장음표시 사용
71쪽
CAPUT IX. Ex insulta Dei Perfectione ipsus divinae Natu
rae definitionem rite desumi, et male μυυto-m , Deitatem ipsam divina Dominatione con-
pitui, docuisse. E Quidem ad ipsius Dei Naturam ita existimo
Perfectionem in genere quovis infinitam pertinere , ut ex ea Desinitionem ejusdem caeteras inter omnes optimam atque clarissimam desumi putem. Ea quippe omnium optima Definitio censenda est, quae melius quam alia quaelibet rei definitae naturam explicat . Hujusmodi autem Definitio est Naturae divinae , quae ab infinita ejusdem Persectione desumitur ; ut Deus Eus ,
quod Metaphylici ajunt, summe perfectum intelligatur . Ea si quidem verba rite explicata , quidquid de Deo tenere potLamus, exhibent. Nam si Deus est summe Persectus, et a Seest, et Causa rerum prima est, et mundi Auctor , et Bonorum Finis, et humanarum actionum Judex, et Mens soluta quaedam ac libera , ut Cicero, cum non insaniret , Deum definivit, segregara ab omni coneretione mortali, omnia mo-Vens , ac motu ipsa praedita sempiterno. Hac etiam rite percepta Desinitione satis ea contineri videntur, quae Socrates in Phaedone de Deo gravissime pronunciavit , Ait enim esse Deuma
72쪽
6IDeum, Naturam quae ex omni parte sibi constat, pulchritudinem ipsam, omnia in se complectentem si) Quibus illa Speusippi in definitionibus Platonicis similia sunt , ubi Deum esse sta-Iuit is Viveus immortale , , ad beatitudinem sibis ciens , essentiam sempiternam , naturae ipsus Boni Causam Similia etiam Stoici, similia plerique veteres e Grecia Philosophi magnificentissimis verbis attulerunt.
Ar, quod caput est , eadem Definitio complectitur, quae de praestantissima Natura Dei sa-Cra nos auctoritas docet . Quae omnia visus est Gregorius Nagiangenus , gravis auctor in primis,
in pauciora colligere, cum de Deo scripsit sa)is Universum Esse in se ipso numquam inceptum,
numquam desturum , complexus coutinet, tam quam infinitum quoddam, et interminatum Essemitae pelugus is Profecto qui dicit, aliquid esse summe perfectum, siquidem ea verba proprie sumi vult, dicit omnia complecti, quae expetenda, quae bona, quae persecta sunt . Hujusmodi porro sunt ea , quae de Deo didicimus, universa. Qui dicit e go, Deum esse summe perfectum, idem omnia Bona Deo inesse' testatur, quae scientia et cognitione comprehendimus, tum etiam illa, quae comprehendere nullo modo possumus . . . a :. At
. . M Aiebat inina esse Deum Lia sn Orationa Natalitia. Graecum habet UMν γ ρ - ἔαστῶ συλλαε ν
73쪽
61 At reliquae supremi Numinis Definitiones , quamvis nec ineptae illae quidem , nec prorsus abjiciendae , eo tamen vitio laborare mihi videntur , quod unum dumtaxat, aut alterum Dei Attributum commendanr, deo aliis , , quae sunt infinita , silent . . P
At enim , ais , Attributa Dei omnia inter se apta , atque annexa sunt Ex uno quolibet reliqua colligere licet , ut ex eo colligi dicebamus , : quod ipse Deus infinita si praeditus
Facilis est ad ista responsio. Aliud enim est, quod ipsa res ita se habeat , aliud , quod tua id Definitio explicet. Cum Deum Ens a M dicis esse, non statim intelligo, vel certe non ex vi tuorum verborum intelligo, vel Immensum esse , vel . Omnipotentem, vel ira Sapientem, ita Sanctum , ut nihil in quovis genere melius aut majus excogitare possimus At haec omnia meis verbis, quantum sat est, indicantur, cum Deum ab infinita Persectione commendo . Etenim illa omnia in summae vel infinitae Persectionis notione contineri eadem notio declarat , quae, summa
Persectio quid sit, ostendit. Jam vero in nostra Definitione, quod Deus sit Ens , loco generis . adhibetur ; melius , nisi fallor, quam quod sit Spiritus. Non haec eo distco, quod Ioanni Clerico assentiar opinanti, tam bene Spiritus quam, Corporis proprietates Deo convenire; sed Spiritum potius dici quam Corpuss
74쪽
Pus, . quod ea multo nobilior atque persecti arnatura sit , idque nomen , divina Majestate dignius si) . Neque vero impiis illis , et aeque levibus ratiunculis moveor, quibus, cum Simonidis in scitiam defenderet, Deum non posset Spiritum dici, Baylius ostendere conatus est. At cum ipse Deus Mens persectissima sit, quae multo magis
caeteris praestet mentibus, quam haec aut mura animantia , aut caeteras creatas res antecellunt ;cumque rerum Omnium ac generum quorum cumque virtutes ac bona illius infinita Natura quadam eminenti ratione complectatur, non ma
gnopere mihi placet , ut in Definitione vox ea , quamvis verissima , loco Generis . usurpetur; qua Deum ad unam rerum classem ita pertinere, ut non quidquid in aliis est boni atque persecti Virtus ejus obtineat, aliqua ratione significari videatur. Caeterum si cui non satis ista probentur, ac Dialecticae regulas tam sancte servari cupiat, ut Genus ultimum adhuc requirat, atque ideo Deum appellari Spiritum in ipsa Definitione contendat,
nimium pertinax non ero; non admodum repugnabo . Quid enim convenit spinosas hujusmodi quaestiones cum bonarum horarum jactura protrahere pSimile quid etiam de Distfrentia Prima dictum intelligas. Infinita Perfectio ejus loco ponenda esse mihi . videtur. Per eam enim Deus ab omni, quod non est Deus, necessario differre statim quisque percipito
75쪽
Quin etiam Scoti discipulis assentior , qui contra Thomistas aliosque Theologos Infinitatem Naturae divinae , hoc est infinitam ejus Persectionem instar primi Attributi divini esse de sendunt , a quo caerera. quodammodo fluere intelligamus. Quod illi verbis in vetere schola magis usitatis ita proponunt, ut dicante Ionitatem
esse dioinae Essentiae Consitutivum si) .
Sane Infinitas hujusmodi eli Deo vel maxime propria. Nam quae Necessitas absoluta fert, ut Deus existat , fert etiam , ut nullum ipsi Bonum , nulla Persectio desit . Cur ergo Infinitas tamquam Dei Proprietas considerari non potest; quod adversarii dicunt pRespondent acuti quidam homines, Infinitatem sine dubio in Natura divina esse , at non aliud niti modum quemdam , ae veluti mensum ram caeterarum Proprietatum esse intelligendam ;ut videlicet singularis Proprietas ea non sir , quae ad Proprietates universas ipsius Dei necessario
lo Hujusmodi Conditatiψum Thomistae volunt esse ipsius Dei Intellectionem. Verum et ipli Thomistae duas scinduntur in partes . Alii enim pro Intellectione radicali ita enim loqui amatu) alii pro Intellectione actuali pugnant . At bene multi Theologi , Nullius assueti jurare in verba Magistri, in ipsa Νecessitate Existendi consiliatioum hujusmodi ponunt. Haec sente tia impugnari potest ex eo , quod Necessitas Existens non sit, insentur quem vocant , formali , Natura ipsa divina; sed potius ipsa sit aliquid, quod aturam divinam esse postulet. Ergo ab ipsa Νatura divina distinguenda est, ea ratione qua Dei Attributa teter se distinguuntur. Ergo Essentiao divinae constitu tuum dici non debet. Caeterum omnes allatae sententiae satis ex eo conuelluntur . quod aliquid afferant, unda reliqua Dei Attributa manare , non ita bene Percipimus. Saltem ea sententia, quam nos defendimus , aliquid affert multo clarius , qaam resimas , de quibus duimus .
76쪽
6s Mihi quidem tota res facili distinctione videtur polle componi . Si enim Infinitas tantum modo corvideretur , ut aliquid , hanc aut illam Dei Proprietatem , puta Sapientiam , Potentiam, Bonitatem assiciens , hac ratione singularis ipsa Proprietas vocari non deber. At si consideretur, ut maXimum quoddain Bonum in ipsius Dei
Natura necessario existens, tunc non minus infinita Persectio, quam alia quaelibet Virtus Dei Proprietas et Attributum haberi potest, ac dici.
Et re quidem Vera hoc Bonum . in Deo intelligendum est, quamvis caeteroruin Bonorum considerationem tantisper omittamus; quod scilicet
ejus Natura infinite perfecta sit. Quidquid enim
non est ullo modo perfectum in ea Natura. lo cum invenire non potest. Neque vero tantum non potest, quod cum hoc, aut illo peculiari attribu- o pugnet, sed etiam quod cum absoluta Necessitare pugnet, quae nimirum omnino flagitar, ut ipse Deus sit infinite perfectus, Haec absoluta Necessitas in Deo certe est . Sunt enim inteo omnia Bona , ut. adversarii fatentve Quis autem Necessitatem illam esse maximum Bonum negare audeat δ . At si Proprietatem eam , aut DFerentiam . Primam , quam dicimus , dici non posse , magna contentione disputes , etiam hic non contumaeem in mea sententia defendenda reperies. Rem tamen ita componam. Dialemcae leges dicam habere locum, ubi Definitioni clari-Ι tatem
77쪽
inem ac lucem sint allaturae. Itaque si non sa-cile in re nostra servari possint , quod agamus de piae stantissima Natura , de qua multo plura
lint, quae nesciamus, quam quae sciamus, non erunt illae quidem contemnendae, aut repudian dae. Uerum intelligendum erit , Definitionem omnium optimam illam denique haberi oportere, quae melius quam alia quaevis rei definitae natura n explicet. Hujusmodi esse Definitionem , quam adhibuimus , facile omnes lectores intelligunt non .con entionis cupidiores quam veritatis. Alia omittimus in alio libro a nobis in hanc rem disputata. QIo loco celeberrimi viri Isaaci Neuvioni , melioris profecto Astronomi ac Geometrae quam Metaphysici, Definitionem Naturae divinae rejecimus; quamquam et illud non leviter indicavimus, suspicari nos, non tam accuratam Dei Definitionem, quam vocis ejus qualemcumque explicationem voluillh Neuvionum a
serre se Deus , inquit si). es vox relativa, et ad hervos refertur , et Deitas es Dominatio Dei non in eorpus proprium, sed tu servos. Deus summus es Ens aeternum , infinitum , absolute serfectum; sed Ens utcumque perfectum sive do-:. minio uou es Dominus Deus '. Dicimus enim Deus meus , Deus vester , Deus Uraelis ; non dicimus Insivitus meus, is itus vester, Insiuitas Israelis; non dicimus Perfectns meus, Per-
li Prineipior. Mathemat. L. III. p. 48a.
78쪽
6 7fectus vester, Perfectus Israelis. Hae appetiationes relationem non habent ad servos. Vox Deus
salsis Agnificat Dominum ; sed omnis Dominus
non es DeuF is . Caeterum et haec ipsa vocis explicatio non satis arridet. Nego enim eam vocem ad servos referri ; ut non aliud nomine Deitatis intelligatur, nisi Dominatio Dei. Non id Graecae vocis origo, non id patrius mos, aut Latina consuetudo declarat . Quotquot enim Graece aut Latine luculenter sciunt, Deum esse nomen intelligunt supremae Majestatis atque Praestantiae, quod ram bene pro tempore usurpetur, quo plurimi sint eidem Sergi , atque Ministri , quam pro tempore illo , si tempus appellari potest ,
vel pro tota potius aeternitate , qua nondum extra se quidquam effecerat. Quale autem illud videtur, quod subdit Neντ- tonus , Deum meum , Deum vestrum , Deum Isrielis appellari ; non i autem, vel aeterni, vel Infiniti , vel Perfecti nomina cum iisdem adjunctis i usurpari p Quis nescit in ratione loquendi consuetudinem praecipue spectari oportere. Homo meus, aut tuus, aliquis dici potest, : ae solet . Imperatorem suum rite milites aliquem appellant, atque salutant . Quam inepte animal rationale tuum .. idem homo diceretur , aut meum i Quam insulse milites illum hominem , qui sit a Rege super exercitum constitutus , Ducem belli administrandi suum appellarenti Simile quid in re
79쪽
nostra contingit. Similis nempe consuetudo fert, ut Deus Israelis, non autem Israelis Infinite Persectus, aut Ens Israelis Optimum ac Praestantissimum rite dicatur. Ratio autem . consuetudinis hujus multiplex esse potest. Hic meminisse suis ciat , quam variae fuerint hominum , de natura et numero Deorum, discrepantesque sententiae. Hinc scilicet factum est, ut , quem Hebraei Deum agnoscebant, ac verebantur tanto nomine dignum, Deus Hebraeorum, Deus Israelis appellaretur . Contra Vero, quos caeterae gentes collabant, Dii Gentium dicerentur; et alii quidem Dii Phoenicum, alii Quiritum, alii caeterorum. Aliquando etiam id nomen adhibetur, cum iisdem adjunctis , ut praecipua cura significetur, ac providentia , quam pro nonnullis hominibus Deus i ipse gerit. Εὐetiam ratione Deus Isaac, Deus J.icob, Deus Israelis in iisdem sacris paginis dicitur. Denique fatendum i est, non raro itai loqui homines , Ut Ne V Vtonus. advertit, .. quod supremum , ipsius Imperium, aut Dominationem indicatam velint . id in illis ipsius Dei verbis locum habere mihi videtur, quibus ait is os sum Domiuus Deus ιuus ecis ismod sane mirum videri non debet. Cum enim Deus Infinitae sit Persectionis atque Excellentiae no- , men , necessario rerum omnium Dominus, ac Imperator habendus est. Id plerumque homines ac facilius cogitant, eum de Deo loquuntur; ex quo
appellationes illae Deus meus, Deus veser , Deus Israecis, prosluxerunt. At
80쪽
6'At cur eadem ratione non dicitur, Infinitus meus, Infinitus veser, Infinitus Israelis p Posset
id utique dici, si usus recepisset . At cur non recepeiar, etiam afferre queo. Etenim id nomen aliquid nimis aperte significat, atque praeseseri, quod longe, latius patear, vel potius longe latius patere Videatur, quam quidquid Imperii vel Dominationis divinae nomine designamus. Ipsa vox, inquam , statim admonet , nullos, esse vel spatii vel temporis vel ipsius virtutis aut persectionis fines Naturae divinae constitutos . Neque vero ita vulgo homines eam Vocem usurpant , ut ejus poteitatem ad ea praesertim significanda sensim detorserint, quae saepius cogitant homines atque facilius, cum de Deo loquuntur. Atqui saltem hinc, ais , sua sponte descendit, non idem sonare vocem Deus , ac vocem I uirus, aliasve similes . Nimirum hic non dita sicili distinctione opus est . Si vox Deus ea ratione sumatur, qua tunc sumunt homines, cum de suprenis Dei Dominatione loquuntur, ut non de caeteris ipsius attributis quidquam animo versent, ita certe vox ea minus late patet, quam aliae quaedam, de quibus . modo diximus . At, si vox eadem ita sumatur, ut sumunt iidem homines , cum, quid ipse Deus in se sit, utcumque considerant, aut quamdam ejus Naturae , ut mancam et imperfectam notionem animo concipiunt, aut versant, tunc idem sonat ea vox, ae verba illa
