HelfriciUlrici Hunnii, Jc. ... De interpretatione et authoritate juris libri duo

발행: 1615년

분량: 365페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

Nihil aliud ad hoc responderi posse, quam

idcirco hoc ita constitutum , quia nihilsu. crit aliud quod melius constitui posse videretur. Et de hoc jure constituto accipiunt Ad Tertium Respondetur placita principum sic demum legis habere vigorem, si evidenti ratione simul jublica utilitate nitantur. Nec contrarium evincit, L prospexit, I et .ss qui cta quibus manum Ejus enim haec est veravi genuina sententia, quod etsi illud, quod de servis non manumittendis

ibi statuitur, prima fronte duru&iniquum appareat, non tamen omni ratione destituatur : Quanquam eni in servi, qui ea lege manumitti prohibentur, tern pore adimissi delicti, domi non fuerint: quia tamen ipsi potueruiat aliquid vel praescivisse vel audi. vis rixei mores foeminae novisse, Reiq; publicae intersit, ne delicta maneant impunita, ita vulveraim. f.ad L. Aquil neve probationum penuria crimen maneat inultum, summa profecto equitate: ratione lex ista de servis uota manumittendis,a et alienandis sancita videtur. . manum M. Responsa atque opiniones illas prudentum ratione nequa clam

destitutas esse : Quandoquidem credibile non est, prudentes quicquam opinari aut statuere absque evidenti ration ς.

122쪽

Caput . set

Ad euixtum, Legem Duo non rasione. 34, loqui de consuetudine irrationabili, ve de ea consuetudine, quae non ratione a liqua, sed errore sit introducta: Hanc JCtus prohibet non solum ad consequentia produceres sed etiam in similibus casibus o tinere. Quanquam ea, in quibus erat de facto observata, revocari ob publicam utili tatem non debeant, cum ad publicus om- modum pertineat, ut multa facta durent, ure alias fieri pro hi bentur l. , de osse prator. l. 8 1 ehu quisui velaben xut subveniatur his, qui justo&probabili errore fuerunt decepti. Ad Sextum . Quod homines in ratione juris investiganda tanto per dissentiantia vero aberetent, id fieri ex ignorantia veri juris ipsum jus interim in se certum esse, etsi ab imperitis ignoretur,l. 2. I. s. t. JGr. 9fact. ignor Adeoque distinguendum esse inter jus ipsum errorem ac ignorantiam ju- Iis, ut id omne vitio hominum, non ipsi juri

imputari debeat. Ad Septimum a Legumlatores,etsi non idem omnes statuant, eodem tamen omnes pectare nimiruta ut Reipublica commo-gis consulant, aequitatem inter cives oscora stituant, eosdemque contineant in honesto ossicio societatis humanae Est deinde duplex uria ratio, Quae partim natura, Partim

123쪽

partim legibus habetur Ea, quae Legibus

habetur, est quidem varia&incerta,&ad quamvis rerum oportunitatem mutabilis: Nam cum ad cujuslibet populi more, pro Ioci de teporis ratione, accomodetur, fierialiter non potest, quin diversum diversis in civitatibus atque populis, statuatur. Q uti etiam diversitatis hujus non minima causa est, qudd humanae mentis errorin opinionum perversitas faciat, ut aliud aliis videatur, plerutaque sim ala pro bonis, perniciosa pro salutaribus jubeantur. Una tamen atque eadem mens legumlatorum omnium, ut equitate costituenda cives suos ad prima naturae justiciam revocent, quam

si legibus scriptis exprimere nequeant, Voluntate tamen sectentur: Ut ita, quicquid lege praecipitur, jus appelletur, habitaratione ejus quod fieri debuit, non quod factum est.

Ad Octavum seritimum N. Jus nostrum perpetuum esse immotum ac immutabile in thesi, quoad immotas infirmas u stici et normas, unde legum omnium voluntas dependet licet in hypothesii individuo, h. e. quoad particulares quasdam constitutiones, mutabile sit. Mutantur autem

leges anteriores, vel quia in condendis iis nonnihil aberrarunt Legumlatores , quod ipsi juria arti non imputandum, sed homu

124쪽

1ium imbeeillitati , qui hoc vel illud juris,

aequitatis regulis magis congruum putaverunt vel etiam idcircti, quia varietas circumstantiarum& temporum, juris quoq; diversitatem efflagitet Eadem enim omnibus temporibus4 locis apta non sunt: Justamen ipsum in sua thesi manet unum &

dem immotis justiciae regulis dirigendum.

Ius Civile obliget in Conscientia '

u, igitur ex hactenus dictis satis abundeque constet leges nostras Civiles non solum Authoritate Legumlatoris; sed vera etiam probaq; ratione niti, adeoq; ad subditos, ad sui observantiam obstringendos, vim maxima habere Quaeritur nunc porto, an leges Civiles bonae ac justie, ad conservandum ordinemri decorum in vita coismunidi societatem ac pacem in genere hum ano tuendam, latae ab eo,qui potestatem

habet jura condendi, obligent hominum -onscientias in quaestio gravis est, difacilis tardua atque non modo a JCtis,oliticis,sed Theologis etiari Philosophis initum in modum agitata Negativam au- tem

125쪽

9 8 D. Authorit Iuris Cisilis,

sibrandus da pontifici Romano lib. 8. 7. Somnes unanimiter statuunt; Leges humanas Civiles, nisi earum transgressio fiat ex contemptu magistratus, aut illae jus divitisi de naturale proponant, conscientiam hominum non obligere.

Cum opinionis hac sunt argumenta.

t. Potestas Civilis est temporalis. Ergo nihil ei est commune cum conscientia. 1. Finis legum civilium est pax extetina: Quare conicientiam non attingit. 3. Potestas secularis non judicat deinternis, sed tantum de externis: Nec potest scire an aliquis ex scientia peccet sed ea te num duntaxat opus perpendit, internum affectum nec intueri,nee judicare potest.

. Conscientias fidelium obligati legi bus humanis, repugnat libertati Christia,nae: Cum Christus nos ab omni obligatione humana circa indisserentia,de qualibus sint leges civiles liberarit: Juxta illud D libertate inquam vos risis libaravit e sin Glito eris=ii hominum: lem: Nemo τα

126쪽

judicet intibo se potu Quapropter silegibus

Politicis constringerentur conscientiae, concideret libertas Christiana. s. Princeps non potest inferre poenam spiritualem, nec delinquentem conscientiam potest punire, quoad affectus interni non erumpunt in actum vitiosum externum. Ergo nec potest ad poenam spiritualem obligare. s. Conscientia solum Deum respicit. Ergo non eges civiles. 7. Conscientias constringere solius est Iegis divinae Ergo non legis civilis humet S. ex Civilis non intendit ligare sub peccato, Alias enim idem peccatum bis puniretur, semel hic a Principe seculari&s grae a Deo post hanc vitam. 9. Si Princeps posset obligare conscien-zIas, po etiam novos culius instituere: At hoc non potest. Ergi, nec illud. Io. Major potestas magis obligati At leges Ecclesii asticae, quarum proculdu Di major est potestas, quam Civilium, iaci obligant in conscientia; quia Ecclesia rescidi apta oras non jubet facere, nec omittere propter suum mandatum, sed tantum pro pter justas madandi causas,ut sunt,conservatio ordinis, vitatio scandali, quae quan . diu a Onyiulantur, conscientias liberas re-

127쪽

io De Authorit. Iuris Civilis,

linquit. Ergo mulio minus leges civileg

obligant conscientiam. ii Magistratui seculari nullum in ani. mas Leonscientias mortalium competit imperium directivumi coactivum Moc quippe solius est Dei, qui animamin cor pus perdere potest, Matth. IO. v. 28. Qui unus est legislator potis servaret perdere, Ias 4 v I 2. Magistratus vero jurisdictio exterior est,non in terior, qua dominatur fortunisin corporibus, non conscientiis. Ir. Non cum hominibus, sed cum uno Deo negocium est conscientiis nostris cun dein discrimen inter forum terrenum

conscientiae, inter jus solivi poli. 13. Insuper quod in favorem alicujus est introductum, id in odium ejus detorqueri non debet,l.quod infavor/m, J. e Legib

l. Non ide minus,aetae procurat.l. Legata inutiliter . de legat. I. Atqui potestas civilis, sive magistratus ad meram civium utilitatem, non etiam ad utiliatem regentium comparata est. Ergo non debet in detrimentum civium converti. Atqui converteretur in civium ac subditorum perniciem, cum civibus sit perniciosissimum legibus Politi eisae Civilibus, a magistratu Politico latis, obligari in conscientia, adeoq; ad mortem

aeternam.

1 . Sicut arbiter, eo quod iurisdictio

128쪽

nem habet ex comissione ac cocessione cotilitigatorum, si ipsi collitigatores prςcepto

ac sententiae ejus non pareant, eos punire non potest, nisi intra terminos ac mensu. ram sibi ab ipsis commissam, sic ea tantum poena tenentur, cui ipsi se subdiderunt, cum antea, C. ρ arbit.Ita quoq; Princeps,cui

se populus comisit, nec aliunde quicquam potestatis habet aut jurisdictionis,legesq; ab eo latae non possunt cives punire aut

mulctare ultra terminos aut mensuram potestatis ac jurisdictionis,l. . e jurisdicit. Is Is demum potest ad poenam mortis aeternae, atque in conscientia obligare, qui potest transgressoribus poenam illam infli ere : Cum omnis potestas propter usum t. Atqui Princeps secularis non potest legis aut praecepti sui transgrestaribus poena ceternam infligere. Ergo non potest eos ad poenam suis legibus obligare. 16In ID. Ide V.O. ait Justinianus eum, qui facere aliquid aut non faceret miserit teneri ad id c interest. aut ad poena adjecta

Mexpressam a contrahentibus Et in nihil praeterea Cui consequens videtur, ut debitores pactionem violantes nulla poena maneat terna, cum neque ad eam sese obligare voluerint contrahentes; sed ad tempo-xalem untaxat vel expressam conventionalem,vel ad legale, nempe ad interesse

129쪽

i . Quin&nec Legumlatorem burna. num voluisse subditos legis sua transgres fores ad poenam aeternam obligare, liquet ex eo , quod potius omni cura, illigentiari studio prospiciat ne illorum animae illa queantur, omnium qi Legislatorum his stanimus,l quasub condi;ione pr.F. de condit.s insit. i S. si id, quod a lege Civili, aut principe jubetur ita bonum est, ut ejus contra,rium sit illicitum, aut nefarium, tum id in lege divina aut naturali comprehensum in. venietur sin autem non fuit ita noxium, ut jure naturali vel divino prohiberetur, ursi lex prohiberet ne nocte per urbem deam.

bulates enses aut mucrones secum ferrent,

obligabit certe lex, non ad poenam ter. nam, sed ad temporalem. 19. in tempore lex rogatur&acee. ptatur a civibus omnes cives hoc anima esse videntur, ut, prout est obligatio alter nativa, vel legi pareatur, vel poena tempo ratis patienter subeatur Ultra quam illo. rum intentionem non debent nec possunt obligari ad cenam aeternam argum .is quucausam, Usitari. per.

zo. Nemo tam est rerum inexpertus,

qui ignoret homines a deli stis communi. bus, non tam divinae aeternaeque poenae metu arceri,quam metu Poenet teporalis. unda

130쪽

aderternam mortem homines obligare ob regimen Reipubl. non expediti cum hanc ad rem efficaciores sint poenae temporales. et r. intest totius universi orbis communis sensus quoad homines illiteratos ac literarum inexpertes, ille sine dubio verus est ac naturali juri conveniens, quasi ipsius Dei vox habendus Jam vero hic est i lius orbis, quoad homines illiteratos, cominmunis consensu. haec vox immutabilis, qudd legibus civilibus cives in conscientia

ad mortem aeternam non obstringantur,

sed ad poenam solum temporale. Ergb,&c. 22. Denique omnia quae libuerint censentur esse permissa, nisi reperiant ut praeceptis naturalibus aut di vinis probi bita, a quibus comprehensari violaverimus, divi. ni de naturalis iuris rei esse videbim ur, quoad poenam aeternam. Ergo si legis humanae

aut principis ussus sub praeceptis divinis

aut naturalis juris minimὸ comprehensus, qui consisteret in faciendo vel omittendo,

violaverimus , non tamen ex contemptu

ipsius Legumlatoris, tunc , quia remoto hoc humano praecepto, ea transgressio erat de genere permisso rumi naturalis liberiata tis ac laxitatis humanae sat superque esse debet ut poenae vel expressae vel arbitrariarxe fiamus, nec aeternae quoque P na sub jiciamur,

SEARCH

MENU NAVIGATION