장음표시 사용
141쪽
Perfectissma Dei Providentia probatur, et contra eam impie dicta confutautar.
Loeus ipse postulare videtur, ut qui persectissi
mam Dei Providentiam ab aliquibus veterum
ac recentiorum Manichaeorum calumniis vindicavimus , aliquid etiam contra caeteros hominum errores eidem Providentiae contrarios accurata oratione disputemus. Neque tamen, ut esse Deo condirarum rerum Providentiam ostendamus, magnopere laborabimus. Etenim hujus rerum universitatis, quam
incredibili sapientia cum pari bonitate potentiaque conjuncta molitus est, omnem a Deo abjectam suisse curam , ille qui assirmet, verbis quidem relinquere Deum infinite persectum, re aurem ipsa de medio summovere facile deprehenditur. Non is prosecto fuit antiquitatis etiam ethnicae sensus. Quid enim arae , quid delubra, quid templa volunt, quid sacra statis temporibus con stituta, quid demum preces, quid vota declarant, nisi magnam geri nostrarum rerum , perpetuam que curam a sapientissimo aliquo, ac praepoten
ti Deo p Antiquissimos certe cujusque gentis POC ras, qui populares plerumque sensus de divina Natura sequuntur, divinam saepissime Providentiam
142쪽
tiam praedi eare, si quis inficiatur, in illorum ieetione nihil exercitatus apparet. Θεος διοι στάντα θελευται id e st Deus omnia perin ebat, non semel canit Homerus, qui et saepissime aliis in . locis , imo multo magis quam res ac veritas sinat, nostrarum rerum curis implicitam exhibet Divinitalem. Graviora illa sunt, quae canit Hessiodus is Quid enim absque Jove a mortalibus perficitur, quid horum Jupiter nou gubernat y is Et alia similia persaepe . Quamobrem ab Hesiodi mente non aberravit antiquissimus ille . poeta , qui scilicet in ipso exordio versibus ejus dem de operibus , ac Diebus praefixo de Iove illa cecinit. o Per quem mortales homines s sunt pariter obscurique, clarique, si Nobires, ignobilesque, Iovis magni voluntate: se Facile enim extollit, facile etiam elatum deprimitro Facile praeclarum minuit, et obscurum adauget, is Facileque corrigit incurvum , et superbum desecatri Jupiter altinovans , qui supremas domos involix. is Audi intuens, et auscultans ec. Assensu etiam omnium, quod Cicero testatur, dicere poruit inter Latinos Enniusis Aspice hocsublime candens , quem in υocant omnes, Iovem. Jovem nempe , ut idem subjicit Cicero, et dominatorem rerum, et omnia nutu regentem, et,
ut idem Ennius, o Patrem Divumque, Hominumque, R a 'quem
143쪽
332 quem fortasse locum colligens ex Ennii stercore gemmas Virgilius imitatus est' dum cecinit si) . ,, O qui res Homivumque, Deumqueri AEternis regis imperiit, ac fulmine terres. Philosophorum vero inter sectas quicumque dignius de Divina Natura sentiebant, agnoverunt
mundum aut universum , aut nobiliores certe
partes ipsius providentia Numinis alicujus administrari. Sed omnium gravissime Socrates eamdem providentiam et alIerdit apud Xenophontem sa), et ab illiberali , quo postea usi sunt Epicurei, argumenro vindicavit is Animadverti , inquit ille , mentem tuam etiam dum ines ineorpore ex arbitratu suo corpus gubernare. Quamobrem exis/maudum es , sapientiam , illam , quae es tu hoc universo, sic omnia regere , quemadmodum ipse gratum es. Num tuus oetius admuha usque sudia pertingere potuit , et nou potes Dei oculus smul omnia intueri y Numque tuus a vivius tum de rebus, quae hic aecidunt, tum
de illis, quae tu Asento sunt , et Sicilia, cogiIare potes: et non potes Dei sapientia fimul omnium habere curam 8 ACaeterum ne quis veterum auctoritati ni- mium nos considere putet, esse Deo rerum universarum providentiam et curam , facili ratione
demonstramus. Quid enim Providentia est , de qua loquimur, et quaerimus λ Providentia , Boetius
144쪽
tius ait si), es ars ordinans res ad suds fines
per Media convenientia is Divo autem Thoniae sa) Providentia est is Ratio ordiuis partium
in toto, et ordinis rerum iu mem is Jam Vero, cum a Deo res fuisse conditas hoc loco sumamus , quod tamen aliud agentes initio operis , niti fallor, satis ostendimus , quin rationem et ordinem in easdem induxerit, dubitare non possumus. Nili enim id egi siet, temere omnino et in lipienter easdem condidisset. Hae ratione illi etiam arguuntur, ut vides , qui Dei Providentiam Coelorum orbibus includebant; qui tamen vel ex eo convinci potuissent, quod plurima ad usum hominum ac felicitatem, ut Philosophorum principes agnoscunt , in coelis fiant, , . AEquum autem es, ait optime Grotius, ut magis curetur id, cujux gratia es aliud , quam quod tu usum alterius comparatum es,, . Eadem ratio efiicit, ut a Deo, non modo quae magis generalia sunt, sed et singula quaeque curari dicamus I ex quo et illud contra Boling bro hium consequitur , non modo totius a
Deo Reipublicae , sed et privatorum quorumcumque curam vel maximam geri 3). Etenim singulos homines fidem de caeteris dicas, etsi minimis, rebus) condidit ipse Deus, cujus pro se
ti Lib. IV. d. consolat. Profa 6. . a) I. P. Q. an. I., quo etiam teste is ordinare kaee media es pro. videre; subminasse ιre es guberna - ο Mid. Bibliotheq. des Selenees D. I. P. a. a t. 6. Leland Anal. des Oeuvn dea principaux Deipes Hol. II. Leti. VII. aliosque.
145쪽
I3 eo Sapientiae atque Potentiae nullos posse fines constitui vidimus . Singulos ergo ad aliquem finem condidit sua sapientia dignum, et ejusdem Sapientiae amore singulis ea suppeditavit , atque suppeditat , quibus eumdem finem consequi ponsint. Praeclare autem Grotius ea scribit, quae tOtidem hic ipsius verbis afferimus is Providentiae, inquit, divinae circa res hominum nou Ieve argumentum et philosophi, et hisorici agnoscunt in conservatione rerum publicarum t primum universm , quod ubicumque ordo ille regendi, parendique receptus es , manet semper: deinde saepe etiam Decialiter in Ionga duratione huius aut illius fommae imperii per multa saecula, ut regii apud AsBrios, in prios, Francos; optimatum apud Venetos. Quamquam autem humana sapientia aliquid in hoc potes tamen s recte consideretur multitudo malorum hominum, et quae eutrinsecus nocere possint , et agnatae quo rebus vicissitudines, non videtur tamdiu imperium at
quε posse sub fere, nis peculiari quadam di
vini Aluminis cura , quae evrdentius etiam Dec taιur, ubi Deo visum es murare imperia. Nam quibus His tum ad eam rem, tamquam Mi d sim oram , in frumentis utitur , puta cyro Alexandro , Caesare Dictatore , his omnia , etiam quae ab humana pruaentia non pendent, si uot supravorum magis quam fert solita ea bus humanis varietas: quae tanta eventuum smilitudo , et adcersum finem quas conspiratio, indicium est providae
146쪽
υidae directiovis. Nam in alea venerium aliquoties jacere cassus esse potes ; at centies si quis eumdem jaciat, nemo erit qui non hoc ab arte aliqua dicat promisi. At certi mum divinae Providentiae testimonium praebent miracula, et praedictiones, quae in hisoriis extant ec. is si)Cum haec audiunt, aut similia supremi Numinis hostes , nihil antiquius habent , quam ut
plurima, quae sunt in rebus, mala, scelera videlicet , aerumnaS ac poenas, quibus humanum pre mitur genus, longa oratione.congerant, ut non esse Deo Providentiam , aut Bonitatem, essiciant.
Recte hujusmodi homines Tertullianus appellat is Censeres Divinitatis, dicentes sic non debuit Deus,
Contra eos optime illa faciunt , quae scrip tor caeteroqui perditissimus Spinosa , cogente quodammodo ipsa veritate, conscripsit is Quidqui ergo nobis ridiculam, absurdum , aut malum videtur , id inde est, quod res tantum ex parte novimus, totiusque naturae ordinem , et cohaereuliam maxima ex parte ignoramus, et quod omnia ex praefripto nosrae rationis ut dirigerea tur volumus ; quum tamen id , quod ratio vostra malum esse dictat, non malum sis respectu ordinis, et legum universae Naturae, sed tantum selius nostrae naturae legum respectu is 3
147쪽
I36 At iis omissis illam nobis tenere sume iat de summa Dei Persectione doctrinam, quam hactenus explicuimus . Si enim summe Perfectus est Deus is non dubitandum es, ut ait Augustinus si , esse jusum etiam, quando facit , quod hominibus videt vir injusum is Similiter dubitari non potest, quinsipienter id constitutum fuerit, cujus omnino rationcm ignoramus.
lita si teneas, illud argumentum iacile labefactabis ab Atheis propositum, ne Deum esse aut
sapientem, aut potentem, aut providum arbitremur. Si enim, ajunt illi, pIurima sunt in hac uni Wersi orbis tanta mole pulcherrima, nostrisque usibus maxime apta, sunt etiam deformia, sunt etiam inutilia, vel noxia quamplurima. Quare, si ex ilIis artisex ac moderator universi orbis summa sapientia et potentia pollens intelligi potest, quid non ex his
causa remere agens , qualis est casus , aut alia quaelibet mente non praedita , totam hanc tantorum corporum Congeriem eoagmentavisse videartur p Animalia, quod membris ea constent, quae suis apprime usibus utilia sunt, Deus nescio quis in lucem edidisse dicitur. Quid ergo, aiunt illi, cum multa iis membris carentia, vel ab ipsa nativitate capta videamus , non a casu prodiisso dicenda snt 3 Pluvia , ventique , et statae anni vicissitudines, quae scilicet eficiunt, ut quamvis avido pareant arva colono sapientem plerisque
referre Videntur auctorem. Cur ergo et grandines
148쪽
I37nes illius vota laboresque perdentes, et horribiles pestilentesque Austri vel Boreae flatuS, quaeque atro incumbunt pelago tempestates, nullius consilii non videntur estectus esse, vel opera Θ Qui loquitur in hunc modum, proseeto non veritatis inquirendae studio sese teneri, sed sapientinsimum Naturae auctorem calumniandi libidine agitari sese demonstrat.
Sed omnem hane rem, quae maximi momenti est ad ipsam Dei Providentiam ex omni parte persectam pleniori ratione declarandam, fusius persequamur. Principio igitur , cum in aliqua
congerie partes occurrunt Ordinatae , ac partes inordinatae , considerare oportet , quam rationem habeat numerus, et qualitas errorum ad numerum et qualitatem recte ordinatorum . Si hae eprae illis exigua sint, ac fere nulla, utique non potes ex illis inferre, congeriem, de qua loquimur, a causa esse, quae mente praedita sit, argue conlilio . At si , quae recte disposita non
sunt, omnino pauca tint, et exigua , ut merito Contemnantur, nemo potest ex iis, nisi per summam amentiam, inserre, temere prodiisse congeriem illam, tanta caeteroquin elegantia, et partium connexione elaboratam. Sic e. g. ex eo quod in volumine aliquo occurrant aliquae litterae ,
aut etiam aliqua verba non suo loco posita, dicimus , haec esse menda Typographi, aut ipsius certe Scriptoris errores. At quis erit adeo insanus, ut inde a sermare velit , ea volumina , in
149쪽
quibus occurrunt hujusn1odi errores, a causa extitille, quae litteras ignoraverit, aut litterarum sorinas nullo modo distingueret λ ld quidem merito diceremus, si in denis millibus litterarum inordinatarum duo tantum aut tria verba quidpiam significantia seorsum disposita occurrerent. At cum inter plurima significantia nullius aliquod significationis occurrit, potius correctionem inquirimus , ut Scriptoris mentem assequamur, quam ut illumniente caruitIe , aut temere litteras disposuisse ,
suspicemur . Idem fere dicas in re nostra , si
tam magna tam parvis comparanda sunt. Occurrunt in hac tantarum rerum tanta congerie nonnulla , quae non videntur ad ordinis normam exacta. Aliqua enim animalia caeca nascuntur, aut
muta; sunt aliquibus in regionibus adeo noxiae coeli tempestate S, ut omnes agricolarum labores ac vota fruti rentur; sunt alia limitia, de quibus nimirum tantas impii homines tragoedias excitant . Sed universae hujus generis quam exiguam habent rationem ad totam congeriem partium rite ordinatarum i Quis non fateatur, modo sapiar,
multo minorem eam esse rationem, quam rot mendorum aut errarorum, quae in aureis Tullii voluminibus offenduntur, ad litterarum recte ordinatarum multitudinem, atque copiam p QKae cum ita sint, nemo non mentis expers libenter agnoscet, ex omnibus, quae sunt in ipsa rerum universitate, malis non illud estici, mundum a causa quapiam temere agente aut extitisse olim, aut
150쪽
I39 At, inquies, saltem ex iis omnibus inferri debet, hanc elle causam vel sapientiae , Vel polentiae limitibus circumscriptae . Haec enim illatio locum habet in iis, quae diximus, universis. Sed ne ista quidem illatio generatim, ac semper aliquid valet, et in re praesertim nostra nulla prosecto est.
Quemadmodum enim, cum ex horum alterutro
oriri potest αγομαλία , ex peculiaribus adjunctis , quaerem circumstant, definimus, utri sit tribuenda . sic etiam possumus ex similibus adjunctis cognoscere, neque inlipientiam , neque imbecillitatem artificis malo, de quo loquimur, causam praebuisse. Rem explico exemplis. Si munimenta urbis prope rapidum amnem , aut ingentem paludem constitutae flexuosa deprehendantur, et ex partibu S composita, quae non sunt ejusdem ubique
magnitudinis, quis inde paupertatem Architecti , vel Regis, cui paruit Architectus, irrideat y Dicent nihilominus quicumque sapiunt , necessitati Architectum paruisse , neque meliora effecisse , quod essici meliora non possent; verumtamen scientiam Architecti exiguam fuisse, nemo posset inferre ; quia scilicet manifeste colligimus ex ipsa inaequalitatum apta distributione, illum , qui in
reliquis partibus munimenta urbis tam concinne
disposuit, tantam in arte sua peritiam habuisse,
ut has inaequalitates numquam admissurus esset, sit evitari commode potuissent. Itaque natura loci coactum esse dimensiones immutare , cum flumen arcere non posset, aut par non esset exiccandae