De infinita perfectione Dei opus metaphysicum adversus plures recentium plurium philosophorum, praecipue christianae religionis hostium, errores ab Aloysio Brenna conscriptum ..

발행: 1774년

분량: 262페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

detur absurdum, tam fieri non potest, quam non esse infinitam Deo Sanctitatem , atque Sapientiam. An vero non id ipsum infinitae Persectioni ae Bonitati derogat, quod Deus ipsam debita gloria neque sciat assicere neque possit, quin id esse vel invitus patiatur, quod summae Bonitati

summopere contrarium est, videlicet scelus, at que peccatum p

uale autem illud est, quod concedit Leib. nitius , si constat ipse sibi , nisi Deus Adami peccatum permittere decrevisset , suturum fuisse , ut non sapientissime sese gereret, atque hinc, si

modo rem totam accuratiuS perpendamus, neque

Spiritus infinite Sapiens, neque Deus existereti Mi-- nus liber, quidquid Leibnitius dicat, hae ratione

Deus , quam homo censendus esset . Ita enim

homo ad plurima sese habet inter se contraria , ut, quidquid eligat , haud ullum ejus natura et essentia detrimentum passura sit. At Deus, si Leib-nitii stet opinio, ni si ea vel agat, vel permittat , quae agere ipsum ac permittere novimus, continuo Deus esse cessabit. Nisi enim ea ratione se gerat, suae perfectioni derogabit . Atqui Deus perfectioni suae derogans multo magis quam chimaera , quam hippocentaurus, aut aliud quidlibet a furente Poetarum ingenio excogitatum , esse non potest . Quamobrem Solis ipsa Iuce cIarius mihi videtur, quod in Leibnitii doctrina Deus , quidquid agat, tam necessario agat, quam necessariose

162쪽

Is l. se ipse diligit, aut Pater Verbum, aut Pater simul et Uerbum Spiritum Sanctum producunt ;quod certe si dicatur ab ullo Philosopho , vixerit quin impietatem ejus gravissima reprehensione dignam existimaverit. Caeterum hunc, qui creatus est, Mundum e sse inter omnes , qui creari potuissent, optimum, nulla ratio adversariorum mihi persuadet. Contra

ero, non optimum ea ratione dicendum esse , perspicuum argumentum ostendit. Res enim universae sine dubio sunt eo persectiores , quo magis per similitudinem quamdam ad ipsam Dei Optimi Maximi Persectionem accedunt . Atqui Mundus esse potuisset, qui magis, quam hic in quo sumus, divinam Persectionem eo modo eXprimeret. Mundi enim hujus persectionem esse finitam, Dei autem esse infinitam, quis negat ex adversariis paut quis non facile videt, infinitam Persectionem a finita quavis ita exprimi, ut persectior expressio semper esse possit λ Si enim finita Perfectio est; rot gradus, ut ita dicam, certo numero aut specie definitos, non autem plures exprimere nata est. At in

Persectione infinita sunt multo plures, qui pose sint exprimi, bonitatis gradus, ut rationem cogi tandi sequamur nobis usitatam; vel potius, si veriora desideres , infinita Persectio infinitis Bonitatis gradibus, neque simpliciter infinitis, verum infinite infinitis aequivaIet, qui certe, si rerum creatarum numerus certis limitibus circumscribitur,noquo modo existunt, nsque umquam extituri ub

163쪽

debuntur. inae cum ita sinr, dubitare vix pos- se mihi videor, quin perfectior Mundus, quam sit hie noster, a divina Sapientia excogitari, et a divina Potentia produci potuisset. Quid quod persectici rotius ex partium per feehione consurgit λ Mundus ergo, in quo par

tes universae persectiores essent, perfectior quam

hic noster , in quo tot millia partium imperfecta sunt, dicendus esset. Scio quid jam opponas et persectionem ais totius ex fine, ad quem partes ordinantur, ac disponuntur , esse spectandam r fieri enim posse, ut minus persectae partes perfectissimo fini melius omnino , quam aliae quaedam per se magis persectae respondeant. Id equidem verum ess concedo; sed et illud tibi concedendum est si duo sint opera, quae vel ad eumdem persectissimum finem producantur , vel ad fines duos ejusdem inter se persectionis , persectius esse opus, absolute loquendo, cujus persectiores partes , quam alterum, cujus partes naud aeque persectae sint . In opere enim ipso , non modo ratio finis ,

ut ita dicam , generalis, ad quem totum Ordinatur opus, sed et ipsa partium perfectio, quae singulis singularum partium finibus respondet, spectanda est. Sic , si duo pocula sint ad vinum . ministrandum apta , semper tamen illud pretiosius, nobilius , ac melius esse dices, quod ex

auro , quam quod ex argento , seu vitro con

stat. Fac ergo duos esse mundos , qui finibus

164쪽

33 nimirum , quibus aptantur a Deo , persecha ratione respondeant. Illum semper alteri praeferre debebis , qui melioribus ex partibus, aut nobilioribus ex i it at . Sit Mundus , in qnio creatae res Dei Justitiam, ' sit alter, in quo Dei Misericordiam aliae creatae res optime ostendant . Fines ambo sunt optimi , suns divina Sapientia dignissimi. Neque rationem afferes, quare Deus Iastinam possus quam Misericordiam, aut hanc potius quam illini ostendens. , perse istius aut melius opus esticiat '. At quis non facile videat, meliorem, si in se spectetur , mundum illum esse dicendum, qui sanctis ex hominibus Dei Misericordiam trudantibus componatur, quam qui ex sceleratis, ultricem Dei

suam pro sua impietate perpessis 3 Cum enim

ambo lint ii mundi '; si confisserentur in ordine adfines' generales, quibus aptantur, laude dignissa nai, tum alter alteri singulis operibus praestit, quae suos ad peculiares fines ita disponuntur, ut haec magis quam illa Dei opt. M . quamdam similitudinem exprimere videantur. Quod autem adversarii sumere videntur, non

posse perfectiorem, aut reque persectium excogitari finem, atque illum, cui Mundus hic aptarus a Deo est, distinctione indiget. enim id ita dicant , ut ipsius Dei gloria, ad quam omniae tandem aliquando reseruntur , nihil melius, ni

hil optabilius, extra Deum ipsum, haberi posse velint, reprehensione sine dubio ea carebit ora- v tio,

165쪽

I s ψtio. At gloria etiam Dei. neque modica esset. si mundum etiam minus persectum, quam lit non ter , produxisset. Sin autem id ita dicant, ut sinis proximus totius rerum universitatis , qui scilicet in certa quadam persectione , hoc est divinae virtutis aut bonitatis certa quadam expresessione, consistit, melior, eorum sententia, non pose sit esse, tum id sument, ut certum , quod in quae itione versatur, tum id pronunciabunt, quod cum evidenti ratione pugnet. Finita enim infiniti imago numquam ita periecta est, ut magis perfi- ei nequeat.

Quae cum ita sint, Mundum hune, qui a

Deo creatus est, omnium, qui creari potuissent, optimum ae praestantissimum esse dicendum, nullius unquam hominis mihi persuadebit oratio . Neque enim quidquam illorum auctoritate moveor, qui contrariam opinionem magis pertinaciter, quam acute defendunt. Patres autem Ecclesiae Christianae, qui pro Leibnitii sententia pollent asserri , aliud omnino volunt, quam quod adversarii cogitant, si diligentius eorum verba perpendantur. Augustinus quidem se haud vero, ait si), inque adeo de ἰendum est, uI homo videat meIius aliquid fieri debuisse , et hoι Deum vidisse nou Futet, aut putet vidisse, et credat facere voluisse, aut voluisse quidem, sed minime potuisse. Avertat hoc Deus a cordibus nostris . Chrysostomi sunt illa sa),, Certe enim quod

166쪽

optimum rectissimumque factu fuit , hoc illum vo

luisse, consentaneum ese debet o. Balilius . , Grum hoc, inquit si), habere in mentibus nosris praesumptum oportet, quod ni-hIl eorum', quae vobis acciduur , malum fis , aut tale, melius illo aliquid excogitare quea

mus P .

Similia sunt illa Dara asceni sa) is Si Dei vo

luntas providentia es, om vivo necesse es, omnia . qui providentia fiunt , optime secundum rectam rationem, et Deo recepti mam fieri , ur

nov si melius fieri

Plurima ex Athanalio, NaZianZeno , Clemente Alexandrino, Cyrillo Alexandrino, atque aliis habes apud Ruigium' 3), qui bene multis ante Leibnitium annis ea fere docuit , quae Leibnitii admiratores eidem Leibnitio , tamquam unico magistro, reserunt ac Cepta r ut hic etiam verisisimum mihi videatur, quod vir doctus dictitabat, inelegantistimo Theodicaeae libro haud alios fere quam Scholasticos D. I homae, vel Scoti discipulos gallicae orationis quasi veste indutos, atque adeo personatos exhiberi; quod ita verum est, si ea demantur haud sane pauca , quae Lutherum secutus, aut alios ex haereticis Scholae contra totius auctoritatem haud uno in loco proponit. Sed illae Patrum auctoritates haud sane aliud innuunt, nisi Deum necessario facere optimum ex

V a parte

ti Hom. IX. Quod Deus non sis auctor Malorum. 14 L. Il. de Fid. c. 2'. lal Da Glani, Dei Di p. IX. Secν 4.

167쪽

Is 6 parte facientis . Aliud enim est aliquid ex parte facientis , aliud ex parte operis facti optimum habendum esse . Illud tunc est , cum facientis actio ipsa, non modo reprehensione caret , sed etiam ea laude digna est, ut nihil eidem addi possit. . Hoc autem est, cum opere ipso , quod ex facientis actione prodit , nihil excellentius , aut melius potest existere. Neque enim semper ea dignitas, quae in actione ipsa est , in ipso .etiam opere invenitur. Si Deus cuipiam praeci-Piat, ut agrorum cultui operam impendat , non alia poterit ab illo fieri actio laude dignior, aut melior. At agrorum ipso cultu quam multa esse meliora possunt i Ut exemplo utar magis ad rem nostram apto, Dei actione sermicam producentis nihil melius, at formica ipsa meliora plurima sunt in tota Datura rerum . Iam vero Dei etiam non optimum mundum producentis actione

ipsa nihil melius es e posse, facile omnes animadvertunt . Ut enim omittam, quod non est hujus loci proerium, ipsam Dei actionem, ut in Deo recipitur, ab ipso Deo minime distingui. oporrere, illa . profecto certissima sunt; et finem ultimum , quo spectant universa Dei opera , infinitam ess a iplius Dei Bonitatem ; et finem prox, mum , qui scilicet in certa quadam ipsius Bo- nimiisu. -nifestabone, ac, ut Vulgo dicunt, par risIM MM solitus est, ea Voluntate, ea Prudentia eligi, qua meliorem aut majorem frustra re quiras i et eidem voluntati meliorem causam, aut

168쪽

msi οπm sic enim philosophi rationem appellant, propter quam aliquid quisquam velit) quam itulud , quo movetur, si tamen ipsa, quae omnia movet, moveri dicenda est, proponi non posse :siquidem non alia, nili Bonitatis infinitae perfectissimus amor , hujusmodi causa esse dicenda est; et ad hunc denique finem optima et exquisitissima ordinari media, quibus Deus quidquid vult,

sub ea tamen ratione , qua vult, semper az nece sario assequatur. Spectat etiam ad Parres eqplicandos aliet . consideratio. Quamquam enim tota rerum unive

1itas non est ea ratione perfectissima, ut perfectius aliquid producere Deus ipse nequeat s absurdam enim cum D. Thoma eam sententiam puto : Deus non potes meliora facere, quam quae fecit ea

tamen ratione perfectissima est, qua finem spectat ab ipso mundi torius architet o ipsi rerum nam- me propositum. Ad eum nempe proximum finem, qui videlicet certa quaedam est divinae Bonitatis imitatio, ut ita dicam, atque communio, trestris methesauris divinae Sapientiae aptior munius aut melior inveniri 'pntuisset.' Sic , ut exemplo aliquo utar, quod rem hanc indoctis etiam hominibus declaret, Masaeum , in quo numta sint Regum arque Imperarorum omnium aurei atque

argentei quamplures, Musaeo. praestat , in quo

nummus unus aureus , unus argenteus r caetari

autem ex ' lingulis metallis singuli conflati sint, quibus cudi moneta consueverit . Sed Musaeum hoc

169쪽

Is 8hoe alteri praestat, si Musaeum quispiam desideret, in quo nummos ex omnibus metallis elaboratos reperire liceat . Id nimirum Patres universi volunt, qui pro Leibnitiana sententia facere videntur . Quos cum legas , illud etiam tibi animadvertendum est, contra Ethnicos , aut malos Christianos, ea proserri , qui multiplici ratione Divinam Providentiam accusabant. Haec omnia si teneas, quae cursim et obiter hoc in capite disputavimus , omnia iacile solves, quae pro Magistri sui sententia defendenda sumit potius, quam probet, Christianus Wolfius. Etenim ille in sua Theologia Naturali, ut Actorum Lipsiensium verbis utar si) ,, Deo vindicat vo-tanratem omnium perfectissimam , eamque liber rimam ab omni coactione externa , et interna.... Osendit vero Deum nihiι velle absque motivo ex motivum voluntatis divinae esse repraesentationem optimi, tum iu se, tum in relatione ad ipsum spectati . Deum aesimare relationem rerum iurelatione ad totam universum, uι in suo genere perfecti mum censeatur, quod facit ad majorem totius universperfectionem. In relatione ad Deum

nihil quidquam diei posse bonum. ns quatenus summae Perfectionis fignum fit. Electionem mundi optimi esse Anum naturale Spiritus perfectissimi, nec talem esse posse electionem mundi in se nou

170쪽

CAPUT XVII.

De Libertate, quam summa Dei Perfectio necessario infert. HAee omnis de optima rerum universitate disputatio per se quodammodo ipsa postulat, ut de Libertate Dei dicamus aliquid , quam scilicet adversarii non una ratione Iaedere videri possunt: quamvis ipsi de summa Dei Perse hione nihil sese detrahere arbitrentur . Necessitatem enim in ipso Deo nescio quam , ut ipsi appellant, moralem inducunt, quae mihi quidem, quinet plerisque Catholicis , in perfectissima natura

nullum videtur habere locum. Sed ut ordine et Via procedat oratio , tantisper hos adversarios relinquamus , necesse est , ut , antequam Libertas quae Deo sit statuamus , Libertatem ipsam esse Deo, contra nesertos Atheorum conatus aperte demonstremus. Prosecto, si Deus est summe Persectus, etiam summe Liber habendus est. Libertatem enim etiam in homine ad persectionem ejus naturae pertinere , quis unquam homo non sensit p Non bene pro toto Libertas venditur auro, et alia similia , tum apud Oratorestum apud Poetas aut LatinoS aut Graecos de Libertate magnificentissimis verbis proposita ad hanc etiam rem nullo fere negotio satis apte trahuntur . Itaque nemo Deo Libertatem non tribuit,

SEARCH

MENU NAVIGATION