De infinita perfectione Dei opus metaphysicum adversus plures recentium plurium philosophorum, praecipue christianae religionis hostium, errores ab Aloysio Brenna conscriptum ..

발행: 1774년

분량: 262페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

fimum, ac si qua sunt alia summam Divinae Naturae Persectionem exprimentia.

Quae cum ita sint, vides, opinor, quam falso scripserit illa Nevvlonus ,, Dominatio Entis spiritualis Deum consiluit, vera verum, summa summum, Acta fictum is Deus enimvero, si quo mo do con)titui dicendus est , ab eo constituitur , quod in ejus natura praecipuum est , aut potius quod aliqua ratione praecipuum nobis apparet . Quidquid enim in ipso Deo est, aeque magnum est; praesertim cum ab ipsa Dei Natura per intelligentiam tantummodo nostram distinguatur, ut alio loco docehimus . At majus videtur nobis, atque pcaestantius infinita Persectione praeditum esse, quam Dominatio sit in miseros homunciones, quin et omnia, quae existant, aut etiam

possint existere. Ab infinita igitur Persectione Dei, non ab Imperio tantum ipsius, aut Dominatione Divinitatem ipsa in constitui dicendum est. Id ipsa Neuvioni verba fateri cogunt, quae eontinuo subjicit is Ex Dominatione vera , inquit, sequitur Deum verum esse Vivum, Intelligeutem, et Potentem: ex reliquis Perfectionibus summum esse, vel summe Perfectum ,, Nonne vides, quam parum inter se ista cohaereant λ Si enim ex DO- minatione sera non sequitur, Deum Summum esse, vel summe Persectum, sequitur, Dominationem non id esse , quod ipsam Deitatem utcumque constituat. Quidquid enim constituit Naturam rei debet, philosophis fere omnibus auctoribus,

82쪽

ribus , radix esse omnium , cuicuimodi sint, proprietatum ad rem eamdem pertinentium. Proprietatum enim ipsa Natura caput et origo est. Atqui neque dicit Ne Vuronus , neque vero potest dicere r summae Dei Persectionis divinam Dominationem esse principium: cum ex eo quidem intelligere possis, Dominum esse Deum rerum omnium, quod sit infinite Perfectus; at esse Deum infinite Persectum,

ex eo tantum quod sit rerum Dominus non continuo

probare liceat. Absurdum igitur est, ipsam Deitatem praepotenti Numinis ipsius Dominatione constitui. Juvat autem hic advertere , quandoquidem ad communem hominum sensum ae loquendi consuet udinem provocabat Nevvronus , Definitionem a lumma Dei Perfectione desumptam vel ipso gemneris humani consensu commendari. optime enim in hanc rem Antonius Genuensis illa scripsit is Deum esse /d quo- melius excogitari nequit ,

saepe defluit Augusinus. Eamdem Dei notionem

flatuit d. Ansemus in Menologio. Eamdem posuit et Cartesus in meditatione tertia is et aliquibus interjectis, quae nos etiam attulimus. is Spinosa se , tanta est veritatis vis s Deum habet Eus

absolute infinitum, hoc es subsantiam consautem

insuιtis attributis, quorum unumquodque aetemnam et infinitam essentiam exprimit. Itaque ne Athei quiuem l a communi hac hominum persua-μne in : Dei natura deflribenda a cedere au- .ent . Eadem vero persuasio , paulo licet iuνσει- νιον , ruἔer omnes gentes rePeriιur , quarum

83쪽

72 ut nulla es, quae non aliquam supremae hujus Mundi causae notionem habet, ita nulla, quae eam non concipiat velut infinite perfectam si) . . Genuensis autem ipsitus Definitio ad nostram, quam defendimus , haud aegre revocatur . Ait enim ,, Deus es Ens aeternum , omniscium, liberam , ab omni materiae compage segregatum , in se

perfecti mum , Mi ad beatitudinem suincientissis

mum , Uvives causa , ejusque optimus gubernator ,, Prosecto , si Deus est summe , hoc . est infinite , Perfectus , omnia ea , quae Genuensis colligit, et alia quae non colligit, innumerabilia , sua Natura complectitur. Si quid enim ex iis deficere intelligatur , summe Perfectus intelligi

non Potest.

Caeterum ea verba, Unives causa ejusquo optimus gubernator, in Definitione, quae omnium accuratissi ina futura es et , omitti poterant e imo fortasse Definitionis Brevitati, quae maxime solet expeti , aliquid officere aliquis dixerit . Sed et majoris claritatis gratia tolerari possunt; ita scilicet, ut ad ipsam Dei Naturam, prout a nobis intelligitur, et ab Actione . distinguitur, ea proprie pertinere non suspicemur . . Quamvis enim Universitatis rerum causa, et gubernator non es

sex Deus quod prosecto verum esset, nisi Mundum creare decrevisset ejus tamen persectissima Natura eadem esset , quae nunc est, semperque sutura est. Illi certe mihi probari non possunt,

84쪽

3 qui Dei Definitionem , ex eo quod Mundi sie

Auctor, ne cellario repeti putant: contra quos in Primo de Generis Humani Consensu in agnoscenda Divinitate disputavi.

CAPUT X.

Confutatur Barcii temeritas poetam Simonidem ex eo laudantis , quod non posse Deum ullo modo definiri, arbitratus fuerit.

EX iis, quae dicta sunt hactenus, facile quis

que percipit , non ita Dei Naturam hominibus incognitam esse dicendam, ut , quod sentit Baylius , satis apte definiri nulla ratione possim. Neminem autem esse puto , vel a religionis amore hominem, vel ab ipsius historiae nostrorum temporum cognitione, atque scientia laudatum , qui nesciat , quid moliatur , quid agat, religionis hostium ille dux atque magister, cum plures Ethnicorum sententias aut Cliristianae Fidei contrarias, aut certe cum eadem aegre componendas , magna quadam ingenii dexteritate com mendat . Et ille quidem tam eleganti utitur oratione, atque tam blanda, ut facilius olim fuerit Sirenarum cantus severo animo negligere, a que contemnere, quam mediocris doctrinae homi-

85쪽

res non saepius in fraudem ab illo vel invitos induci. Haec ratio saepe nc S cogit, ut apertum cum homine impio bellum geramus. Neque enim urbanitas 'id postulat , quod leves homines hisce praesertim temporibus jactant, ut, ne durius cuiuillo, vel cum aliis ejusdemmodi scriptoribus, agere videamur, Veritatis aut religionis ipsius defensionem omittendam esse, arbitremur.

Quis enim, ne longius ab eo digrediamur, quod proposuimus, quis facile stomachum teneat ea legens, quae in articulo de Simonide non modo contra Tertullianum, sed et contra Christianorum doctrinam , atque adeo contra Deum ipsum Baylios scribere non erubuit 3 Primo quidem e narrat, quae in libris de Natura Deorum Cicero copiose persecutus est is Nec tas nunc ipse, inquit, aliquid afferam melius; ut evim modo dixi , omnibus fere tu rebus, at maxime tu pυ-

scis, quid non sit cistus , quam quid sit, dixerim. Roges me ; quid aut qualis sit Dens : auetore utar Simo vide; de quo cum quaesivisset hoc idem .rannus Hiero , deliberandi cautio sibi suum diem

rosulavit. Cum idem ex eo postridie quaereret, biduum petivit; cum saepius duplicaret numerum dierum, admiransque Hiero quaereret, cur ita faceret, quia quanto , iv quit, diutius considero , tanto mihi res videtur obseurior. Sed Simo uidem arbitror nou enim Poeta solum sua vis , verum etiam caeteroqui doctus sapiensque traditur ) quia multa venirent in meurem acuta atque subtilia ,

86쪽

dubitantem quid eorum , eget verissimum , despe

rasse . omuem veritatem si) is deinde Baylius, a Pyrrhone scilicet dochus incertam de omnibus et amhiguam ferre sententiari Inon i pauca disputat, ut sapientiam hae in re . simonidis ost dat; non pauca contra Tertullianum affert, qui cum eadem de Thalete per Croesum interrogato narrasset, Christianum quemlibet artificem de Deo loquen-vem . Physic orum i principi anteferre non dubitavit; non pauca vel ex Patribus vel ex aliis colligit auctoribus . ut su adeat, . quid Deus omnino sti , intelligi nullo modo posse. Cujus quidem orationis caput est, non pocis homines certum. aliquod de Deo; dogma flatuero, quo videlicet in Hugdem Natutae definitione utantur. Quidquid i enim , de Deo dixeris,mulea, quae suis persequitur; contra diei posse sde , quo scilicet i nec, quos uilis Spirituu certo dignoscamus , ut ea proprietate definientibus loco

generis uti liceat.' ialI i Haec errorum portenta dicenda sunt; quibus nihil aut magis impium in Deum, aut humano

μι ρour et blip ta donition de Dieu : it is inpera fllas de troaver la veritι .eιil quis ta la panie. Vn petit eis it E auroit pas Ete si deluat ee. - Tum, ut haec ostendat, plurima eontra Proprietates ipfius Dei, ab impiis etiam aliis allata , prosert. '

87쪽

76 generi magis perniciosum exeogites. Quem enim ea relinquunt Veritati locum , aut quid omnino sine certa ulla veritatis cognitione futuri sumus p. Nihil ergo , quod satis certum, quod satis exploratum. ivideatur , de Natura divina tenere pollu

mus λ Quid ρ quod Omnipotens ea sit, quod Sapien

tissima, quod optima, parumne Mundi totius conversiones, ac motus, et adeo constantibus atque cer- is temperata legibus, tot rerum atque tantarum

omnia ista , Juylius air , incerta putanda sunt: quippe cum spinosae nimis atque dissi elles super iisdem quae iliones facile suboriantur si) .

Si res ita se habet, quid erit non incertum in tota natura rerum p quid, inquam, erit, si ratio ista Baylis non sit prorsus inepta, quod affirmare Sapientes, et i camerosi docere audeant λNe illud. quidem' poterit assimari . de quo tam tum dubitet, qui lit Oreste, aut Athamante dementior, Hominem esse animal rationis particeps. Etenim quam multa de ipsa natura animalis; quam multa de ratione; quam multa de conjunctione rerum , quae sint ita diversae, quaeri possvnr, quae numquam satis ulla scientiae pervestigatione

teneantur.

Caeterum , quaecumque Baylii temeritas contra supremi NuminA attributa protulit, et iacile soluta sunt a Christianis Auctoribus et a nobis

ti Ηue omnia collimare nobis videntur argumenta. B Iii. Id inire in m modo probarent, si quid Probarent.

88쪽

etiam suo Ioeo solventur. Nune hactenus admirabor ejus inconstantiam, quod omnem a Simonide cognitionem veritatis de Natura divina desperatam suisse dicat, ac desperandam; qui tamen

Simonides et esse Deum cognoverit, et cum eo , qui cognOVerat, . locuturus esset. Haec enim BV-lius ipse concedix . .

Quid ergo p Si Deum esse tum Simonides, tum Hiero sciebat, quomodo verum erit, nihil illum satis tuto . docere de Natura divina potuin se λ Aut , cum Deum esse dicebat Simonides,

aliquid mente versabat, quod per eam vocem ex

plicaretur , aut nihil . Si nihil, quomodo Deum existere lassus est 3 Idem enim, opinor, fuisset dicere: Deus existit; ac, existit id, quod ego quid

sit, aut quale sit, nulla ratione cognosco. Sin autem aliquid; cur id Simonides afferre non potuit, ut percontanti, i quid esset Deus p aliquo modo satisfaceret pNimirum, ait, non qualemcumque vocis exinplicationem, at d finitionem ad omnes Logicae regulas exactam cupiebat Hiero. Primum id negare possum. Neque enim Cicero , neque alius

veterum quidquam habet ex quo colligere liceat , aliquid Siculum Tyrannum de praeceptis Dialecticae cogitavisse, eum quid sit Deus a Simonide quaereret .: Deinde sae, Hieronem cogitavisse . Prosecto , qui Deum esse putat, aliquid essu Putat ab onMu re , quae non sit Deus , omnino

89쪽

3 - :distinetum. At si distinctus ab omni quapiam re intelligitur Deus , aliqua ratio intelligitur , propter quam distinctus appareat. Cur ergo is, cui quidem certe verba non deerant ad animi sui notiones apte declarandas , rationem eam non citius explicuit, quam omnino de iveritate invenienda desperaretp Aut cur ejus rationis explicatio , propter quam Deus cum omni alia re ne

cessario differt, definitio appellari non potest λVerba, inquit Baylius, in definitione adhibenda ita clara esse debent, ut nihil obscurum, nihil non prorsus evidens prae se ferre videantur. Hujusmodi verba Simonidi praesto esse non poterant. Sapienter igitur a definiendo abstinuit .' Quaero jam a Baylio, primum, cur non sa-'lis clara ea verba censenda sint, quibus aliquid in Deum convenire significamus , quod . in res

creatas nullo modo eon Venire , . tum ratio, tu mi

experientia ipsa demonstrat ρ Si Deum Eus esse dico summe atque inmite perfectum; cui nimirum et nobilissima natura iit, a nemine producta, et a nemine pendens; cujus Potentia, Sanctitas, Justitia, Misericordia, Sapientia, Bonitas nullis posi si limitibus circumscribi; si quaedam alia claritatis amore adjunxero, ut Deus rerum Omnium Creator , ac Moderator, hominum universorum Do

minus, atque Iudex , qui bonos praemiis , qui sontes poenis assiciat, sit existimandus quamquam haec omnia paucis iis verbis Eus summe Perse

90쪽

ctum satis apte eontinentur haec omnia, inquam, si de Natura divina dixero, quid est , amabo ,

quod non clarum , quantum sat est , mediocris etiam ingenii hominibus esse videatur pDe Natura divina, inquit, multa supersunt, quae possint quaeri. Et per totam quidem aeternitatem plurima semper supererunt, siquidem ea Natura infinita statuenda est . Non hinc tamen sequitur, ut non latis clara mihi notio demonstrer, tum ea, quae attulimus, universa Dei propria esse; quamvis, qua ratione sint, non satis clare percipiam squae duo, numquam a Baylio diligenter animadversa , tamen inter se omnino diversa sunt tum eadem ad homines , aut ad

meΠtes alias etiam corpore carentes nullo modo poste transferri.

Deinde, si Baylio demus, non satis omnia Verba, quibus uti possimus, cum quid sit Deus docere cupimus, clara esse, quid tandem consequitur Θ Nihil minus, quam prae veritatis desperatione, quid sit Deusy quaerentibus nullo modo responden

dum esse. Melius enim est obscuram , et maneam , sed tamen omnino certam, quam de Deo nobis eomparare potuimus , cognitionem tueri, quam,

si nihil de illo scire nos, aut respondere posse di. xerimus , Atheis ipsis, qui nibit putant esse Deum,

omnino consentire videamur.

Dialecticae autem non pauca de reeta defi-

vitione pr ecepta sunt. At intelligendum est , ea xδntummodo, cum locum habere pollunt, omnia

SEARCH

MENU NAVIGATION