장음표시 사용
161쪽
cras , quod de metallis durioribus ,
puta orichalcum , aurum , argentum,
insculptus debebat dici . Sicut depingere aptissimh aptari potest , figuris vitro inustis : ea potissimum aetate, in qua hujusmodi vitreae picturae passim usui veniebant apud Christianos : & praecipue in Calicibus , Poculis , dc Patenis . Hodieque parvo negotio ef diuntur in Carmeteriis , & in Cryptis
fragmenta vitrorum , quae ut plurimum , Vel patenae erant , vel Poculorum pars illa infima, quae fulcro jungitur et quaeque , utpote crassiori lamina compacta , facilius potuit , tenuioribus vitri partibus comminutis , integra servari , & aliorum corporum in se impingentium ictus eludere . Fragmenta hac omnia colorata sunt, conviva lia in primis , quae donariorum Vice erant Antiquis , & quarum multa congessit Aring hius in Roma subterranea , Boldetius de Carmeteriis ,& prae omnibus Vir Claris imus shilippus Buonarota Senator Florentinus in suo Libro, quem Italice scripsit, de Fragmentis vitreis cum Imaginibus .
Non enim Encaustica haec heri , aut
162쪽
nudiustertius inventa , sed diu multumque apud Veteres usu trita leguntur : ut apud Martialem lib. I v. Encaustes Phaeton tabula tibi ρ rus in hac est zissisid tibi Cis , Dinron , qui Phae ionta facis 3 Egyptiis vasa erant murrhina , & via trea , quae in Urbe Dios poli elabora ta in Asiae emporia deferebantur . Et
Plinius lib. xxxυ I. capit. xxv I. ait, vi
trum , addito quodam tincturae genere
album , ct murrhinum , ct fucinthos , sapph rosque imitatum , ct omnibus aliis colo ibns . Nec est materia sequacior , aut pictura accomodatior . Et licet in nostris vitris de diverso picturae genere agatur , nihilominus jam ab aetate Plinii, vitra colorandi morem patet invalui L εα ὶ Lapis est in Ethiopia inventus ,
quem Graeci οὀιανον vocant , quod nigerrimi esset splendoris , & imagines redderet, ab 'lis, oculus, & oculi pupilla . Ita Salmasius pqq. Iaa. contra Plinium asserentem
dici opsidianum , quia eum is a thiopiatari tuit insidius.
163쪽
se . Consule Henricum Salmuthum in Notis ad Titulum ii. Guidonis Pancir ii de Encausto. Animadvertendum ulterius , ab Tertulliano diserte dici in Calicibus praelucere picIuras o quod verbum aptissimh de vitro ulurpatur νvel ab iis, qui nondum aere lavantur. QuamviS autem frangere , vel fravi det aliis quoque vasis metallinis praedicetur ; magis autem comperit vitro , quo mediusfidius nil fragilius invenire poteris . Cur ergo impropriE ad
aliam materiam transferre volumus
verbum , quod apposith de vitro intelligitur ρ Laudandi ergo Baronius
Annal. ad ann. cclxxv I. & Joannes Dalleus de cultus religiosi objecto cap. xxi r. qui ex his Tertulliani locis vitreorum Calicum usum probant . His adstipulatur Pamelius in Notis capit. v I 1. Unde colligitur , tunc temporis Calices via
treos fulse . Hoc est enim quod dicit ,
frangi faciles. Quaedam nunc adferenda sunt testimonia , quae omni suspicione carentia , vel ab invitis fidem impetrent. Epiphanius liL i. adυ. haeres Tom. II. hares xxx ID. postquam Iraeneum haec eadem
164쪽
tem laudavit : haec subdit Ferunt tria apud illos ex vitro vasa comparari , in qua album Pinum infusum , dum lia iam , quam vocant Eucharistiam , reverit autem incantamenIa , peragunt , subito commutatur . ut aliud sanguinei , aliud caruisi , aliud purpurei coloris appareat
Auctor in sectatores Colom harsit insurgit , Marci haeretici , insignisque Pristigiatoris Discipuli , qui vitreum Calicem , Catholicorum morem aemu latus , in Altari adhibens , vinum album in eum immissium , vel suis praestigiis , vel vafritie quadam , mutabat in rubrum r ac si per ejus invocationem Christi Sanguis stillaret in Calicem . De hujusmodi homine , eadem cecinit Augustinus de haeres ad GF ustrius capit. xiv. ubi Tertuulianum adversus Valentinianos , MIIaeneum lib. I. capit. I x. in testeS ad-
Vocat et aliaque memorat perditi hujus Capitis
ex quacumque materia Poculum desi- Diat . Apertius Epiphanius.
165쪽
Capitis facinora , quibus Matronis divitibus , opulentisque illudebat , ut
aureum ab eis emungeret . Narrat insuper Gregorius Magnus Dialog. lib. v M. Donatum Episcopum Aretinum in Sacris faciendis vitreo Calice usum fuisse: quem cum Pagani in teterrima illa persecutione , qua Iulianus Apo- stata Ecclesiam Dei immaniter afflixit, per contumeliam confregissent , Sanctissimus Priesul interventu ardentilli mae orationis mirabiliter reparavit . Similemque υ iret Calicis , confractique reparationem , factam in Ecclesia Mediolanensi meritis B. Laurentii Martyris , Darrat Gregorius Turonenses Iib. de gloria martyrum evit. xlv I. Advocandus hic emet Hieronymus Epistola v. ad Rusticam , tibi agit de S. Exuperio Tolosano Episcooo Christi Sanguinem portante in vitro , sed ejus verba superius adducta supervacaneum esset hic denuo exscribere . si pendere juvat modo ea , quae habet Cyprianus Episcopus lib. r. de Vi a C. 6-rii num. xvis. Cum enim Caesarius Arelatensis Praesul in redemptionem
Captivorum eZrenso argento , quod
166쪽
Venerabilis Eonius Antecessor suuε Mensae Ecclesiae lupremis tabulis legaverat se Custodiens illud , quod Dominus in aerantino paropside tinxit panem , non in argenteo vase , opus sanctum usque ad Divini Misterii d spensationem , cum
Thorribulis fortasse Turriculis ) Calicibus , Patenisque per eorundem redemptionem vendidit - Quod factum pro-hantibus aliis , alitique , ut assolet, culpantibus Nonne , subdidit , in vitro Sanguis Christi , ct in ligno corpus pretiosesimum ejus est ust Unde
apparet , concludunt Liturgici omnes, in vitro Sanguinem Christi asservandi, vel conficiendi inorem in Ecclesia ante Caesarium obtinuisse . Nec deerunt, qui ex ipsis verbis, eliminatam sententiam de Lignea Parena rursus instaurent . At quomodo aetate Caesarii H-rret Calices , & Lignea Patenae erant in Ecclesia , si ea Vasa omnia Ecclesiae, quae vendidit, aurea erant, ct argenteazinter quae diserte nominantur Turriculae , calices , ct Patena Num his ad inanem Altaris pompam reservati S, Vitreis tantum , & Ligneis in Sancto acrificio utebantur ξ Nonne haec aseseruissςs i
167쪽
seruisse , somniasse fuit At, sic Deus
me amet , quemadmodum locus hic aliter est interpretandus , ac scriptores omnes hucusque egerint . Puto enim Caesarium pro vitro Eucharisti
cum Poculum in ultima Paschali Caena , & pro ligno Crucem Sanctam , in qua Corpus ejus pependit , intellexisse . Nec verborum sontextus hanciespuit explicationem . Si enim Caesarius , dum haec ageret , illud habebat in mente , quod Christus in ultima Caena egerat , Cur loquenS , potiu ad usum Ecclesiarum , quam ad Eucharistiam , & mortem Christi respucere debebat Peracta ulteritis , & in vado posita .eli vitreorum Calicum causa , si D-nuina sunt vitrea fragmenta qum temporis edacitati subtracta , in quibusdam Cimeliis etiamnum eXponuntur . In iis enim non obscura apparent Vitreorum Calicum Vestigia ; quinimo integros Calices vitreos Romae adservatoS , apud nonnullos S. Ecclesiae Purpuratos se vidisse , Doughteus,cgre tamen , & per tricas , fatetur .
168쪽
Parisiis inter Sacrae Antiquitatis rudera , apud Dominum de Requelene Parisiensem Consiliarium ostendi, scri-hit . Nunquam e mente eXcidit , me quoque, dum olim Rosianense Carno bium inviserem , quondam πατερω Ndictum , nunc , corrupto vocabulo ,
dei Palire unum vidisse , manibusque atrectasse vitream Calicem , quem Basiliani Monachi , Nonasterii incolae, Advenis suspiciendum , veluti Sacrae antiquitatis monumentum , non sine praevia venerationis significatione , ostendunt . Unde Cl. Dom. Abbatem de Ferrariis Rosiani degentem , mihique antiqua necessitudine conjunctum, nuper per literas compellavi, ne quid diligentiae suae desiderari pateretur , donec ab Monachis Calicis iconem , coloribus ductum impetraret , mihi pro sua humanitate elargiendum . Fecit vir humanissimus et transmissamque figuram aeneis formis redditam, hic apponendam curavi, Tabula III. Al.
