praevisa merita, sed Potius eΚ praeseientia , qua Deus absolute, certo et insallibiliter pra videt, quinam sint ad gloriam Perventuri. Si vero per oves cum aliis Interpretibus intelligantur fideles, hii uoloeas ille habebit sensum: Oves meae non peribunt ex mea culp a ; Sed si aliquae pereunt , sua culpa pereunt. Neo quisquam tam potens est, ut possit eas mihi eripere, nisi sponte a me abeant. Neque ohstat, quo' dicat Christus, Ego sitam aeternam do eis : namque per vitam aeternam hic intelligitur fides in Deum verum, et tu Iesum cliriStum, juxta illud Joan. cap.
559쪽
568 ARTIC ILIIS III. CONTROVERSIA IV. AVII. Haec est pIta aeterna, ut cognoscant te solues Deum perum , et quem misisti Jesum Christum. Ad II. R. Sermonem ibi e se de praeordinatis ad fidem,
ita ut sensus sit, eos omnes in tempore credidisse , qui ad credendum ab aeterno erant praeordinali, id est, gra tiae beneficio dispositi. Quod si etiam daretur, Sermo nem ibi esse de prae listinatis ad gloriam, sensus erit, omnes illos credidisse in tempore, quos Deus ab aeter no per Seientiam visionis praevidens credituros et pe Severaturos, praeordinavit ad vitam aeternam. Α' III.
B. Christum non loqui ibi de electione ad gloriam fised de electione ad gratiam et fidem, ut vult Augustinus Tract. LXXXVI. in Ioannem, et Lib. de Praedest. SSrum , Cap. XVII. et XIX, ae praecipue Sese monem ibi esse de electione ad Apostolatum, ut i terpretantur S. Cyrillus, S. chrysostomus, Teophylaetus et Euthymius: et colligi videtur ex verbis illis,
Ut eatis et 1ructum afferatis. Ad IV. R. Apostolum Ioqui de electione ad fidem Christi, et gratiam justi
.ationis, quae est communis omnibus iustificatis. Prob.
hoo I, quia Apostolus longe probabilius ignoravit, quinam essent electi ad gloriam, cum de propria sua Sam ute insallibiliter certus non fuerit, scribens I. ad Cor. Cap. IX. Castigo corpus meum, et in servitutem re-ῶgo : ne forte cum aliis praedicaoerim , ipse reρrobus Rciar. II. Quia non omnes, ad quos scribebat, Prae destinatos esse ad gloriam existimavit. Ad V. N. c. Apostolus loco cit. non agit de absoluto efficaci praedestinatione, et absoluta eleetione ad conformitatem cum Christo; sed solam de effieaci electione qaantum est eNParte Dei, et adhue conditionata ex parto hominis,
nempe si velit hic sequi voeautem Deum. Scopus enim
560쪽
Apostoli est docere, quemadmodum proelirante divi na providentia, Christo passiones Omnes et aerum saecooperatae sunt in majus bonum et maiorem gloriam rita easdem cooperaturas justis, si voluerint ipsi Deo vocanti, ducenti, ac dirige uti se permittere, eidemque obsequi. Nam quos ab aeterno praeseivit Deus perductum gratiae suae, et congen. um liberas volantatisaales futuros, praedestinavit ad ulteriora bona, ad e cellentiores honores; nempe ut consormes fiant imagini, id est, exemplari a Deo justis omnibus propos Io, scilicet Christo Filio Dei, qui omnibus exemplatest sanctitatis, gratiae et virtutum in hae vita, et gloriae ac felicitatis in altera. Quos autem ad hane plenam cum Christo conformitatem Deas ab aeterno prae destinavit, hos opportuno tempore, loco, ae modo etiam vocavit, et per vias opportunas ad illam itiduxit. Hos etiam sie voeatos, justiores et sanctiores reddidit, eosque tot tantisque laboribus sortiter periunetos eximie glorificavit, seu gloriosos essedit tum in hae tum maxime in futura vita. Ex quo colliges nihil hie praemsidii invenire posse adversarios pro adstruenda Praedestinatione ad gloriam ante absolutam meritorum Prae
DXXXI. Dices IV. Ad Rom. Cap. VI. dieitur:
Gratia Dei Milia aeterna. Ex quo hoc instruitur argu tmentum. Iuxta Apostolum vita aeterna, se a Praedestinatio ad gloriam est gratuita. Atqui non est gratuita secundum ordinem executionis; fide enim certam eSt, gloriam nobis actu conserri propter merita. Ergo est gratuita Secundum ordinem intentionis. Ergo tu menta
atque intentione Dei est prior meritis absolute praevisis. R. I. cum Apostolas loquatur de vita aeterna , prout