장음표시 사용
131쪽
rum, esse repudiandum; quidquid Baylius ad eum
e tenebris eruendum, atque iterum obtrudendum in scholas , pro insigni sua impietate moliatur . Nihil innumerabiles ejus errores Manichaeorum causam agentis memorare nec cile est ; cum ne
illud quidem tenuerit, quod facillimum esse videbatur ; quid proprie de duobus Principiis Manichaei docuerint. Etenim de Manichaeorum Principe veteres tradunt; duas eum agnovilla naturas, bonam unam, alteram malam, et ambas quidem aeternas, sed neque rerum cognitione, neque potentia inter se conferendas. Bonum enim Principium alteri Malo tantum antecellere sentiebat, ut ipsum vel invitum coercere, atque ejus impedire consilia mirabili sua virtute posset. Docebat idem, nullum inter duo principia foedus fuisse compositum, nullam utrique communem fuisse creationem, aut conditionem rerum; quippe cum Dei opt. Max. majestate videretur id prorsus indignum. Baylius autem ; praeterquam quod non duo jam, sed tria principia videtur inducere etenim praeter duo , quae diximus , principia tertiam agnosecit naturam neque bonam, neque malam, at quae bonam, vel malam formam possit induere et Bonum et Malum Principium in iis tantummodo, quae Perfectiones Morales vocari solent, dissimilia exhibet. Itaque ejusdem potentiae, ejusdem sapientiae, ejusdem sagacitatis esse vult, ut paribus inter se viribus, armisque contendant. Qua
132쪽
mobrem, non potuisse mundum hunc nisi communicatis conliliis, et nescio qua transactione inita, compolitisque induciis condere arbitratur si). Caeterum his etiam omnibus praetermissis, quod
posuimus evidens est i summam Dei Persectionem cum Bayliana duorum Principiorum doctrina nullo modo polle componi . Neque enim omnipotens ille dicendus est, qui, si quando vincit adversarium, ab ipso etiam non raro vincitur, neque Beatus, aut Felix , qui semper ab acerbissimo inimico multa sibi, multa suis operibus, mala imminere sentiat, quae neque ipse fugere , neque alio po
Itaque Bayllus ipse concedit, rationes, quae dicuntur a priori, contra doctrinam duorum Principiorum aperte sacere sa): verumtamen rationes, quae a posteriori vocantur, omnino eidem doctrinae savere existimat; quod et Manichaei antiquiores existimabant, de quibus crebro interroganti
bus, unde malum p illa sunt Augustini si me quaestione Manicbaei se regnare rutant
i) V. Rea obre Η . du Manich. Trevoltienses nin rus s. chaussole Dia. Vol. lII. Art. Manιeh. Confer, quae habet Ausor Summae Augusinianae in dissen. de Antiquis et Novis Manichaeis C. i. et Il. Cocale eιιam Gavehaι To VI. Lettr. crit. 63. 2ὶ Rationes alias a priori. quas Raylius sibi adversari fatetur, vide apud Theologos. Optimae illae sunt, quas D. Thoum suggerit Lib. IlI. contra Gentes c. I S. ,, Summum malum oportet es absque consortio omnis boni . seue et summum bonum est. quod est omnιno separatum a malo. Non potest autem esse aliquod malum omnιno separatum a bono: cum ostensum sit . quod malum fundatur in bono: erro nihιι est is me malum . Adhue . si aliquid est summe malum, oportet quod per egentiam suam o malumspctu et summe bonum est, quod er suam essentiam bonum est. Hoc autem es t ossiabile; cum malum non abeast aliquam essentiam . . . Impossibila es igitur Ponere summum malum . quod sit malarum principiam is . Mia eumdem ibid.
133쪽
Haec etiamsi vera ossent; non tamen id consequeretur, quod Manichaei consequi arbitrantur. Neque enim Baylio concedere debemus , nisi Cartesiani haberi velimus, nimium quantum incertis hypothesibus tribuentes, doctrinam eam, vel Verum esse, quod φαίνοι νοις eXplicandis omnino satisfaciat . Si qua hujusmodi doctrina rationibus geometricis sidem de Metaphysicis premitur ,
quae nullo modo solvi possint, nullo modo vera censenda est; siquidem rationes illae a principiis profici lcuntur naturae ipso lumine cognitis r quihus proinde falsum subesse nequeat. Faciunt huc plurima contra Cartesianos a Recentioribus Philosophis praecipue . Ne Vutonianis uberrime disputata.
Sed et ea de rationibus a posteriori doctrinae impiae faventibus vox et oratio jam a no- his breviter confutanda est , ne si ea quidquam obtineat, de infinita Dei Persectione, cum duobus Manichaeorum Principiis nullo modo componenda, prorsus actum esse videatur. Itaque rotunde nego , quod tantopere Baylius a stirmat , rationes a posteriori Manichaeorum confirmare sententiam : nego , inquam , enectus illos phae . nomena Baylius Vocat) quos mala tum physica, tum moralia dicimus, duobus agnitis Principiis, altero honorum, altero malorum , satis apte
Primo enim, si principium esset per se malum , Mon modo esse , sed ne cogitatione quidem ungi poseset
134쪽
set, Morale Malum, quo sublato plurima physica mala, quibus amictantur homines, omnino de medio summoveantur, necelle est. Sane Principium illud, cum esset ipsa natura malum, necessario morale malum in rerum natura efiicerer , et eadem necessitate homines ad illud efficiendum adigeret. Necessario igitur homines morale nisislum admitterent, necessario peccarent; quod totum certe notiones duas inter se pugnantes, ac nullo modo componendas amplectitur.
Nihil enim quod necessario sit moraliter malum esse potest, ut contra eos , qui Fatalista dicuntur, et alios bene multos insanos homines melioris notae Metaphysici demonstrarunt. Veri Dsimum enim illud est Augustini se Nemo peccat iueo, quod caveri non potes se Nisi id agnoscas,
non est , cur eum , cujus dextera per acerbissimum inimicum ad parentem suum trucidandum , quantumvis repugnet, contraque reluctet , impellatur, horribili quavis poena mulctandum esse non
At enim, a junt, dextera, quae invira ad facinus patrandum adhibeatur, cum voluntate, quae necessario, non tamen invita , ducatur ad aliquid, nullo modo conserenda est. Perinde quasi et hoc ipsum, quod invita non sit voluntas, ab ipsa voluntate pendeat, quae nimirum quidpiam nec ensario velit, ac non potius ab eo, qui, ut invita non sit, per summam nescio quam potenriam, atque virtutem essiciat. Si necessario voluntas malum
135쪽
Ium amat, quid a bruto differt animante, quod necessario quidpiam appetit, aut fugit, atque hinc neque laude ac Proemio , neque Vituperatione ac poena dignum existiniatur pQuae cum ita sint , evidenter apparet , in Manichaeorum doctrina verum morale malum esse non posse; atque hinc, cum esse morale malum et Manichaei, Bayliusque concedant, et homines fere universi sentiant , ad maximum atque praecipuum φωνηώνον eXplicandum prorsus ineptam esse doctrinam , quae pro φιαίνομανοις explicandis a Baylio Praecipue commendata est. Praeterea doctrina eadem ex alio capite originem mali moralis haud satis explicare , tum Baylio tum Manichaeis videri debet . Nolunt enim ii divini Numinis in eo Sanctitatem agnoscere , quod scelera permittat , atque peccata , Cum ea nullo negotio impedire pro sua virtute posset. Hinc ad Hypothesim duorum Principiorum illi confugiunt. Atqui evidens omnino est, etiam in doctrina Manichaeorum , prout saltem a Baylio explicatur, Principium illud Bonum plurima posse mala permittere, quae scilicet, si vellet , impediturum eiset. Quid enim induciae illae serunt inter utrumque Principium initae, nisi quod Principium bonum innumerabilibus malis producendis a Principio Malo pro viribus non obsistat, quemadmodum et malum plurimis non ob
stet bonis producendis a Principio hono λ Jam vero permissio malorum si semel non indigna dicatur
136쪽
catur Deo , universa corruunt , quae adversa
rii comminiscebantur; neque doctrina de duobus Principiis, ex eo quod originem Mali felicius
explicet , doctrinae unicum Principium rerum omnium agnoscenti praeserenda est . Neque enim ex eo capite praeserri debet, quod melius φανοπινα declaret; cum quod in hujusmodi φαι'νοι νοις arduum,
atque dissicile declaratu est, aeque s ut levius dicam ) illa non explicet, atque alia, ad quam e Vertendam inducebatur.
Caeterum et illud obiter hic est animadvertendum : non modo Manichaeos recentiores si)
malum Principium, quod Hylen Graece, Latine Materiam vocabant, interdum etiam appellabant Daemonem, aut Diabolum, hoc, inquam, principium , sive materiam auctam fuisse immensa sobole filiorum, quam Eentem tenebrarum appellabant, ejusdem naturae ac malum Principium . Hoc autem tantum rohoris ac virtutis habuisse dicebant , ut vim inferre posset, ac necessitatem Principio hono; cui multa proinde ab inimico suo toleranda essent. Lege Augustinum De Vera Religione C. IX. ubi narrat Manichaeos docuisse is Gentem tenebrarum quodam tempore adversus Deum rebeia lasse, Deum autem, eum quod alius faceret non haberet, et quomodo aliterpolet hosi obsistere non inveniret . necessitate o pressum mi ule huc aalmam bonam, et quamdam particulam suae substantiae, cujus com nixtione , atque misella hostem saeperatum esse somniant, et mundum fabricatum ., Hinc Omnia duplici natura, imo anima, constare dicebant; bona, quae pars erat Dei boni, mala, quae pars erat Principii mali, simul permixtis et conglutinatis, post eam rebellionem. ae praelium. Quare idem Augustinus Lib. de Genes ad litteri impers C. V. ,, Etirpes et arbores nonnulli nimis errantes haeretiei non solum sentire per eo pus , idest videre, audire, et calorera, ignemque discernere , sed etiam intelligere per rationem. et cogitationes nostras, arbitrantur ,, Idem ob rationis paritatem dicere debebant de Lapidibus. Metallis , caeterisque mixtis, aut elementis . Luculenter iidem praedicabant, duas in Homine animas inveniri. Bonam ex natura Principii boni. Malam ex natura Principii mali is Manichaei, in qu t Augustinus Lib. I. Retractat. c. I8. , duas animas in uno homine esse delirant, istam scilicet malam pro-8riam eamis esse dicentes, tuam earnem etiam dicunt esse sentis tenebrarum: illam vero bonam ex adventatia Dei parte . quae cum tenebrarum gente conflixerit. atque utramque miscuerit, et omnia quidem bona hominis bonae tiali animae, omnia vero mala malae ilii animae tribuunt is . Et II. de Coa inen. C. V. M Mantehaei excusationem suam exιendant in accusationem Dei,
137쪽
concedere , sed et omnino concedere debere, permissionem ipsam malorum non esse censendam Principio bono prorsus indignam. Id enim si esset, evidenter esse non posset, quod esse posse omnino evidens est: scilicet mala culpae, malosque homines existere. Neque enitar esse posset, quod ut non esset, infinita Ρerfectio, et Omni
potentia ipsa, cui nihil obsistere queat, necessario
Augustinus quidem egregie illa scripsit is Sic
ut ratio vera docet , meliorem esse naturam ,
quam prorsus nihil delectat illicitum, ita ratio υera nihilominus docet etiam illam bonam esse, quae habet potestatem, luteitam delectationem , se extiterit, ita cohibere, ut non solum de caeteris licitis, recteque factis, verum etiam de ipsus pravae delectationis cohibitione laetetur si) is Jam si hujusmodi natura potest esse, necessario Deus potest mala permittere. Nili enim id posset, natura illa , ut planum est, de ipsus pravae δε- Iectationis cobibitioue laetari nullo modo posset. Laetitia si quidem haec de virtute est, ac recte facto, quod, si ne Deus quidem possit mala permittere, nulla sit laude dignum. Quis enim eo
divino iudieio miseri, suo avrem furore blasphemI, et tuae se peteare di ne, quando natura mala praevalet naturae Dei . mee Mantehaeorum est ini- mundissima lasania si Sed caput hoc Manichaeae doctrinae tam aperte Uidetur absurdum , ut neminem ingenii quantumvis exitui hominem facile mo vhat. Si enim Principium bonum dicitur esse summa Perfectio, qua careat Principium malum , evidens est unum alteri virtute ipsa, et robore ita praestare, ni nihil ab ipso mali, praesertim invitum, atque repugnans, m η iam passurum esse videatur.
138쪽
I 27 te laudet, quod id non seceris, quod sacere nullo modo poteras pHaec, aut ego fallor, optima ratio est Manichaeorum errores, ac Baylii ipsius argutias confutandi . Cum enim aliquid a Deo fieri omnino posse constitueris, quis jam, illud a Deo laetum esse, jure miretur Neque enim in Deo locum habet, quod habet in homine, aliquid ipsum posse naturali virtute pro libito enicere, quod turpe siti
indecorum, ae malum. Haec omnia . tam non
potest Deus, quam destruere se ipse non potest. Scilicet Dei Virtus, atque Ρotentia, si proprie
loqui velimus, ad ea non est, quae cum aliquo Dei attributo, atque hinc cum ipsa ejus natura, et inentia, revera pugnant. Quamobrem sapienter illi a gravioribus Theologis reprehensi sunt, qui posse Deum mentiri, posse innocentes damnare , posse alia similia , sed tantummodo nolle , tradiderunt. Itaque cum Videas in creatis rebus locum habere cujusque generis mala , hinc et ipsum Deum posse mala permittere, nec non sanctissimos ad fines, quos nobis ignotos esse mirum videri non debet , ipsum permittere, ti
i SImἰlem huἰe nostrae rationem secutus est ipse Baylius . eum Joanni Clelieo ti Ctire a Poenarum 2Eternitatem neganti ita respondit . ut non esse . quae pertinent ad ipsius Dei Bonitatem , ex nostris notionibus aestimanda demonstraret. Etenim Baylius apse, quidquid experientia eoninstet a Deo fieri . Deum ipsum docere, grxviter anirmat, etiamsi rationem. qua deceat , aut qua cum ipsius Dei Bonitate componatur, haud assequamur. Ipsus Baylii verba iam audiamus, quorum tam saepe sexcentis in loci omnino videtur oblitus D II trouva Lais i Iean te cure fore raison- nablo
139쪽
At si , iis omnibus omissis, sanctissimos fi
nes explicare Velis, propter quos Deus aliqua faciat , incertam saepe fateberis orationem debere eonsistere si . Iis certe praesuppositis, quae Praesupponuntur a Patribus , tum demum ea locunt habent , quae de finibus ipsius Dei gravissim et . iidem oratione disserunt. Cum enim sine dubio possit Deus mala permittere, nihil inconveniens affertur, si fines aliqui per se boni ae laude digni afferuntur, quos Deus ipse forsitan intendat, cum revera hujusmodi mala permittit. Sanctorum Patrum doctrinam in pauciora colligens Leonardus Lessius haec air sa) , , mira
nables eeux qui restent la Trinite sans en aνoir aueiana id e e. comment ροκμ ro Dis done eondamner eeux qui lui diroient eu' iti Λ one psint δ' irie dala bonte de Dieu , et que emendant iis erolent εωe Dieti est bon Ie ne ferois potat de ribyieulti de tui avouer, non pas que se n' ai eune taee deia boniό de Dieu , mais que ι' irie que j' en ai es impar aue , ea confuse, arce que te ne tonnois potat comme la boni/ de Dieu est compati e avectes eho es, avee les quelles la bonte en onerat me paroti manis ement ia- compati,ti, ce qui n empeehe Pas que je ne erue , que Diea est bore, cardans la eonduite de Dieu le Dit ent Ina Ie droit neeesfairement. II a per mis le mal morat qui δευoit Are Divi du mal νhysquee' es tin fata in bitable ; il Dat done qu' uae telis permission se ruisse qufer avae ta bonia, que les noιions communes ne font eoanoιtre. Dus tes TheoIoglens orthodoxes nous apprennent qua stour Ravoir fl Mne certaine eandalte afl une impersection, ou bieet une perfection a P egata de Diau. II faut consulter la revAarion , et P ExyDienee, et non pas ιes tries speculatives que nous avons dans P eserit, qui nous tro erolent a eoup sur ., Haec ille habet in lib. eui tit. Eatretiens de Maxime, et Themi e L. Iaa. 223. si Id multo magis eontinget . u Ioannem Clarkium imiteris in libro anglico . cui titulus est is D squisitio de ea a et origine mala moralis ,, Illuc enim tandem aliquando revolvitur ejus oratio, a quo exordium sumere debuerat. Etenim. ut de illo Acta Lipsiensia loquuntur ad annum 3 13. ,, evincere eonatur defectus et irretularitaιes in mundo morali neutiquam re- PMeuare notioni. quam natu a de Deo habemus . Etenim mala moralia ex essentiis rerum finitis, et Iimitaris necessario reiatiare , eι vi xeneralium , et rerutariam legum M Ammonem asιonum praeferistianem locum habere, ades que Deum maiores perfaisnes ramisi non posse. nisi quas status et eapacitas subjecti patitur. Prdetur etamen in his omis aes atiquid arbitrarii admiserere quod in merum beneplaertum Λuminis resolvatur is .
H Lib. I. de Providentia Naminis c. 3.
140쪽
guitas iviquorum van nupra a Deo permitti-ιur , quia per illam excitatur, et exercetur, et iuusirior apparet virtus jusorum , et occasio da tur meriti majoris, atque coronae. In ita seges bonorum mundo deerit, se Deus in hac vita iniquos semper coerceat . mis injurias iniquorum , non erit justorum patientia , t ilis 2 raunorum saevittam, nou erit Martyrum gloria
Eadem impiorum mahgvitas destruit ad punienda peccata justorum, Pae ira subinde commit-xunt , ιmo punienda aliorum iniquorum peccata. uuid frequentias in sacris litteris', quam quod Deus malitia Aborioru- , Chaldaeo. rum , Persarum , inoptiorum , Romanorum , aliorumque impiorum usus sit ad populum Iudaicum, aliasique gentes castigandas , permit
tens eos secu udum certam temporum, Iocorum, personarum, calamitatum, et suppliciorum mensuram in populum Dei, aliasque nationes graffari. Hanc rationem omuibus saeculis servavit, vero servabiι Deus D.