De infinita perfectione Dei opus metaphysicum adversus plures recentium plurium philosophorum, praecipue christianae religionis hostium, errores ab Aloysio Brenna conscriptum ..

발행: 1774년

분량: 262페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

I Opaludi. Contra vero si in loco aperto aedificium quodpiam occurrat amplum, atque magnificum, in quo scalae penitus luce careanr, nemo impotentiam, at omnes inscitiam Architecti redarguent. Ratio autem in promptu est . Nempe nihil erat causae , cur non in eo loco disponi possent, ubi lumen acciperent, et, qui potuit aedes tam amplas construere , verisimile non est sumptibus parcere voluisse, quominus haberet partem hanc ae

disicii satis illustratam . Dernum si quam pictu

ram aut statuam nondum perfectam ab artifice destitutam quis intueatur, neque potentiae , neque sapientiae in eodem exiguitatem reprehendet , dummodo ex aliis ejuSdem operibus nobis constet, et ejus artis illum peritum esIe, et vires

adhuc habere , quales ad hujusmodi opera requiruntur. Nimirum qui tot alia potest in codem genere vel aeque vel magis etiam dissicilia, hoc utique etiam posIer, ac recte novit qua ratione perfici debeat . inamobrem quidquid in hoc opere imperfectum est, non scientiae, aut virium imbecillitati , sed voluntatis arbitrio tribuendum est. Hoc simile ad rem nostram transferri debet.

Laborat aliqua regio siccitate, et oculus e Dormatur non ita raro ad videndum inutilis. Quis Propterea Causam, cujus tantam admiramur ubique sapientiam, et potentiam, aut prorsus ignorare , quid faciendum esset , ut imbres ad eam regionem irrigandam confluerent, aut illud essi cere non poste, suspicetqr ' Quis eam ignorare putet s

152쪽

tet, quid ad perfectionem oculi requiratur, aut non satis virium habere ad hoc ipsum praestandum , quod in aliis innumerabilibus tam facile , praestitit 3 Quamobrem non aliud restat, nili ut causam eam ob sapientissim uin aliquem finem dicamus id essicere noluisse, quod et sciret eficere, ii vellet, et pollet. . Cur autem noluerit , causae potuerunt esse tam multae, ut fere nullam sine magno erroris periculo definituri simus. Primo quidem si materiae sunt aliquae proprietates essentiales . ut Vocant, et metapb cae, potuerunt quidem ἀνομι- ιαε imminui, at non omnino tolli, quin tamen haec impotentia quidpiam else in Divina Natura non satis persectum Ostendat ἔ cum potentia ad ea , quae non possunt esse, nulla revera sit. Sic e. g. si materiae est essentialis gravitas mutua in ratione reciproca duplicata distantiarum , aliquae necessario esse debent in siderum motibus perturbationes ; et eae quidem possunt imminui augendo distantias, et differentias massarum, uti re Vera sunt imminutae; at non omnino nullae evadere possunt. Sin autem nulla sit essentialis et metaphysica materiae proprietas, quod ego verum puto squaecumque sunt ανομαλιαε consequentur quidem ex ipso rerum ordine, quem pro sua Voluntate naturae auctor induxit. Sed malle potuit ordinem, in quo essent, quam alium, in quo non essent,

Primo quidem , quia integrum illi suit facere .

153쪽

quaecumque libuit. Egregie enim illa D. Τhomas, ut reliqua: divinae volunratis causam , si penitus rem inspiciamus, praeter voluntatem ipsam haud aliam esse dicendam. Sed et eumdem ordinem velle potuit ob innumerabiles fines ab hominibus frustra requirendos . Potuit etiam plurimas spectare utilitates , quae ex ipsis malis, ordinisque perturbationibus con sequuntur, partim in perditis hominum moribus eorrigendis, partim ad exercendam virtutem, par tini etiam ad fovendam vitae societarem. Illud etiam diligentissima consideratione dignum videtur r fieri potuisse , ut summa rerum sine malis hujusmodi constituta non esset , quin in alia quaedam incurrerer, quibus ad fines a Deo libera sibi voluntate propositos minus idonea fieres. Caeterum si totam rerum universitatem, atque praecipuum ejus finem plene intueri possemus , ut ipse Deus intuetur, intelligeremus ex ipsa, quae mala et ordinis perturbationes Vocamus , omnia esse sapientia et bonitate plenissima.

Quod enim inordinatum , absurdum , aut malum nobis videtur, id inde es haud en in erubescam hoc loco Athei hominis, et Atheorum sui temporis facile principis, iterum laudare sententias , cum impietati hominum , non autem

impiis ipsis hominibus bellum indixerim quo

res tantum ex parte novimus, totiusque naturae ordinem, et cohaerentiam maxima ex pa

te ignoramus, et quod omMia ex praesicripto n

154쪽

srae ratio vis et voluntatis ut dirigerentur votamus ; quum id quod rario vos ra malum esse dictat, non sit malum respectu rotius ordi vis, et legum uuiversae naturae, sed tavrum solius Πο-srae naturae legum respectu D. Facit huc etiam gravissimus auctor D. Thomas , ubi docet si) ,, quod aliter se gerere debet provisor particularis, aliter uviversalis . Particularis debet excludere omnem defectum ab iu- dividuis , quorum curam habet. Universalis debet per mittere defectum in partibus , ut habeatur augmen Ium serjectionis in toro o. sa)

CAPUT

. , Poctrina a hanc a D. Thoma didicisse Baylius videri potuit, eum illa lcripsit egregia Pens fur la Comete S. sar. ὶ ,, δε ne ferai potnt scrupule

iis, RE P prat ec, Merito Leibnitius conqueritur. : ' ηςρ - - ι - S, 266. tantum ingenium non eidem semper institio doctrinae, saepiusque sibi, quod illi suis omnibus in libris solemne suit,

etiam hac in re turpiter contradicere.

155쪽

CAPUT XV L

Ad Perfecti mam Dei Providentiam Uendendam non esse doctrinam , quae uicitur Optimi us, ullo modo necessariam incitur, quinet eamdem doctrinam o mutuo falsam esse δε-

monstratur. Lurimi sunt hac aetate homines ingenio doctrinaque florentes, qui Leibnitii doctrinam de optimo rerum statu , sive de optimo mun do, ita sequuntur, ut , quotquot eam non re ei piant , Philosophos nullo modo argumentis con tra persectissimam Dei Providentiam excogitatis satisfacere polle arbitrentur . Putant illi nimirum ,

scientia smplicis intelligentiae s ut cum Leibnitio,

Praecipuo huius doctrinae auctore si loquamur) sapientissimum Deum vid ille ; mundos inter Omnes, qui creari possent, hunc, qui creatus est, optimum omnino ac praestantissinium habendum e sse : si quidem non de singulis ejus partibus seor sum conlideratis , at de omnibus una sumptiS

0 Sunt qui Leibnitium in Theodieaea doctrinam illam non serio, sed ioco proposuisse putent. Nituntur autem illi fide cujusdam epiliolae , quae dicitur ab ipso Leibnitio ad plassiuin i M. PDσὶ data. Cum enim hic, sul-picari se de hujusmodi joco. datis ad Leibnitium litteris significallet, uaecille respondit Ce que νotis m'. eertoet lovehant ma Theoricee. es tres-νωι, Ustras ovec frapye av. but . Et je suis furpris que persenne Iusqu a Present ne se soli appe*ti que j' ai uoula me divertir. Les Philosophes ne soni cep ι-nement pas to oura obliser d' uir serie ement: en inventant des Hypotheles, comme Mous is remarquet fori bien, iis font des epretives de la force de leur Jrit. Pour votis qui etes Theologien . vovs .agisset en Theolope' tosque ous refuter les erreum de vos Adversatres se Quid sit de his litteris ludicandum alii viderint. Putant enim nonnulli, Leibnitium, cum ad Psainurn illa scribere . jocatum esse.

156쪽

habeatur sermo . In Mundo autem hoc omni umoptimo plurima esse mala de quibus impii ho-

mictes. tantopere eonquaruntur . Ea nimirum universa ejusmodi esse, ut nisi Deus illa existere . sinerer, bona plurima , quae ad mundum hunc omnium optimum constituendum haud leviter faciunt, haud unquam existerent . Itaque voluntatem optimi mundi creandi rationem fuisse iussicientem, quare Deus tot mala moralia permiserit, tot physica esse decreverit. Haec illa doctrina est , quam in elegantissimo Theodicaeae opere Leibnitius tam varia eruditionis copia proponit, tam accurato atque subtili dicendi genere exornat , tam novo atque divino ingenii acumine defendit. Haec . illa est, quae per aureos Alexandri Popii versus tanta orationis ube rate landitur ; quae Christiani Wolfit Theologiam naturalem, quae Baumgartent Metaphysieam tenet si). Haec eadem est , quam nobilis me

dicus Muysius in libro propugnavit sa) , in quo

multo plura sunt, quae promittit, quam quae afferat, de Malo Physico et Morali nondum excogitata . Haec demum illa est , ut propiora temporibus nostris ac locis attingamus, quae in Sermonibus Ioannis Gualberti de Soria per Ioannem Lamium atque alios tantopere exagitatis haudita obscure , mea quidem sententia, proponitur: cum

rationibus a Leibnitio desumptis , et principio T sun

157쪽

sulficientis rationis innixis, omnia . quibus esse quam non esse praestabilius foret , omnia , quae

simul esse possent compossibilia Entia ille dieit

fuisse a sapientissimo, atque optimo Deo creata contendit si) . Quin et ad eamdem doctrinam haud leviter inclinari videntur vetustiores quidam, Scholastici, ut Alensis, ut Albertus Magnus, ut Ruigius, ut Maurus sa). Hanc autem doctrinam tum Leibnitius ipse in Theodica ea, nec non in aliis ejusdem argumenti libellis , tum alii Scriptores, eo praecipue commendant, quod ipsa dumtaxat impiorum obtrectationibus de malo phylico et morali satisfaciat. A quibus equidem ita dissentio, ut nihil ipsos afferre arbitrer, quod communi doctrinae praeserendum sit .

i Ita enim ille in libello, eaἰ iit. Della Vistenta di Dio e de' suoi

ragione volc ra, non che H Iapiensa, o manca di potenta, o di buona . e be- notea volonta, seηra motivo alcuno, ch'ὸ implicanta ne' termini ., Has rationes vide consuratas in prima ex 7. epistolis contra hunc Auctorem anno 3746. conscriptis.

158쪽

mus mala physica et moralia necessario eomplectitur , ratio intelligitur , cur mala physica , et moralia Deus elle permiserit. Voluntas enim optimi mundi permissionis ejusdem ratio lassiciens est. Si haec optimismi de sensores dicunt, quid no his dicere non liceat r finem in suo genere per fectum , divinaque sapientia dignum , quem sibi

Deus in omnium : aut aliquarum rerum conditio

ne proposuit, fuisse permissionis ejusdem sussieientem rationem p Neque enim si permissionis it lius aliquam probabilem rationem esse posse, adversarii semel constituant, unquam efficient, ran tum modo Voluntatem optimi mundi rationem hujusmodi esse. Quem finem Deus spectet , vel intendar , cum permittit aliquod malum , aut sua Voluntate inducit , nobis certo definire , aut divinari ,

plerumque non licet. Hae tantum affirmamus , quod verum esse perspecta ratio demonstrat: cuia

Deus mala permittit, aut . ipse facit, aliquid si ne dubio velle bonum, et ejus quidem generis, ut ad illud habendum ea mala sinere, infinitam Sapientiam nullo modo dedeceat.

Haec doctrina, si recte percipiatur ac defendatur, quid est, quod hostium divinae Providentiae argumenta non satis apte ditatuat 3 Quid est, quod Baylii rationes, in quibus confutandis . tam multus est Leibnitius, haud aeque dissipet, ac doctrina ipsa Leibnitii de optimo rerum statu p

159쪽

An in ea dochrina reprehendes, quod bonum atque persectuin finem haud satis explicet, propter quem scilicet Deus mala permittat 3 Quid λAn adversariorum doctrina leviter attingit, qua ratione ad mundum omnium optimum tot mala conserant 8 An Muysius, qui post Leibnitium et Popium nova se collegisse putavit ad hanc rem illustrandam momenta rationum, quidquam attulir, doctorum fere omnium hominum iudicio atque sententia , quod non multas quaestiones relinquae numquam humani ingenii acie solvendas pΛliquid scilicet, omnibus latentibus et nobis et adversariis, in operibus ipsius Dei latere dicendum est , quod hominum mens numquam assequatur. Quid ergo reprehendere adversarii possunt in eo, quod propter finem aliquem bonum ac divina sapientia dignum, non tamen satis nobis cognitum, plurima per ipsum Deum permitti mala assirmemus p Aut qua ratione unquam probaturi sunt, voluntatem dumtaxat optimi mundi consituendi rationem hujusce finis haber PolIe λPlurimi quidem rationes Leibnitii probant ,

propter quas permittere Deus peccata quear: quas rationes hoc loco totidem ipsius verbis afferemus.

is Generalis autem regula, inquit si), es permittendi preeati Deo hominique communis, ut Ne mo permittast peccarum alienum, nisi imperieudo isemet a m pravum exerciturus esset. Ex .

160쪽

ut verbo dicam , Ieccatum permitti numquam licet , nis cum debet, de quo disinctius iusta f. 66. ,, Ibi autem ita loquitur is in primum ad

concursum moralem permittentis respondeamus ,

prosequendum es quod supra dicere coepimus , permissionem peccari esse licitam s seu moraliter svibium ) cum debita seu moraliter necessaria )ivvenitur: scilicet eum non potes peccatum alienum impediri Ane propria ensa, ides Meυiolatione ejus , quod quis aliis vel Mi δε-bet ..... Deberi lutem aliquid apud Deum in telligimus , non humano more, 'i θέοπρεπῶς, quan 'aliter suis perfectionibus derogaret . g. 67. Porro F Deus optimam Universe Ieriem sin qua eccarum intercurrit ) non elegisset , a sese aliquid pejus omni creaturarum peccato ὼ propriae perfectioni , et , : quod hinc sequitur j alienae etiam derogasset e divina perfectio a perfectissimo eligendo discedere non debet, minus bonum habeat rationem mali. Et tollereιur Deus , rouerentur omnia, se Deus vel laboraret impoIentia , veI erraret intellectu, via laberetur

voluntate 33.

Haec Leibnitius, quae mihi subtiliter, non autem sapienter dicta videntur. Itane vero ρ Permittit Deus peccata , quia , nisi permitteret , aliquid ipse persectioni suae contrarium admitteret pErgo metaphysica necessitas ejus permissionis in ipsa rerum natura est. Etenim , quod Deus aliquid iaciat infinitae persectioni contrarium tam Videtur

SEARCH

MENU NAVIGATION