De infinita perfectione Dei opus metaphysicum adversus plures recentium plurium philosophorum, praecipue christianae religionis hostium, errores ab Aloysio Brenna conscriptum ..

발행: 1774년

분량: 262페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

Mihi quidem, cum illa legerem, verissima visa est nobilissimi cujusdam Platonici apud Baeonum si) sententia Sensus humanos solem referre , qai quidem revelat terrestrem globum , coele sem vero , et sellas objignat is Sensuum autem humanorum nomine rationem ipsam intelligit. Ecce enim isti et acutissimo ingenio , et exquisita doctrina Philosophi, cum plurima, quae pertinent aut ad naturam rerum, aut ad disserendi , aut ad vivendi rationem subtiliter atque copiose declararent , tam parum in nobilissimae veritatis cognitione, scientiaque profecerunt , ut ne cum pueriS quidem, aut mulieribus Christiana doctrina imbutis comparandi esse videantur. mis jam exemplo tot, atque tantorum virorum admonitus non facile sentiat, quae sit in divinis rebus percipiendis humanae mentis infirmitas p Nimirum in his rebus, quod acute notavit Aristoteles, iis animantibus omnino similes esse videmur , quos clarissima Solis lux ita laedit , ac turbat, ut sese in suas latebras 'abdere compellantur. Sed jam ista more nostro acutius pertracte mus , atque distinctius . Quid enim prorsus animo comprehendere, aut complecti dicimur λ Nempe illud, quod ita videmus animo, ut nihil nos lateat ad naturam ejus quoquomodo pertinens er ea quidem cognitionis claritate videmus id

enim aliqui addendum putant qua nulla possit major

0 De Ausmenus Seientiarum Lib. I. P. s.

202쪽

major excogitari . Quis iam non facile illud asis equitur, non posse homines Dei Naturam tam sublimi, atque perspicua ratione cognoscere pAc primo quidem multa nos ad Naturam divinam pertinentia necessario latent. Sunt enim in ea Natura, ut vidimus, omnia Bona, hoc est infinita Bona, limul collecta, si fas est ita loqui, et ab omni Malorum generis cujusque contagion omnino segregata. Rogo jam . An aliquis homo est eo furore vesanus, ut infinita hujusmodi Bana sese posse dicat tam angusta, atque tam de bili mente complectip Facilius Oceani totam immensitatem intra nucis corticem contrahas , aut Coelorum amplitudinem in parva quavis capsula

includas.

Sapienter, enim Augustinus is I Fapropter a inquit, se quidquid comprehenditur scientis comprehensione fluitur . profecto omnis infinitas quodam

in abili mori finita es t quia mentiae ipsius comprehensibilis ratio es se si Cum igitur, quod

omni ex parte infinitum est, ullo modo finitumen non possit, a mente, cujus vires omnino finitae sint, comprehendi nequir.

Deinde quis dicar, posse hominem infinita Naturae divinae Bona mente complecti, quando ne unum quidem hujusmodi Bonum satis distincta notione percipit Si quid enim cogites bonum, fines illico nescio qui obversantur animo , quos ' numquam ita removeas, ut ipsa Boni sine

ullo

203쪽

ullo fine , id est sine Malo, natura omnino tibi perspecta sit pQua quidem in re Aetii, et Eunomii stultissimorum hominum capitalis error apparet; quorum alter ita delirat, ut dicat si) se Tiam Deum novi, quam meipsum: immo non Iam novi me p- sum , quam Deum se alter ita furit, ut ista jactet se Nihil de divivis rebus ignoro , et Iam ea a ste, et clare Dei subsanrium cognosco, quam

Deus ipse seipsum sa) o.

Perditi homines eo sunt in insaniam adacti, quod res omnino simplex ipse sit Deus. Res autem simplices partibus carent. At, quod partibus caret , non potest ex una parte cognosci, ex altera latere. Cognoscimus autem Deum. TO tum ergo cognoscimus; quamobrem er comprehendimus . Nihil enim ad Naturam ejus pertinens intelligentiae nostrae notionem effugitio seri studiorum i quamquam et severioribus verbis essetis compellandi r aliud enimvero est cognoscere, aliud perfecte, pleneque cognoscere. Totum cognoscimus Deum ; siquidem partibus caret; neque enim a Potentia ejus, aut Sapientia caeterae dotes ipsius revera diversae sunt,

atque distinctae. Idem in eo Sapientia, idem immensitas, idem Bonitas, idem Justitia est. Quae cognitio igitur Sapientiam ejus , ut ita dicam , attingit , revera omnia ejus Attributa attingit. Sed

.ri ud Epiphanium meres. X. ιαὶ Apud Theodoratam Db. IV. memis. Fabun

204쪽

I93 non omni ratione , aut modo attingit, qua Deus ipse , cujus infinita Sapientia est . Nam si ita Deum eognoscis, ut aliquid de ipso sciscitantibus respondere pollis , infinitis vero quaestionibus satisfacere numquam poteris . Quid enim λ Si perconter, qua ratione Deus, cum sit

immensus, non tamen spatia occupet, non Par tes aliquas Sui extra partes habeat , non secari

possit, aut dividi , quid responsurus es 8 Si pe

conter, quomodo, cum sit aeternus , non tamen ejus Vira mensi v m, aut dierum numero distinguatur; quomodo, cum sit Sapientissimus , nihil tamen unquam didicerit, aut discere ab alio queat ; eum sit Potentissimus , omnia suae voluntatis numine, quin aut ministros . aut instrumensia quaevis adhibeat, statim efficiat ; si de similibus aliis interrogavero , quid tandem asteres ,

Aeti , aut Eunomi , tanto supercilio dignum pNimirum aliud est cognoscere, aliud persecte, ple

neque cognoscere. i V

Caeterum et illud , quod omniar cognoscamus Attributa Dei, tum omnia, quae sunt in ea praestantissima Natura , , declaratione indiget . Spectari enim Attributa pollum , sive ea rati ne qua unum omnia in Deo sunt , sive learatione, qua infinitis aliis rebus, iisdemque maxime distinctis aequiparata intelliguntur Si prout omnia sunt unum in Deo considerantur, qui Deum aliquo modo cognostir, ea omnia cognoscieὸ qua.

Deus ipse necessario: est. Sapientia enim ille est,

205쪽

IV Justitia, Bonitas, et caetera hujusmodi . Quare qui cognoscit Deum, Sapientiam, Iustitiam, Bonitatem infinitam. cognoscere dicetur , quamvis esse Deum et Sapientem, et Justuin, et Bonum ne cogitet quidem Fa tunc Artribula in 'nsu reali cognosci , vetustiores Metaphylici ajebant. At si Attributa eadem cogitationis nostrae vi quodammodo distincta intelligantur , unuin sine . altero cognosci non raro contingit Ita Boling-hrochius Sapientiam agnoscit ipsius Dei , non tamen Iustitiam, aut Saochitarem , aut Clementiam , aut reliquas honesti animi dotes . Tuncis sensu formali unum cognosci, alterum ignorari , dicebant iidem Philosophi, qui , de rebus

ipsis cum accurate disputarent, verborum delectum non modo negligere, sed et eos , qui negligere nollent, iacile aspernari consueverant. Iam vero, si rarionem hane alteram specternus, prorsus infinita sucit in Deo, quae ne leviter quidem cognoscere videamur. Qui non id Continuo concedat, nescio equidem quid concessurus, aut, sensurus aliquando sit. Sane , quae possent in Deo hac ratione distingui, ac distincta cognosci, prorsus infinita dicenda supt... infinitis . ergo cognitionibus ad ea

percipienda opus eiis, : aut una cognitione, seu pluribus , . quae locoti infinitarum cognitionum ese sent . I Si LVA Aetius vel Eunomius, . tam pexfecta. aetspgere. mmite sua ticogntono sese, posses orienti risus , ut dicam leviter , cicapi e videbuntur.

206쪽

I9SQuod autem illi sententiae suae sundamentum ponere se posse, confidebant, simplicem rem esse Deum, partibusque carentem ; id enimvero non posse ab humanis mentibus omnino comprehendi, mediocri cuilibet ingenio satis ostendit. Intellige, si potes, aut modum affer, quo intelligere quispiam pollit , quid res illa iit omnino simplex, et individua, quae neque genus est, neque species , neque generis ullius , aut speciei notione concluditur; sed tamen et in omni loco est ,

et omnium rerum virtutes complexa continet, et

infinita Bona sine Malis ullis, incommodisve complectitur.

Id qui se persecte posse intelligere dixerit,

ne modum quidem , quo caeteras res intelligat , assecutus videtur. Quidquid enim intelligunt homines , nisi divisum in partes natura sit , ipsi quodammodo dividunt, rursusque componunt, ut non tam ipsae res, quam rerum imperfecta quaedam et manca simulacra illorum plerumque men tibus obversentur . Id praecipue tunc sit, quando de rebus agitur corporea mole vacantibus a Illae enim intelligentiae nostrae vim ita declinant, ut nullo modo, nili . per imagines quasdam PQ tius adumbratas, quam omnino persectas , , a noribis perspici possint . Itaque Alcinous illa vere i) o Homines tamquam afectionibus cost etifensuum, ita ut, cum intelligibile quidpiam men

te percipere sudent, semper sensibile aliquid tu

207쪽

I96pbantasia fua admissum habeavi, magnitudineminque una saepius, figuram , et ODν em coingitent a neutiquam cere intelligibilia pereipiunt se Ex his ericitur, ne animi quidem nostri

naturam a nobis persecte cognosci; quod et innumeris aliis rationibus expli aretur. siqiidem opus esset. Quis ergo non videt, multo minus ipi ius Dei Naturam a nobis clara cognitione percipi ,

quae scilicet et simplicior est . quam ipse hominis animus, et a sentibus nostris, ipsisque corporibus longe remotior pilla quidem Natura est omnino singularis ,

quam nulla res, ut persecta, et nobilis , ita refert, ut non eadem multo dissimilior Deo. quam eidem similior haberi possit , ae dici . Quam ergo poterimus de Natura ea notionem nobis es- fingere, qui creatas imagines, eum ipsum Deum cognoscimus , necessario respicimus p Eam ne inpe , quae admodum imperfecta et manca ratione divinum illud exemplar mentibus nostris exhibeat . Ac multo quidem Soli similiores illae erunt imagines, quae a pictoribus exprimuntur, quam diuinae ipsius Naturae notiones per anno Tum plurimorum curriculum a nobilissimis mentibus elaboratae . Haec Comia magis intelliget, qui argumenta noverit,. quibus Dei notiriam aut nobis com-Paramus aut comparatam certe perficimus . Illa enim argumenta tandem a rebus illis quodammodo proficiscuntur, sive ducuntur, quas pro sua

208쪽

voluntate condidit ipse Deus. At ex rebus iis, quomodo Deus persecta nobis cognitione innotescet, cum eaedem res a Naturae divinae persectione infinito intervallo distent pSed in re nimis clara longius immorari , nihil necesse est. Qilis enim his temporibus aut Aetium sequitur , aut Eunomium , ut Anomaeis adnumerari velit λ Qui profecto, si viverent, ut nunc est , helleboro potius , quam argumentis ,

egere viderentur. Corporum essentia quae sit, inter Philosophos acerrime di utatur. Plurimae naturae leges adhuc ignotae sunt. Quas vero tenemus , earum rationes aut vix, aut ne vix quidem explicamus. Non ergo ista omnia, quae sinita, quae ereaea, quae nostris mentibus, ut ita dicam , finitima lans , mentes ipsae comprehendunt . Haec ergo qui non possumus, Dei Naturam tam apta cognitione inrueri possumus, ut neque

clarior illa, neque perfectior possit existere Intestabilis propter amentiam, ut saepe significavi , quisquis ita sentiat, esse videatur.

CAPUT

209쪽

CAPUT XX.

I98 Creatas quaslibet mentes qnovis lumine illustratas Dei Νaturam perfecte compreheΠdere non posse probatur. HIe illud accuratius ostendere operae pretium est: creatas quaslibet Intelligentias, quovis lumine adjutas , nedum homines , quibus nihil vilius, nihil infirmius, ad perfectam eam cogni tionem, de qua loquimur, et quaerimus, nullo modo posse consurgere. Argumentis id a sacra petitis auctoritate, clarissimisque sententiis ipsius Divinae Scripturae Scholasti ei facile docent si) .

At ratione nobis in his libris contra impios praecipue conscriptis tantummodo utendum est. Rario

igitur ipsa quid docere nos possit, audiamus. Si quaedam Intelligentia creata Deum omnia

no comprehenderet, ejus infinita sapientia esset . Quis non videt id sacillima consecutione, ac ve

luti sponte manare λ Cum enim in Deo sint infinita

sunt etiam, qui naturales rationes asserunt. At vereor, ut plerique probent, quod optant, potius quam sumant. Leonardus Lelsius e. g. , qui de divinis Attributis aecuratissime disputavit , primo quidem sumit, Inte Iesum, ut Vocat, ereatum per lumen oresnis naturalis numquam Deum posse comprehendere vi quia per tamen, inquit, ordinis naturalis, quantumvis

magnum , numquam ad illam eel tudinem poterit pertin ere se: deinde idem de lumine gloriae docet. quod requireretur ., lumen Horiae infinitum, quod neque e e potes. neque a subjecto ereato Dyeψi ,, Reliqua omitto . Iam , quae ille sumit, verissima sunt. At si quis Deum, quamvis Infinitum, tamen Incomprehensibilem esse negaret, etiam illa negaret, quae ad id os tendendum Lessius attulit. Negaret, inquam, et lumen ipsum naturae multo nobilius, atque splendidius, quam in homine sit, non ad id sufficere. aut etiam infinitum esse non posIe. Ac deinde multo molestiorem de luis mine gloriae, quod ipse, pro sua infinita Potentia, Deus creatis mentibus

insundat. Lessio litem intenderet.

210쪽

finita Bona, eum rerum omnium ipse Deus sit exemplar, et ratio , qui omnia, quae sint in ipso, clarissime videt, infinita, atque adeo prorsus omnia videt , quae infinita Sapientia tenere possit. Quare, , quid billius mentis incredibili sapientiae deiit, quominus infinita sit, atque infinita vocetur, Omnino non video.

Jam, non posse infinitam Sapientiam in creata mente recipi, probandum est . Id autem ita

se habere, docile quodlibet ingenium facile sentit; quod est, monente ipsa natura , maximum argumentum veritatis . At, quod facile sentit , non aeque sicile probat; quare accuratius id a nobis agendum est. Ac primo . quidem illud sumimus t creatam quamvis Naturam non posse eamdem infinitam vel haberi, vel dici. Nam quae rationes ostendunt, infinitam esse. Dei Persectionem eaedem ex COntrario , non esse infinitam Persectionem creatae cuiusque rei,i ostendant, necesse est . Jam Vero , si creatae mentis esset infinita Sapientia, esset etiam

infinita Natura; quod cum esse non possit, ea Sapientia nullo modo infinita debet existimari. Illud autem ostenditur. Etenim naturae cuiunque nobilitas , atque persectio ex proprietatibus, quibus maxime viget, aestimari s solet, ac debet. Nulla ' autem proprietas ' major est infinitar Sapientia, vel . melior . Nulla igitur ea natura, euisit 'infinita Sapientia ς major aut melior excogit

ri potest . A Facit

SEARCH

MENU NAVIGATION