장음표시 사용
111쪽
Attributis inter se amicissime junctis p Quod si pul
chrae sunt, omnibus consentientibus, naturae plures , in quibus aliquot bona convenienter atque apte sociantur, nonne infinite Pulchra ea Natura erit, in qua Bona et infinita numero sunt. et nullis foedata Malis , et singula singulis non modo non adversa, ut in rebus creatis accidit , sed incrementum quoddam, si ita loqui sas est, ac prae sidium , ac decus afferentia λ Haec enim oinnia de Natura divina dicenda esse, eaedem rationes ostendunt, quae infinite persectam ipsam esIe ostenderunt.
Si quis enim repugnaret , Vel ex eo convinci posset , quod ipse Deus , ut vidimus , siquidem prima rerum causa est, quidquid Boni est in creatis rebus, aut creandis, aut quae creari queant, eminentiore quadam , ut vidimus , ratione obtinet. Pulchra vero infinita esse polyunt, ut modo dicebamus, et infinitis quidem pulchris nihil nisi infinite pulchrum potest in eo genere melius , et eminentius esse. Igitur infinite Pulcher ipse Deus dicendus e st . Plura in hanc rem afferri possent , quae , Rogaccius, . magnus ille fremant omnes Graeculi, per me licet) Dei opt. Max. admirator atque laudator, late persequitur . Sed omnia me dicere brevius, ac pressius instituti operis ratio cogit.
Neque vero hie praeter Atheos, qui, cuin ista rident, et risu, et conviciis, et multo gram
112쪽
vioribus poenis sese dignos exhibent, adversarios habemus, contra quos operose disputandum sit; niti quod Aloysius Vern ejus, qui certe ab ea impietate longe absuit, aliqua scripsit, quibus haud mediocriter, quaecumque diximus, labefactari possent . Hic enim solam agnoscit pulchritudinem Corpoream, quae ,, vel visum, ait, vel auditum delectat a nec aliud, inquit ipse , intelligunt homines , cum tali vocabulo utuntur si) is Iraque, si constare sibi vult, non posse Pulchrum ipsum Deum, nedum infinite Pulchrum, proprie vocari, arbitratur.
Haec non aliud ostendunt , nisi Verneium ipsum non fuiste rectam Pulchritudinis notionem assecurum. Et id quidem ingenuo scilicet homini ultro fatenti credendum est. Diserte enim scribit , quae veteres et recentiores Philosopbi d xere de Pulchritudine ) sibi implicatiorem remi am facere , quam vudum vocabulum Pulchrum; nec multo poli, cum inepte Pulchrum in genere
definiviiset se id quod placet, ides vel visum vel auditum delectat is tandem proriunciat is nulla certa
notio Pulchritudivis constitui potes ,, At nollem urbanus homo , quod ipse non potest , alios quoque polle negavisset . Quid enim p Nonne satius erat, ab optimis ipsum erudiri magistris , si quid nesciebat, quam alios etiam dedocere pCaeterum quod ait Pulchri nomindi non aliud,
nisi quod explicuit ipse, homines intelligere, tam
113쪽
aperte fallitur, quam qui maxime . Graeci enim
atque Latini, veteres ae recentiores, docti atque indocti homines ea saepenumero Pulchra dicunt, quae neque oculis , neque auribus percipiantur. Quid enim p Ρulchrum facinus nonne saepe idem quod honestum, quod nobile, quod magno homine dignum appellatur p Nonne pulchra sententia, pulchra oratio, pulchrum carmen dicitur λ An vero ea tantum ratione pulchra ista dicuntur, quod voluptate aures mulceant, et quasi titillent, et non potius quod animo mirabilia videantur pPulcher autem ipse animus , aut indoles parumne saepe vel ab italis dicitur, vel a Gallis pHaec ita manifesta sunt, ut ne quo Platonem huc testem adducere necesse sit, qui Bono, et Voluptate Pulchrum recte definiri testatur si) ; neque Stoicos . qui pulchrum esse neminem, nisi Sapientem, gravissime pronunciant ; neque Ciceronem , qui Honestum , quod sua sponte petatur , et, quamvis a nemine laudetur, laudabile tamen
natura sit, idem Pulchrum appellat sa) ; quin et
sexcentis in locis pulchritudinis nomine commendat , quae nullo modo aut in oculos aut in aurestit In Gorgia . Ait enim M καλων γε νων ωγη, δ u , Mora τι , καὶ ἀγαθῶ ενοι e. καλον ,, Idem Plato in mypia quod utile est, et quatenus utile, et ad id quod est utile. et quoties utile est, Pulchrum eue, ait quod vero inutile prorsus est , turpe esse. Ait enirn ,, μεν και ν
1 Lib. II. de Hadbus. Idem in Oratore ad Brutam ea scribit, quae Veraeji opinioni omnino contraria sunt Nihil est . inquit , in ullo genere tam pulchrum , quo non pulchrius id fit, unde illud , ut eae ore aliquo, quasi imago , exprimatur; quod neque oeulis , neque auribus, neque ullo Iensu percipi potest, cogitatione tantum, et mente εο le a1r M.
114쪽
Io 3 res incurrant; neque Augustinum, qui tertio quo- . que verbo quibusdam in libris et Deum, et res corporea mole carentes etiam pulchritudinis nomine caeteris rebus anteponit si ; neque tota in
denique Platonicorum scholam , quibus nihil antiquius suisse novimus , quam primae Causae pulchritudinem gravibus prolaeto sententiis , illustribusque verbis extollere. Nam et Plotinus Deum voeat sa) is Suste pulchrum absque mensura, et uuiversae pulchritudinis furem is et eu ndem Alcinous is Profundum et immensum pulchritudinis pelagus , , s 3), et qui Mercurii Trismegisti nomine pluribus aetatibus libros hominum non ita eruditorum , schOlasque tenuit , Deum ipsum appellat ) is Pu chritudinem fine imitatione is et Severinus Boetius ita . eum aifatur s
se Tu cuncta superno ,, Ducis ab exemplo, pulchrum pulcherrimus ipse is Mundum mente gerens, smilique ab imagine
et Herennius demum ex eadem schola philosophus infinitam esse Deo Pulchritudinem non modo anfirmat, sed illa etiam ratione probat, quae ma
gno Petavio placuit 6 is Pulchritudinem a fom
115쪽
ma potius orari, ait apud ipsum Petavium, quam a materia. υ enim in agente magis quam in satiente i quia quod paritur , es aliquid potentia :qurd vero actu es, agit. υ autem Deus perfectissimus actus, cui nihil admixtum es potentiae. Caetera vero plus potentiae babent , quam actus ἔtum ille ipse actus , qui es Deus, insiuitus es. uare infinita quoque es Pulchritudo is .
Quae sane omnia, quamquam per se clara sunt, atque perspicua, a principe et auctore disciplinae suae Platone haurire potuerunt; qui et summam , quamvis a sola mente percipiendam , Causae primae Pulchritudinem esse, et a Pulchritudine, quae vel in legibus, vel in liberalibus a tibus extat, aliquam de illius virtute conjecturam
fieri posse , gravissime docuit si). Nollem ergo Vernejum illa scripsisse, quae
fere omnium aut Graece, aut Latine, aut Italice, aut Gallice, addam etiam quovis sere sermone loquentium testimonici refutentur. Sed magis eum nollem de Pulchritudine ipsa tam abje- Ae sensisse, ut nullum ipsi relinquat, si tamen sibi eonstat, in divina Natura locum. Carum et amabile ipsum est Pulchritudinis nomen; quae scilicet homines universos delectar, atque allicit, quae duros quosque labores pro ipsa susceptos solatur, ac mitigat, quae nobiliores animos ita sibi devincit, ut ei quandoque parere malint,
116쪽
Ios quam eaeteris imperare. Haeccine igitur tam prae . clara Dos, atque tam mira corporum Propria erit, non animorum p Haeccine, si proprie loquamur, in ea Natura non reperietur, in qua omnia Perfecta sunt, omnia Bona, omnia, quae nOS in admirationem sui, amoremque convertant ΘNam, quae pro Vern eji sententia possunt a Lferri , magis inepta sunt, atque infirma, quam ut consutatione digna videantur. Quod enim Pulchritudinis nomen ad aptissimas corporum figuras quadam colorum suavitate vemistas explicandas primo fuerit adhibitum, ut verum sit negari enim
facile potest si) ) non tamen id essicit , quod
Verne jus vult. Nam et ipsum nomen Spiritus, et Anima, et alia, quae sunt innumerabilia, corporeis primum rebus designandis inventa post inodum ad res minime corporeas aeque bene ac pro prie notandas translata sunt. Quod aurem quae corpora non sunt, partibus careant , quae ad Pulchritudinis notionem facere videantur, satis ex optima Spagnii definitione evanescit. Sunt enim et animis attributa, quae eum et mirabilia sunt, et singuIa singulis optime respondent, multo majorem eadem cognO-o scen- '
; sane Graecum quod significat et Bonum, et Pulchrum a
verbo ortum videtur; quod nimirum ad se vocet. hoc est alticiat. Id autem non minus animis, quam corporibus convenit. De Pulchro a thm haec habet doctissimus Facciolatus is micher . . quassis aer quia proprie stulchrum est . quod mutiam eolaris, nitori Mehabet. Vel es ut pro rie Pulcher sit, in quo multa gratia. Vet a. Da pulcher proprιe erat Drris , quomodo Servius exponit hoc Maronis T. Ieιa. v. 636. Salus Hereule pulchro Pulcher Aventinus. Sic Homeo. g. 4. Tum etiam manu pulcher apparuiι,, .
117쪽
Io 6scentibus delectationem essiciunt, quam corporea quaelibet membra, quantumvis singula ex singulis apta, et concinna distributione inter se jun cta , atque sociata.
Unitas Dei, reprehensis quibusdam veredulorum
erroribus , aut calumniis, nec non quibusdam optimorum quoque Scriptorum rationibus re-ectris , ex iusiuita, de qua disputamus, ejusdem Perfectione osevditur. SI quaecumqueide infinita Dei Persectione disputavimus rite percipiantur, non dubito vel ex hoc maxime capite Unitatem iplius Dei probatum iri , de qua diligentem instituere tractationem quanti reserat, ii demum intelligunt, qui liberalissima Metaphysicae studia excolenda susce-Perunt . Quis enim ex illis est , quin Russoli negligentiam, atque segnitiem reprehendendam existimet, nihil sibi curae este, unumne, an duo. an plura rerum principia constituςnda sint, aperte confitentis si) 'Sed et ad Religionis defensionem contra impios Unitatem Dei demonstrare non parum Pro iacto conducit. Etenim hoc etiam Attriburum Dei Opt. Max. quidam ex illis hac aetate lae-
118쪽
dunt, qua verius nimirum, quam sua, Cicero, si viveret , illud usurpare posset : nihil tam ab surdum dici , quod non dicatur ab aliquo phi
Illud etiam accedit, quod Scriptores quidam, qui sunt in inanibus omnium, etsi Deum unum esse non negant , id ramen a Theologis atque Philosophis potius sumi, quam probari conqueruntur . EX eo Scriptorum genere Lohius ille fuit, cuias plurimi sententias hac aetate laudant atque sequuntur, quas neque satis Perpendunt ,
Bulange rus autem turpilii mi mendacii est arguendus, qui petulantissime scripsit ,' non posse de Christianorum sententia Unitatem Dei, nisi ipsius loquentis Dei testimonio , confirmari.
si sd clam iam de Ex. D. in epistola ad caIcem I. Volum. p. m. 39 r. tibi ait se Les Theologiens , les Philoso hes, et Des Carus lui-meme suppuenet unite de Dieia , fans la prouuer ., Ipse autem Lokius ita Dei Unitatem demonstrandam assumit i in libello, eui tit. λώνres diverses de M. Loe e .
119쪽
Quid aute in de Mirabodio dicemus hoc etiam Attributum Dei per summam stultitiam atque impietatem aggredi auso ρ Ille quidem opinionem de uno Deo a stulta illa veterum de Anima Mundi sententia ortam esse scribit si); ac proinde posteriorum dumtaxat aetatum hominibus placuisse. Quod autem ait, si Deus . unica sit res , materiam aut
nihil aut ipsum Deum esse futuram, non risu PO tiuS quam oratione ejiciendum videtur ρ Sed tamen et mendacium impudentissimi Scriptoris Uniatatem Dei nullo modo probari assirmantis confutandum est, et qui licentiae, quam ille indulget, dulcedine, magis quam gallici sermonis quadam suavitate, capi facile possunt, monendi sun et alii ex eo grege homines ita convincendi , ut suus et Religioni, et Philosophiae, et humanae 'Rationi honos asseratur. Sed antequam, rationes in medium astero , quae mihi maxime probantur, nonnullas aliorum rationes expendam, quae satis probari nequeunt.
Hujusmodi est ea ratio, quam ab ipsa Mundi Unitate aliqui repetunt ; ex quibus Wilhelinus
Wistonus hac eadem aetate ad hanc rem confirmandam constantes ac certas in ipsa rerum natura leges vocari posse, arbitratus eii. Cum enim una sit lax gravitatis, cum eaedem leges motus semper appareant, satis argumenti esse duxit sa),quavis' issema de Ia Nataere To. II.
x In libro eui sit. Prineipia Meonomiea Religionis naturalis, et rein talae ee. An. I i7. de quo libro sapiens est in Actis Lipsiae judicium adan. 37 ao. Nihil de his aιtributis i Dei habM. quod non si perea alam , utiturque ad ea probanda subinde aromentis parum 'Miι M.
120쪽
agnoscendus. Hoc argumentum, si acutius ista rimari volumus, duplicem vim habere potest. Aut enim ita afferetur, ut unicum esse omnino Deum, neque alium ullo modo esse posse, persuadeat; aut contra Ethnicos intorquebitur, ut saltem id verisimilius appareat , Vel certe, cum vim esse naturamque divinam ipsa rerum universitatis pulcherrima facies ostendat, eademque condirorem unum , guberna toremque praeseserat, ii qui sine ulla ratione plures Deos agnoscere velint, atque tueri, perabsurdi ac perridiculi videantur. Hac altera profecto ratione sua stat argumento vis atque robur. Quid
enim in eo est , quod reprehendere jure posesis p Itaque sapienter illa origenes is Quanto praefabilius es ea credere, quae perfecta Mundi hujus harmonia credere nos jubet, unumque Mundi hujus, qui unus es , fabricatorem vene rarip Fieri enim omnino nequit, ut tale opus, cujus partes ram apte . inter se cohaerent , et concinunt, ortum suum multis architectis debeat rquemadmodum incredibile es, ut coeli motus a
multis animis dirigantur si) o At si prima illa
ratione argumentum consideretur, vereor, ut satis
probabile haberi possit, ac dici. Quod enim Origenes assirmavit de uno Mundi architecto , an prorsus evidens ac manifestum , ut contra nihil omnino dici possit ,