De infinita perfectione Dei opus metaphysicum adversus plures recentium plurium philosophorum, praecipue christianae religionis hostium, errores ab Aloysio Brenna conscriptum ..

발행: 1774년

분량: 262페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

habendum est 3 An vero duo Numina , si essent, nullo modo inter se consilia communicare possent , ut quae madmodum inter homines duo aut plures Architecti unam domum , ita unum ipsa Mundum fabricarent , singulis partibus ad unu in fisiem, qui placuisset utrisque, scite solerterque descriptis pSed , ut haec omittamus, quis Clarhio non assentiatur si , nihil ex tota rerum universitate , nisi partem unam , eamdemque finibus exiguis

comprehensam , a nobis cognosci; unde scilicet de caeteris argumenta omnino evidentia nullo modo capere liceat λ Quis , inquam , evidenter osten dat, cum hic Mundus ab uno Deo sit conditus , non innumerabiles alios mundos ab aliis Diis

condi potuisse λ Quae cum ita sint, Limborchium equidem probo, qui datis ad Lokium litteris argumentum postulavit is quo probetur Ens, cujus sentia es necessaria, tantum posse esse unum, et quidem ut id argumentum a necessitate exi-

sentiae desumatur, et a priori s ut in scholis loquuntur) non a posteriori conι Iudat , hoe s

ex natura necessariae exissentiae probetur, eam pluribus non posse esse communem a). Hujusmodi argumentum non potest a notio

ne infiniti Spatii cum ipso Clarhio desumi 3J.

In ep DL ad ealcem I. Volainin. de Exi'. Dei p. m. iaJ In No . apud Clark. ad eate. I. Volam. cui tamen Limborchio in eo non assentior, quod prius Unitatem Dei, quam ejus infinitam Persectionem, esse necessario demonstrandam existimaverit , ut ex LoLii libello apparet, de quo supra locuti sumus. 3ὶ Pid. MI. I. de ι' 6. de Dieu, ae praesertim ad ealcem Voluminis responsones in is clauii ad epistolas uobrilis e Gloeesbia viri.

122쪽

Quamquam enim duplex infinitum Spatium elle non potest; quamquam nihil esse, vel fingi potest , quod in Spatio non sit, nihil tamen absurdius unquam scriptum est ab ullo philosopho , quam Spatium ipsum, quod metimur, quod saltem intelligentia dividimus, quod corporibus continendis inseruit , esse ipsius necessariae naturae , id est ipsius Dei, proprietatem si). Itaque omni corruunt ipsa per se momenta rationum se per tam debile fundamentum extructa. Multa quidem in iis Clar hii libris tum acute dicta inveniuntur , tum subtiliter excogitata; neque nos ipsi Clarkio praestantissimi ingenii gloriam unquam invidimus. At errores hujusmodi, quibus ille scatet, facile ostendunt , quantopere vir caeteroqui doctissimus Barretius deceptus fuerit, cum Clar hii libros de Natura Divina caeteris Metaphysicorum scriptis

anteponeret.

Qui stant a Leibnitio Philosophi argumentum pro Unitate Dei comprobanda proferunt , quo nihil magis illustre, magisque perspicuum exi

si Multis in locis Id habet. E. g. In epi R. at eum nobilem vIrum III. L eoace est une propriete de Ia substanea 'eui exisse par elle-meme; et non pas aene propriete de toxie autre substanee . Toutes Ies avtres tubstances Haedans P eoaee, et P Uρace les penBre, mais Ia Abstanee existante par eue mίme H est pas dans p eseaee, et n en est pas penderae . Eue es, si is palam' esprimer at si , Ie sabstratam de P eoaee. elle est te fondement de ι' existenee de V eoaee , et de Ia durae elle-meme . or ι' eoace. et Ia durae etant evidem ment neeesaires. et u erant potiriant psint des substances, mais des prostrieteriit est elair que Ia substanta . sans fui ces proprieter ne faurolent sabsister. seIIe-mίme eneore plus neeesaire , s'ιl eloit possibia Ab ea sententia differt alia quorumdam Philosophorum, qui nullum reati spatium a corporibus, et corporeis proprietatibus distinctum agnoscunt , at corpora ipsa in Immensi. tate Dei, quae eum indiviam sit, divisa complectatur, tamquam in increatonario contineri putant.

123쪽

stimant. Illud hoc loco unius ex illis Philosophis Alexandri Gottitebit Baumgartent verbis proponamus is Plures Dii, inquit si) sunt impossibiles. Si enim plures exserent , finguli tuorum esse

deberent subsantiae, eι exserent extra sese invicem, iique vel totaliter sedem, vel partialiterravium . Si ponerentur totaliter iidem, is si forent impossibiles, Muidem plura exacte fimilia aut aequalia exsere haud possunt. Si partim forent ipsi diversi, tum esset aliquid in uno, quod non foret in altero. Hoc ipsum porro e stet aut realitas, negatio . Si realitas esset , tule, quid deesset, non foret . L hi esset negatio, tam ilis, cui tua inesset, foret non Deus. Resar igitur, ut Deus sis unicus

In ea ratione sumitur, ut vides,

cte fimilia, aut aequalia exsere haud posse. Id ii

verum est, brevia et acuta illa consectaria veriora esse non pollunt. At verum esse , an pauci , non modo veteres, sed et recentiores Philosophi , negant 8 Hospes in historia Philosophiae sit, oportet , qui nesciat, quanta Contra Pronunciatum illud animorum contentione Clarvius, plurimique Nevutoniani pugnaverint. Quamobrem nolim ego praeclaram de Unitate Dei doctrinam huic tantummodo tam incertae opinioni committere , ut, si ea stet, bene sundata, et extructa, sin vero ea dat , etiam ipsa ruitura videatur.

124쪽

II 3

Accedit et alia ratio fortasse validior. Et enim plura Leibnitianorum argumenta , ea praesertim quae, niti fallor, optima sunt, non aliud efficiunt, nili creatis in rebus duo, quae sint ita similia vel aequalia, ur a quavis creata mente discernI non possint, nusquam inveniri. Iam vero dici poterit, ut res ita se habeant, ad providentiam voluntatemque divinam pertinere. Quamobrem , cum ea ratio in pluribus Diis, siquidem existerent, nullum locum habitura esset, inde concludi, ut duos elle Deos omnino silmiles , aut aequales, censeri non debeat absurdum . Caeterum Baumgarte ni argumentum ad unam ex rationibus, quam nos mox illustraturi sumus , facile trahitur. Simile autem est huic, quod attulimus, argumentum illud a Joanne Hookio allatum ,, Deus

inquit si), es Ens infinite perfectum, cui nulla desit perfectio. Atqui non potes ponere duo Entia summe perfecta, quis eodem tempore flatuas, utrum que carere aliqua perfectione . Nam ilia duo Ensia A, et B a se invicem aliqua re distinguuntur et distieruur r scilicet attributis suis, veI causa formali exissentiaesuae: nam F A et Bhabeant eamdem causam formalem existentiae suae,

eamdem naturam, et eadem attributa, certe ex

nulla parte distierunt : Porro id per quod di- singuerentur perfectio esset, et tua perfectione

urrumque careret. Ergo ec. Neque dicas per ex

125쪽

sentiam, quam habet quoque specialem, utrumque ens satis disingui. Nam exissentia 'non it res dis inctas, et ubi nulla es disinctio absurde Fugitur separata exissentia . Sic suppone

Petrum et Paulum non disingui neque ser va-xuram, Neque per causam suam, videlicet deere- tum divinae vomutatis. Petrus, et Paulus entia duo esse non possunt , nec separatam habere exsentiam . Argumentum hoc subtile scholasicorum es o Hactenus Hookius.

In hoc argumento plura sunt optima ; sed et aliquid est , quod ab adversariis non absurde contemnatur. Equidem Essentiam, et Eaesentiam inter se aliqua ratione distingui oportere , non invitus concedo. illud etiam concedor duo, si essent, Numina ejusdem Essentiae , sive Naturae fore ;id est ejusdem virtutis, ejusdem perfectionis, ac digni- ratis , ut nihil in altero boni reperire licerer, cui non omnino simile in altero , et aequale posset agno sci. Sed unum ab altero per id, quod Scholastici vocant Misentiam , aut radividuationem , discrepaturum esse videretur. Quod ajunt, Exissentia supponit res disiuctas, unum est ex ambi, guis Scholasticorum effatis , quae sumi potius , quam ostendi, Recentiores jure optimo conqueruntur . Homines duo cjusdem naturae sunt. lidem tamen ita distinguuntur inter se, ut alter alterius ope, sive Virtute nullus indigeat. Distinguuntur, inquis , per causam exissentiae suae, decretum scilicet divinae Voluntatis. Quod das, libenter accipio. Ejusdem ergo

126쪽

naturae duas esse res, tibi etiam non videtur ah sumdum . Aliqua enim causa potest cxistere, quamobrem ea natura non ad unam tantummodo rem

contrahatur, verum et ad Plures excurrat . Iam ergo ostende, nullam causam esse vel excogitari posse, cur plura sitnt ejusdem naturae Numina. Non potest, inquis, hac in re Voluntatis alicujus, ut Omnipotentis, haberi etiam levissima ratio. Id etiam concedo. At si quid probaturus es, omissis iis vocibus , quae plus obscuritatis , quam veritatis , habere videantur, hoe tibi accu. ratius est efiiciendum: Naturam divinam sua nescio qua necessitate id serre nullo modo posse, ut non dumtaxat in uno, sed et in pluribus aliis Numinibus existat. His igitur, aliisque si rejectis, aut certe praetermissis , Unitatem Dei comprobandi rationibus, quae fortasse optimae sunt, at mihi non admodum satisfaciunt, eas propono, quae tum ex In finitae Persectionis Dei probatione ipsa, tum ex eadem infinita Persectione consequentes facilius

de senduntur, ac tutius.

Nam primo quidem eadem existendi necensitas, qua in infinita Dei Perfectione demonstranda usi sumus, aeque probat, unicum elle Deum , hoc est Naturam unicam infinite perfectam. Nam

0 Da rationibus a Ioanne Gualberto de Soria propositis multa doctissimos inter viros non multis ab hine annis disputata sunt. ac litteris co signata; de quibua nimirum hoc loco disceptare et longa res esset, et minime necessaria . Alias etiam rationes vide apud segneri Ineri sensa scus c. XVIIl. Vide etiam Dissereat. Steinvvehri L sae habitam de arsumentis A itatis Dei.

127쪽

si duplex Deus cogitationa fingatur, aliquid, quod non necessario lit, necessario fingitur. Alteruter enim, ut ita dicam, redundaret Deus; quandoquidem unicus in tota rerum natura sufficeret . Quid enim non lassiciat, quod est omne Bonum, quod Uirtutem omnem ac Persectionem praestantissima natura complectitur si) λNecessitas enim, quae fert, ut sit aliquid, sere, quod saepe diximus, ut sit aliquod Bonum. Malum autem ne effarium esse nequit. At omne Bonum in quovis Deo est, scilicet malo non adjunctum . Necessitati ergo poscenti. ut sit Bonum, cujuseis Dei natura satisfacit. Si quid ergo praeter illum est Deum , extra necessitatem existendi est. Non ergo necessarium est . Iraque non est - Deus . Nihil ergo praeter unum Deum , Deus

esse potest. Huc illa Hugonis Grotii revocantur sa) o Hoc Deum esse unum inde covigitur, quod Deus, ut supra jam dictum es, es id, quod es necessario sive per se: necessario autem, sue per se, quidque es, non qua in genere rooderatur, sed qua adiues: actu autem junt res fingulae . a Aod s plures Deos ponas, jam in Augulis nihil iuvenies, eurnecessario sui: nibique cur magis duo , quam ι res, aut decem, quam quinque credautur. AI- δε

128쪽

IIT de quod multiplicatio rerum fingularum congenerum es ex causarum foecuvditate, pro qua plures usae res enasuntur , aut pauciores . Dei

autem nec origo, nec causa ulla es. Tum vero

in singulis diverss sunt quaedam proprietates gulares, quibus inter se discriminentur, quas in Deo, qui natura es necessaria, ponere noues necessarium

At ratio clarior etiam atque validior ex ipsa Infinitae Persectionis notione contra Ethnicos sanctis Ecclesiae Christianae Patribus desumpta est, quae non prorsus hebeti cuilibet menti satisfaciat . Si enim Natura Divina est infinite perfecta , fieri non potest, ut is, quem Deum ap-- pellas, parem in imperio habeat, parem in summa potentia , parem in summa ipsa perfectione naturae . Quamobrem acute , ut pleraque , illa

Prudentius et

Porro nihil summum , niseptenis viribus unum. Sane si Deus parem in imperio habeat, parem in reliquis attributis , et de Omnipotentia ipsius actum videtur , et de Felicitate , et de Natura ipsa Divina . Neque enim facile poterit agere, quaecumque ne agat, alter obsistat Deus; qui si priori cedere compellatur, aliquid invitus patiatur, atque hinc debilis et infirmus, omnino dicatur, necesse est. Quaenam vero felicitas erit

Deo ab alverius Dei consiliis, atque viribus, aut sibi,

129쪽

aut suis perpetuo metuenti Nam si Deum alterum de suis conliliis celare possit, hic aliquid ignorare poterit; atque hinc infinita carere sapientia nemini non videbitur: sin autem minus possit, haec erit infelicitas profecto non levis . Quid enim magis

miserum dici vel fingi potest , quam si alteri , qui non a te pendeat, qui tibi adversari possit, qui palam possit obsistere , non modo quidquid agas, sed etiam quidquid moliare, quidquid animo volvas, quidquid cogites, necessario aperias, aut potius, quin ipse aperias, omnia patefacta esse, atque optime nota , certo scias p Haec ratio quam late pateat, facile quisque videt, dummo do aut ingenio quidquam , aut Dialem cae usu aleat. Itaque non est, cur in illa sustus explicanda immoremur.

Ex eadem infinitae Persectionis notione alio etiam modo , quem supra tetigimus, argumenta pro Unita te Dei capere licet. Etenim si duo sint Dii fidem si plures numne totum , quod in uno est , in altero est 3 Si assirmas, nihil relinquis, quamobrem alter ab altero distinguatur; ex quo manifeste consequitur, ut duo nullo modo sint existimandi. Si negas, jam aliquid , certe mali expers, in una poniS natura , quod in alia non est. Illud autem quidquid est, Bonum prosecto est . Concedis ergo jam in uno

Deo Bonum esse , scilicet sine Malo , quod in alio Deq frustra requiras. Quis jam non videt,

alterum hunc Deum non esse infinitum Bonum,

ptque hinc, si ea teneas, quae de infinita Dei

130쪽

Persectione docuimus, ne Deum quidem esse dicendum pClarius eamdem sere rationem Proponamus.

Deus ira bonus , ita persectus est , ut Omnis pura Persectio recte haberi possit, ae dici . Si duplex igitur Deus est, duplex est omnis pura Persectio. At duplex omnis pura Persectio notiones duas inter se pugnantes videtur involvere. Si enim duplex est Natura Divina, jam alterutra non est omnis pura Persectio. Alterutri enim deest infinita illa Persectio, quae in altera reperitur. Ita fit, ut vel unica natura sit, in qua omnis pura Persectio existat, vel omnino nulla . Atqui nulla prosecto non est . Unica ergo est Dei opt. Max. Natura existimanda.

Manichaeorum error de duobus Principiis a Bamlio defensus ex infinitae Perfectionis notione confutatur, ac Bulli rationes infringuntur. O Vae sunt hactenus a nobis ex infinitae Peria

sectionis notione argumenta deducta, non modo unicum esse Deum , sed unicum quoque rerum esse Principium essiciunt ; ex quo nemo consequi non videt, Manichaeorum errorem de principiis duobus, altero bonorum, altero malorum a

SEARCH

MENU NAVIGATION