Theologia dogmaticopolemica qua adversus veteres novasque haereses ex scripturis, patribus, atque ecclesiastica historia catholica veritas propugnatur. Recensuit p. Carolus Sardagna societatis Jesu ... Tomus 1. 8. Tomus 5. complectens tractatum 5. De

발행: 1820년

분량: 638페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

571쪽

DO ARTICdLUs III. CONTROVERSIA IV. vis ex parte volentis sineera est et efficax, ae eonditionata dumtaxat ex parte creaturae, qualis in Deo est voluntas generalis et natecedens, ut omnes homines salvi fiant.

CONTROVERSIA V. DE c AUSA REPROBLTIONIS

POSITIVAE.

Contra Praedestinatianos, Z-nglium , Calςinum etc.

rejectionem; Theologice eonsiderata definitur a Magistro Sententiarium Lib. I. Dist. XL. praescientia iniquitatis quorumdam, et Praeparatio damnationis eorum. dem. Itaque si adaequale sumatur , duo includit, nem ye rejectionem a gloria, et destinationem ad suppliatum aeternum 3 inadaequale vero spectata dicit dumt,mat alterutrum ex duobus terminis in reprobationis adaequata comprehensis, estque vel rejectio a gloria , vel destinatio ad supplietum aeternum. Reprobatio adaequata et tottilis definitur a Theologis esse aeternum atque emcax Dei decretum privandi aliquos gratia finali , et glcria coelesti, ill0sque addicendi poenis aeternis. Dicitur I. Aeternum Dei decretum, ut signiscetur reprobationem esse in Deo actum positivum; alias enim si reprobatio esset tanbum negatio actus , innumeri Angeli, et homines mere possibiles, quos Deus num-

572쪽

quam creavit aut creaturus erit, possent dici reprobi :quia Deus namquam decrevit illis collationem gratia et gloriae. II. Ef cuae, quia voluntas antecedens et coaditionata puniendi, si homines mandata non custodiant, nolintgae gratiae cooperari ; quam Deus habere concipitur etiam antecede nier ad Suentiam mediam , et de

cretum praedestinativum vel reprobativum . hoc ipso quod sit conditio nata, diei nequi t reprobatio; alias etiam Angeli qui in iustitia semel accepta permanserunt, aliique homines praedestinati dicendi forent a Deo reprobati , quia et illo pariter Deus ante edenter

ad Scientiam mediam et decretum praedeStinat viam, vo luit couditio nate a gloria . excludere , et Poenis aeternis addicere , si nimirum a bono deficerent. OdoasIO- ne hujus voluntatis anteeedentis hreviter hia noto.Quamvis Deus an te cedenter velit homines salvari sub conditione si nimirum mandata observaver Int, et sempiternis cruciatibus addici . si mandata neglexerInt; Bene a catholicis statui in Deo voluntatem antecedentem ad seriam , quamlumvis conditio natam , ut omnes

homines salvi fiant, quia in Deo pari iure statuat

voluntas anteoedens, seria et condicionata damnauim

homines. Ratio est, qnia Deus serio et ardenter , quam tum in se est, desiderat voluntatem illam et conditionem, sub gaa vult saluium, ab omnibus Impleri, atque eo capite gratias vere Sufficientes omnibus Iargitat: at vero micii e desilerat tonditionem illam

ab hominibus impleri, sub Da vati eos pauire. III, Pristandi αἶiquos gratia Anali, et gloria coelestι. Q ala nullus positive reprobat , uiri propter PecdMam. Mnse, et cum morte eo auctum, Au Mo intelligrtur

573쪽

dem Iabi in adulterium, ac B. Petrus in peccatum imfidelitatis externae ; nec tamen propterea reprobati sunt; quia exclusi non fuere a gratia finali, nec proinde a

gloria. IV. Illos addicendi pomis aeternis. Quia in hau

providentia non datur medius Iocus inter beatitudinem .upernaturalem et poenam aeternam, etiam reSpectu Parvulorum , qui a peccato originali inexpiati ex hac vita decedunt: quamvis enim in inferno aeternis ignibus non urantur , aeternum tamen calamitatem suam et sentiunt , et dolent. Vide dicta

Tomo IV. Artio. I. de Peccato originali, controversia III. DXLIII. Reprobatio alia est negativa, de qua e X

instituto agemus Controversia sequente, alias est Positiva , eaque duplex, formulis nempe et Tadicatis. Repr Latio positiva formalis , est efficax Dei decreta in addisendi quosdam poenis aeternis. Reprobatio positiva radicatis, est voluntas positiva dandi auxilia finalia, v re quidem sufficientia , quae tamen ex malitia hominis praevidentur inefficacia. 1llud hic observo , a Deo reprobis non decerni auxilia inefficacia , qua ineffieaeia , vel quia praevidet ea Effecta suo frustrauda esse . atque eo fere modo, quo praedestinatis decernit auxilia e scacia quia praevidet fore efficacia, atque cx intentione saIutis tamquam finis; hio enim modus commen latpeculiarem Dei erga praedestinatos benevolentiam prior

vero everteret Omnino antecedentem illam ae seriam , qtaamtumvis conditionatam Dei voluntatem , ut omnes homines salvi fiant. Quomodo enim Deus serio eos sal- OS esse cuperet, quantum est in se quibus ex intentione poenae tamquam finis, confert auxilia ineffica-eia qua talia , quia praeridet ea effectu suo frustranda δ

574쪽

DE PRAEDESTINATI0M AD GRATIAn. 6-3 non dat rus illa , si hominem praevideret illis cooperaturum esse ΤDXLIV. Dari in Deo reprobationem positivam pe Titurorum , apud omnes catholicos aeque ac Sectarios ineonsesso est ; satis enim id insinuant Scripturae Matth. Cap. XXV. Discedite a me maledicti in ignem aete rium , qui paratus est diabolo et angelis ejus. At vero quae causa reprobationis positivae , Praecipue sor- malis , sit demeritoria, magna servet catholicos interet sectarios contentio. catholici, duce Scriptura et to ta antiquitate, aiunt, neminem ex solo Dei beneplacito, atque antecedenter ad absolutam peccati praevi-Sionem , positive reprobari, atque aeternis suppliciis destinari, sive quod idem est, reprobationem positi vam formalem esse in signo rationis posteriori ad demerita absolute praevisa, ita ut decretum divinum hano

habeat tendentiam: Etsi uideum , quod si Iudas hanc haberet seriem auxiliorum, peccaret et in peccato rialiter perseueraret ; decerno tamen dare illi haee auxilia : et quia ex malitia sua his auxiliis adiutus Peccabit , atque in peccato Analiter perseserabit, propter haec demerita decerno ipsi infligere poenam

aeternam.

DXLV. At vero Zminglius, Beza, ae calvinus

veterum Praedestinatianorum, de quibus prolixe egimus in praevia Dissertatione historica IV , errorem secuti , docent, reprobationem a gloria atque aeterni supplicii destinationem fieri ex mero Dei arbitrio , absque ulla culpa ex parte hominis: Deum negare reprobis omnem gratiam; quin immo impellere ac necessita roreprobos ad peccandum , eisque illudere simulando se

velle illos iuvare, cum tamen velit reprobos Perdere.

575쪽

5dia ARTICULUS IA. CONTROVERSIA V. Quare hano in rem scribit Calvinus Lib. III. Institu . cap. XXII. Paragr. III. Ubicumque regnat hoc Dei placitum, nulla in consideratione ueniunt opera. Et P ragr. XI. Si non possumus rationem Ossignare, cur suos misericordia dignetur, nisi quoniam illi ita placet: neque etiam in aliis reprobandis aliud habebimus, quam ejus uoluntatem. Nihilominus Calvinus, qui vice non una aperte antelapsarium so prodidit, docens aliquos a Deo praedestinari, alios reprobari ante omnem actuum creaturae praevisionem ; eoquod Deum , siquidem decernat creaturas aliquas producere , indispensabi-Ii Iege teneri affirmet ad ostendendam misericordiam et iustitiam suam ; subinde tamen in antidoto conellii Tridentini , et in libris contra Pighium duriorem i Iam et acerbiorem sententiam paulisper temperarit, et ad partes post lapsariorum transiit , docuitque reprobationem periturorum laetam esse post praevisionem absolutam peccati originalis , quin Seientia visionis peccatorum actualium hoc decretum dirigeret e qua in re consentientem sibi habuit Jan senium, ejusqua

DXLVI. Conclusio I. Reprobatio positiva sormalis est in signo lationis posteriori ad demerita absoluto Praevisa, seu quod idem est, sit propter demerita absolute praevisa. Dicitur I. In signo rationis post riori ; quia quemadmodum superius de praedestination ad gloriam dictum est, Deus immediate post Scientia simsicis intelligentiae, et Scientiam miniam, dece nit unico realiter ei virtutiliter indivisibili actu totum ordinem praesentis providentiae quoat omnes et singulas partes: atque hine Omnia, quae sunt circa rePro-

576쪽

DE CAUSA REPROBATIONIS POSITIVAE. 5 3Bum. absolvit uni simplicissima determinatione ; a 'eorit reprobatio positiva formalis neque fiat ante , neque post demerita absolute praevisa, vera quadam anterio Titale vel posterioritate, sed tantum posterioritate logi-εa, per aequivalentiam , ac secundum nostrum concipiendi modum. Nam decretum reprobationis ita aequi-τaIet pluribus actibus, ut si isti deberent distingui et subordinari inter se, Seientia visionis demeritum praecederet decretum poenae; vera enim est haec causalis rideo Deus ab aeterno voluit v. g. Iudam punire poena sempiterna, quia ab aeterno pracvidit per Seientiam uisionis finale peccatum Iudae : non vero vice versa ideo praevidit peccatum Iudas, quia voluit eum punire. Ut autem ejusmodi propositiones causa Ies veri ficentur , sunscit sub ordinatio mere logica, tenens se ex parte intellectus , qui distinguit in eadem indivisibili re duas

formalitates seu tendentias , quarum unam concipit prio-Tem altera. Sio v. g. veri scatur haec propositio : Ideo Deus necessario se amat, quia se cognoscit. Ubi cognitio logiee tantum prior est amore ; cum amor Detessarius, et cognitio ne eessaria nulla enus inter se distinguantur, nisi ratione. Dicitur Il. Ad demerita , sive in signo rationis posteriori ad peccatum originale, aut ad peccata actualia non romissa , atque Bbsolute praevisa , aut ad utroque simul. Parvulis enim qui ad Baptismum non perven runt, decernit Deus infligere Poenas aeternas ob peccatum origintile numquam ipsis remissum , atque absolute praovisum : Infidelibus adultis tum ob peccatum originale, tum ob alia potucilia;

Fidelibus vero adultis, qui gratiam haptismi jam consecuti sunt, ob peccata tantam actualia, quae ab ipsis absolute committenda soro Deus certissime praevidet.

577쪽

ARTI cLUS III. CONTROVERSIA v. Dieitur III. Absolute futura, seu absolute praeuisa

Non enim sola Scientia inedia praelucet decreto reprohativo , verum etiam Scientia visionis demeritoriam. Nam si Deus eos reprobaret, quorum demerita subeonditione per solam Scientiam mediam praevidit, omnes homines forent reprobi. Certum est enim nullum hominem aeta in justitia perseveraturum, si darentur

illi gratiae, quas Deus praevidet fore inefficaces. Ergo Deus eos tantum reprobat , quos per Scientiam. Visionis infallibiliter praevidet aut numquam justificandos, aut in accepta semel justitia non perseve

raturos.

DXLVII. Probatur iam conclusio ita explicata I. Authoritate Scripturarum. In Scripturis tribuitur damnatio homini peccatori, et non Deo. Ergo Pecca-- tum eSt causa suo modo reprobationis positivae formalis. Dicitur suo modo, quia peccatum haud dubie non est causa proprie dicta decreti reprobati vi; secus foret etiam causa Dei , quocum identificariir illud decretum. P. A. Oseae cap. XIII. dicitur : Perditio tua Israel: tantummodo in me auxilium tuum. Eneohielis cap. XVIII. Numquid uoluntatis meae est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a piis suis , et cloat. II. Petri cap. III. Nolens aliquos perire, sed omnes ad poenitentiam reverti. Matth. Cap. XXV. DLscedite a me maledicti in ignem aeternum , qui paratus est diabeto, et angelis eius. Esuripi enim, et non dedistis mihi manducare. Ubi causa redditur , cur impiis paratus sit ignis aeternus , nimirum ob

DXLVIII. Prob. II. Authoritate Augustini , eiusque. Discipulorum S. Augustinus Lib. de Persectione

578쪽

, DE CAUSA REPROBATIONIS PosITIVAE. iustitiae contra Coelestium, cis XIII. scribit: Η c emgo bonum, quod est requirere Deum ... non erine inrigaceret, non erat usque ad unum ; sed in eo genere

hominum , quod praedestinatum est ad interitum. Super hos enim res 'exit Dei praescientia, ρrotultiqite sententiam. In quae verba scribit S. Fulgentius Lib. II. ait Monimum Cap. XXVII. Aempe satis eoidenter his dictis ostendit, quia Deus peccata hominum cidit, quibus sententiam praedestinatione dicta pit. S. August, nus Lib. III. contra Iulianu m , cpp. XVIII. scribit: Nonus est Deus, justus est Deus: Putest liquos sine bonis meritis liberare , quia bonus est: non potest quem quam sine malis meritis damnare, quia justus est. Et Epist. CLXXXVI. alias CV1. ad Paulinum : Pie et oeraciter creditur Deus noc entes atque impios justificando a poenis debitis liberare : quemquam sero immeritum, et nulli obnoxium peccato si Deus damnare creditur , alienus ab iniquitate non creditur. Ubi ergo liberatus dignus tanto debetur major actio gratiarum, quanta poena justior debebatur : ubi autem damnatur indignus c damnari nec misericordia , nec ceritas obtinetur. Lib. I. Operis imperfecti, Num. CXXX. ad eam Iulia ui reprehensionem: Ecclesia pestra dici, sine iustitia, sine iudicio. sine misericordia, Deum conditorem malorum, formare quos puniat; atque ob hoc punire, quod eos ex Adum ipse formaverit, hueo Augustinus respondet: Non aiastinet Deus bonum formationis suae etiam a stirpe damnata. Sed si tib diviιcet , Deum creare u uos diamnet ; contradic ei , si Potes , ne creet eos , quos malos Iuturos , et in malignitate usque in suem Perseperiaturos, et ob hoc sine dubitatione damnandos esse ρι a

Mividi Et Lib. V. OPcris imperfecti, dium. LXII. Quid Tom. V. Bb

579쪽

t 3dis ARTICULUS m. CONTROVERRIA v. igitur te. afuoal. Ound mihi objecisti, quos ex Angcs---υα Patientia per poenitentiam corrigendos ; et ideo super eos oriri Solem suum facit et ρluit: cum ego tibi haedos sinistrae partis objecerim . quos usque in f nem sine poenitentia picturos in impietate ac sceleribus suis : ac per hoc aetρrno su 'ρlicio puniendos gnorare non potest Praescius Omnium futurorum. S. Prosper ad Capit. Obieci. . Vineent. in Respons. ad XII. Ei , de quibus dicitur, Ex nobis exierunt, sed nonsuerunt ex nobis; si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum : poluntate exii runt, poluntate ceciderunt. Et quia praesciti sunt casuri, non sunt ra destinati. Essent autem Praedestinati, si essent re- per stiri , et in sanctitate ac ςeritate mansuri. Ac per hoc praedestinatio Dei multis est causa standi, nemini est causa labendi. Idem ibidem in respons. ad XIII. Deus etsi ex aeterna scientia praecognitum habeat, quid uniuscujusque meritis retributurus sit; nemini tamen per hoc, quod falli non Potest , aut necessitatem , aut poluntatem intulit delinquendi. Si ergo a justitia et pietate quis descit, suo in praeceps fertur arbitrio,

sua con Piscentia trahitur, sua 'ersuatione dec*itur.

nihil ibi Pater, nihil Filius, nihil agit viritus Sanctus: nec tali negotio quidquam diuinae poluntatis in-rerperiit e cuius ορere multos scimus, ne laberentur retentos; nullos autem, ut laberentur, impulsos. S. Fulgentius Lib. I. ad Monimum , Cap. XXIV. Praedest nauit Deus γ illos ad supplicium , quos a se praescipit ςolunturis malae sitio discessuros. DXLIX. Probat. III. Authoritate Conciliorum , Are- Iatensis. et Lugdunensis contra Lucidum Presbyterum, Arausicam II. ι cujus verba adduximus Num. LXIX. M

580쪽

impiorum ad mollem : in Electione tumen saloiandorum misericordiam Praecedere me tum bonum ; in damn tione autem ρε rituriat um meritum mialum Praecedere justum Dei judiciam.

DL. Prob. IV. Ratione Thuologica, eaque multi Plici. l. est. Deus consequenter etiam ad peccatum oriaginale, atque antecedenter ad prae v isionum personalium. Peccatorum , vult serio Omnes homines salvos fieri; ab que hac de causa propter merita Christi, qui Pro aete=na omnium hominum salute mortem suam aeterno Pa tri obtulit, omnibus hominibus, nullo excepto, dat grutias vere au relative suffici Untes ad salutem. Ergo Deus nem Inem εχ solo suo beneplauito positive reprobat, Sed propter demerita , non conclutonate tautui, Sed ab- sola te praevisa. Antecedens ostendimus partim Tomo I. Artac. I H. Controversia XIlI. partim Tomo V. Artic. I. Controversia IV. et sequentibus. Consequentia est omnino evidens; quia decretum reprobati v am , independeas a praevisioue demeritorum, evertit omnino seriam illam voluntatem salutis omnium. II. Adiudicare hominem poenae aeternae ante demerita absolute praevisa,

sapit inclinationem ad puniendum; et habet specie aliquam crudelitatis. Ergo decretum reprobativum independens ab absoluta demeritorum praevisione , est Deo indignum. III. Deus propter illam causam ab aeterno vult hominem coelo eAcludere, aeternasque poenas instigere, ob quam in tempore reipsa illum punit ; si enim voluntas est efficax ab aet0rno , non variatur in tempore: et ratio faciendi est ratio volendi, Bb a

SEARCH

MENU NAVIGATION