Flores medicinae theoricae ac fructus medicinae practicae necessarii ad diu vitam prolungandam, opus in duos libros distributum ... Francisco Antonio Georio Marchione

발행: 1726년

분량: 141페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

cera putrescit, sed mista simul eum aliis humoribus, tune sit febris

tertiana nota, quae vocatur etiam spuria. Natantes, & hi qui dormiunt in aere frigido facile corripiuntur febribus putridis, nam ab externo frigore occluduntur pori cutis, quibus occlusis detinentur fuliginosa excrementa,quae con tinuae per transpirationem ex ipsis poris expelluntur, & sic accenditur putredo , unde oritur febris putrida. Tertiana ut plurimum terminatur sudore per totum corpus suonte, vel vomitu, iuxta illud Galeni. Tertiana vomitibus, α excrementis biliosis , & sudoribus toto corpore fluentibus finiri debet. Quia humor tenui ,simus si modo ascendit,uomitum irritat, si descendit, alvum movet, si ad meatus cutis, sudorem copiosum ob sui tenuitatem elicit. Crisis dicitur vehemens motus morbi, cum infirmus ad mortem, vel ad salutem dc ducitur.

Crisis indicatio dicitur ab Hippocrate, ut cum morbus iudicatur an sit laetatis, vel non. Unde quidam dixere , quod crisis est subita mutatio ad bonum, vel malum, vel ad melius, vel ad de

Tertiana, tollitur sublata putredine a qua pendet, humorς scilla et bilioso obstruente, qui non crassitie, neque visciditate ob

struit, sed multitudine. Et pro victu in ejuscura cibaria debent esse, quae refrigerent. Ec humectent, ut lactuca, endi via , aqua ordCacea, & similia. & vinum tenue aquosum quod sit conced cndum. Laborantibus tertiana febre prodest sumere quotidie micampanis lotam in aqua, cum saccharo, & cibus detur tribus aut quatuor horis ante accessionem,dentur etiam de oleribus, lactucacit m aceto, & cibi frigidi, re temperati. Tertiana febris dupla fit, quando cholera est in duobus locis distinctis putrefacta, quando cholera, & phlegma sint in diversis locis locata, &simul , Vel successive putrent. Hinc febri prosunt Iac mulieris,-tantundem olei rosati, cum modico aceto mixtum dorso, & circum tempora linitum.Item unguentum rosatum circa temp ora, & super epar linitum. Pro febre sinoctia de putrencto sanguine facta prodest mane , di sero fomentare pedes, & crura in aqua calida, in qua coctae sint violae, rosae, lactuchae, malvae,& ordeum, & postea ungantur plan ' ctae pedum, & praecordia ex oleo rosato.

Cum febris fuerit pestilens, & sine maeulis sanguineis, tunCnullo pacto in sanguis mictendus, quia venenum si sanguis mittitur intra magis traditur, dc de facili Iansuens interficitur. Si Vcro

72쪽

Iro febris fuerit eum Insectione maxae sanguineae, quod eos noscitur ex symptomatibus , ut si superveniat bubo , potcst secari vena ad

minorandam materiam , qua minorata, & exonerata natura, poterit melius pugnare contrarium venenum, & malignitate m.

Cum autem lauris fuerit maligna ab inrerna,& venenata putred ine, tunc semper, sive fuerit cum maculis, sive sine maculis, est secanda vena, quia arguit instilam esse aliquo pacto maxam sanguinea m . Ita Hieronymus Pulverinus. Galenus facit differentiam inter duas tertianas, di duplicem tertianam. Nam duplicis tertianae causa ab una tantum minera provenit, sed duarum tertianarum causa a duabus mineris loco distinctis emcitur.

Cum duplex sit genus febrium sanguinis alterum a putrefacto

sanguine, alterum a non putrefacto, ambo sub uno tantum nomine sinochii continentur. Unde dicimus sinochium esse febrem acutam continuam exsanguine in venis putrefacto ortam, alteram vero esse febrem acutam ex sanguine in venis non putrefacto, scd in multa copia pec

cante .

Causae sanguinearum sebrium sunt,obstructi repletio, multitudo exercitii non consueti laboriosi, consuetae evacuarionis, retentio humoris crassi, dc crudi copia sanguine admixta. Senibus non acutae febres accidunt, & si quando accidat talis febris qualis juvenibus, omnino haec ad aegrotantis interitum terminatur; quoniam indicium est immensam quandam esse causae sebrem facientis magnitudinem, ita Avicenna cum Galeno . Quartana febris generatur ab humore melancholico, vel succo melancholico, nigro hoc est sece sanguinis stigida, dc sicca . Curatur calefacientibus, & humectantibus. Quartana similiter . quae ab humore adusto, vel bile aliqua assata, &vel sanguine super assato genita fuerit,refrigerantibus,& humectantibus evincitur. Febris ethica in corde principaliter, dc in omnibus membrisesbfixa, & dicitur et hica, idest habitualis, quia de dissicili est removi bilis, sicut habitus, qui est de dissicili mobilis .

Corporibus colericis, & quae exuberanter sunt sicca, macra,& viventia in multo exercitio, dc vigilia exhibendus est cibus iaparoxismo, & ante, & quacumque hora occurrit medicus, si non sunt cibata,aliis accidit eis sincopa.& moriuntur subito in ipso pa-roxismo ; vel si sint fortes, & apti resistere sincopae cadunt in ethicam . Et sicut in calce non extincta non apparet notabilis calor ,

dc tamen si super fundatur aqua ebullit. dc ardet eccidentissime ,

G a eodem

73쪽

eodem modo in ethleo caliditas sicca habituata in radicalibus superveniente nutrimento frigido, & humido , actualiter fit sensibilis, & ebullit, & apparui major .

Oscitant ante subres aegrotantes. Nam quemadmodum exca cabis vapor elevatur multus fervente in ipsis. & ebulliente aqua , ita ex cis, quae in corpore ascendens vapor, & excitat, & contorquet corporis masculos , atque ita hiatus , & oscitationes fiunt.

Et quia pcraerem frigidum prohibentur vapores grossi a sua resblutione, dc fit opilatio in poros cutis, fit conversio eorum ad intra , & sic augetur febris in febricitantibus. Hippocrates a8. dicit malum csse, si facies egri cito consumatur plusquam oportet, vel ni nil consumatur, quoniam alterum mortem . alterum indicat morbi longitudinem. Item sibilis praedominabitur acutum esse morbum, & cito terminatu-Tum , docet Galenus. Contra fore morbum longum ostendit

crassitios, de tenacitas materiae pituitosae scilicet,vel melancholic . A' viribus ultimo desumitur cognitio speciei morbi, quia si viros subito collabuntur, signum est febrem acutissimam esse, si vires morbo durent valide, morbum fore diuturnum significat. Item pulsus magni coleres frequentcsque acutam esse febrem ostendunt, tardi vero, & rari longam , & cronicam. Et si qui fe-hre laborant densa textatura fuerint, & mcatus angustos habue-xint , ii profecto , non de facili a subre, & cito liborabuntur; ratio est quia conclusus ealor, qui non potest expirare , diu durat, McXcrementa non habent viam, per quam effundi possint. Modo assignanda est causa anticipationis , 6c postpositionis febris, pro quo sciendum , quod mat cria morbi quandoque est uniformis, scilicet quando est aequalitcrgrossa, seu viscosa , vel subtilis , & aequaliter frigida, vel calida ; dc quandoque est di r-mis; scilicet una pars est subtilis, & alia grossa, vel una pars est viscosa, & alia non, aut una pars est calida, dc alia stigida . In materia uniformi paroxis morum anticipatio significat augmentum , sed si fiat postpositi signi sicat declinationem, quia paucitas matCriae est causa elongationis periodi,& quia materia pauca stre relin quitur a natura, & postpositionem facit. Et ita dicendum est de materia calida, respectu frigidae . Quias materia frigida &c. Universaliter tandem docent medici, quod anticipatio labris ec notat materiam febrilem concoctam , & per conscquens magis, & prius mobilem , & purum durabilem , & sic est bonum signum ; quando vero postponit, vel variat, denotat hoc provenire ex humoribus, qua duriores, grassiores, &con

74쪽

densiores sunt, & inagis stigidi, qui non ita de faciis moventur

& sic febris plus durat. mando febris nullam quietem habet, & infirmum nutrire necesse sit, eligenda est hora, in qua sanus comedere sistebat, de conveniens dici tempus frigidum, utpote aurora in qua aer est subtilis, dc clarus. . ia frigida aurora calori labris ropugnat.

CAP. XX MilDe Febri Psilenti , Peste.

FEbris pestilens definiri potest, quod sit calor accensus in coris

de, diffusus per universum corpus ab uno, vel pluribus, vel omnibus humoribus putrescentibus, intra venas continue, maligne, & contagiose. Pestilentialis febris saepe tertianarum ordinem tener, corrupta scilicet bile. Saepe quartanarum corrupta melancholia et quotidianarum , corrupi I pituita , &syno caruna, corruptis indifferenter humoribus omnibus . Prima conditio pestilentiae est malignitas. Malignum autem dicitur a Galeno, quod vitae periculum inducit. In quibusdam enim febribus maxima est fraudolentia, quod dum mites esse videntur , laethalia nocumenta apportant. Seneca causas lucentissime explicat, quare post terremotus, 8c ejusdem terrae apcrturas, fiant pestes. Una est; quia aer diu cohibitus inter latebras terrae corrumpitur, qui post terremotum exiens , necelsario aerem inficit. Quod acr diu cohibitus venenosus evadat, facile colligitur ex foveis frumentariis, ubi visi sunt homines statim interiisse, qui imprudenter acrem illum hauserunt; dum fovea aperiretur . Alia causa est; quoniam in cavernis terrae sunt frequentissima stagna, quae longa quietc, ac dcsidia currumpuntur, ubi fiunt ter- remotus flatus vcnenati, & insccti exeuntes aerem vitiant. Tertia est multitudo exalationum ignitarum, quae latent in terrae speluncis, quae ubi postmodum expirant aerem vitiant. Sed notandum hic pestem invehi multoties propter hominum negligentiam, qui in emundandis viis, & cxpurgandis Plateis sunt tardiores, ut observare licet in quibusdam civitatibus, in quibus pestis sepe vigct. Cibi quoque , potus sui natura faciles ad corruptelam subrem pestilentem excitant. AVc

75쪽

Αvegoar inter causas externas pestis posuit Deum Immortalem, & certe negari non potest, quia Deus ut in lege veteri habetur propter peccata hominibus pestem immittebat. Galenus docet quod cum aeris temperatura a naturali habitu ad caliditatem, & humiditatem immodice conversa fuerit pestilentes morbi exoriuntur veluti carbunculi &c. Valesius tamen causa pestis inquit esse frigiditatem: frigiditas enim humores conculcat & impedit ne malorum humorum fiant debitae resolutiones, & cum nos aerem cum Insigni humiditate, & caliditate trahimus tamquam praesentaneum venenum illam carpimus. Item inter causas pestis recensetur Deus ras. GaI., & in leget 'veteri plura habentur exempla, de testimonia. Ante Christi natale Anno 73 3. pestis quaedam inter Romanos, aliosque populos viguit, quam Deorum ira contigisse Plutarchus refert in vita Romuli, & post Salvatoris adventum notissima est pestis temporci D. Gregorii cum apparitione Angeli sanguinolentum ensem abstergentis. Anno rursus a6o. a Christo Domino nato, Romam pestis validissima occupavit, ut una die quinque millia hominum perempti referantur in vita Galent Imperatoris. De peste. Epidemia plus advenit tempore aestivo, aut autumnali , quam aliis temporibus, quia aere existente subtili a caliditate precedenti est magis aptus recipere omnem impressionem vaporum et & quia cum venti multiplicentur asportant secum ma- los vapores elevatos ex malis locis, remanendo in aere causam

corruptionis pestilentiae. Et quia corpora pluribus superfluitatibus multiplicantur, & virtutes naturales sunt debilitatae , propter diversitatem temporum resolventium calorem naturalem dcc.

Corpora quae habent poros strictos naturaliter, dc non sunt opilata , minus laeduntur tempore epidemiae, quia paucus aer per poros attrahitur, dc ille paucus pauco tempore retinetur, quia non sunt opilata , nec repleta. Corpora vero calida, & humida, quae habent poros naturaliter latos, & Opilatos magis offenduntur ex opposita ratione. Moniales, &incarcerati tempore epidemiae magis conservantur inter alias rationes, quia non fatigant se in aere detecto &c.

Inter alia pestis signa connumeratur;quando mures,& alia an I malia subterranea terrarum latebras fugiunt, & in superficie apparent , & ratio est, quia hoc seciunt ob quandam venenatam qualitatem, quam intra terram sentiunt, quae de facili aeri communicatur , dc sic signum pestis est.

76쪽

Morbilli varii, eum signa sint deterrimae putredinis, quae ab aere fit, vel aeri communicatur, pestem indicant. Aetius advertit, quod si aer nos ambiens pestilens reddatur volucrum generis prior interitus erit, si vero ex qua vis de terra exalatione id contingat, quadrupedum animantium prior corruptio fiet. inod si ex aquarum vitio id contingerit, pisces emori videbuntur. Caeterum si neutrum adfuerit judicari potest ob hominum alimenta, vel contagiosas vestes id morbum accrescere . Et quando ros, quae e coelo descendit, si in pane, vel aliquo alio obsonio, cani oneratur, eo comesto moriatur, signum est pestem adesse. Aliud signum est, si hominum corpora eraeter consuetudinem ignavia sint, & pigra , quia cum aer pestilens ea Ingreditur labefacit vires, unde docent Medici, quod quando grandis in corde fuerit insectio, ut in febri pestilentiali, natura praeterita , in nullo tentat insurgere contra morbum, 1ed corpus velut in sanitate gubernare conatur. Et ideo urina saepe apparet bona, α pulsus bonus, & infirmus velociter moritur. Galenus docet quod cum partes corporis solidiores , ignitiores evadunt, febrescthicas nominamus. Inter causas scbris ethicae connumerantur errores medicorum,

qui victum nimis tenuem instituunt, aut aquam stigidam in in-ilammatione diaphragmatis prohibent &c. In curatione hethicae victus sit humidus, & frigidus, qualis est pisana hordei, carnes camnum, OVa sorbilia , caseus recens ιχα Potus sit aqua hordeacea, vel vinum album. Absint motus, vigiliae, superflua repletio, & jejunium. 'Hethica in principio est dissicilis cognitionis, quia parum , vel nihil a sua naturali dispositione corpus permutatur, sed est facilis curationis, quoniam virtutis robur vehementer tollerat restigerationem , at cum exquisite consistit, non modo eam curare est dissicile, sed etiam impossibile, dicit Galenus, tum ob nimi- .am consumptione tum ob eorum imbecillimam virtutem.

77쪽

De Hora, Modo Cibandi

Febricitantem. ACcidentium febris quaedam sunt ei essentialia, ut dolor, inquietudo , rigor, & huiusmodi, & in his a cibo est abstinendum . Malum etenim est nimium, cum aegrum in dolore, arat morbi acumine positum, ius, aut cibum accipere permittitur , etiam si descere videatur Infirmus. Quia illa derectio est per aggra Vationem , & non per resblutionem, quae dicitur vera defcctio . Quaedam sunt cxtrinseca, & quaecunquc evacuatio cursum natri rete transgrediens, ut est per ludorem, aut lecessum, aut Vomitum , & super omnia per fluxum sanguinis narium, & in his, quia ac cidens prosternit virtutem naturalem , vitalem, & etiam anima lem ratione resolutionis, dandus est cibus. Hora igitur declinationis est caeteris convenientior ad cibandum , & hora principii deteriori. Nam nocumentum ex princupio caeteris temporibus communicatur, & si tunc dabitur cibus , natura occupabitur in dirigendo eum, & prohibebitur a digestione humoris, &eius expulsione ; & sic aegritudo prolungabitur ,

& confirmabitur. Principium , & status ergo sunt horae nequio res paroxismi ad cibandum. Corpora cholerica cum non cibantur in ipso febris principio, aut in hora status, quae est pravior, time si sunt debilium virium supervenit sincopis, & moriuntur in paroxisino et si vero fortium

virium , cadunt in extenuationem .

Attamen corpora cholerica oportet in principJo cibare alias accidit dolor stomachi, capitis sincopa, & huiusmodi. Et ei a necelle est in principio febris cibare cos qui patiuntur epheme

ramex labore , & angustia . Item quando morbus in suo vigore consisterIt, tunc victu tenuissimo utendum est, quia crassiorem natura concoquere non pocset,quae a morbo, & a victu devicta decumberet,& si a morbo , ci. hum assumens , quis non corroboratur , pluri alimento uti sigi. ificatur. 0bor. Io. dicit Hippocrates. Nam pura corpora quanto plus nutris, tanto magis laedis . Tamen quae infirmus anxie expetit concedenda sunt, etiam si non ita accommodata videantur.

Idem

78쪽

Idem enim Hippocrates sic scriptum reliquit. PauIo deterior

cibus, & potus, verum jucundior, melioribus quidem, sed injucundioribus praeferendus est. inam sententiam exponens Galen. quaecunque inquit, cum voluptate assumuntur, ista ventriculus arctius amplexatur, & facilius concoquit. Quae displicet refugit, unde nautea, dc vomitus.

C A P. XXIV. De Potu Aquae, in Viniis Febribus . IN Febribus de materia frigida , stante digestione, securE potest

dari vinum .

Item & in principio putridarum phlegmaticarum,' quia non timetur ex eo in staminatio, & faciet quandam suavem calefactionem digerentem materias frigidas , & dilatan rcm poros. Item in partibus Italiae, & alibi, ubi sic est cosuetum bibere vinum a principio nativitatis usque ad fine vitae, liberius concedi potest. Unde non est sic coarctandum, vinum apud nos nostri, febricitantibus , ut faciunt Arabes suis Saracenis, qui non sunt ita vino a ducit, & ideo praecepta eorum non sunt lac stricte observanda , sicut quidam austeri observant Medici. Unde Hippocrat a. Aphoris. Quae ex longo tempore consueta sunt, & si deteriora sint, insuetis minus molestare solent IEt ideo ea praecepta, quae nobis Saraceni tradiderunt, ut Avicenna, nequaquam ad usum nostrum contrahi debent. Hippocrates tamen ipse docet, quod si cum febre capitis dolor, vel delirium adfuerit, omnino a vino se abstineat eger, & loco vini, vinum aquosum offeratur; vinum enim praepotens, Sc vinosum vehementer calefacit, & exiccat, & ea propterea in febribus, Scin orbis acutis nullo modo conferat.

Febre existente intensa de maioria cholerica, securE datur aqua frigida, neque est alia melior. Quia ex inflammatione febris timetur corporis arefactio, & tandem mors. Ideo melius est exhibere, quam non, dc permittere, quod aposthema aliqualiter augeatur , & materia incrudetur , quam quod corpus moriatur. UndE in febribus arsi vis multae inflammationis, virtute consentiente,debet exhiberi magna quantitas aquae friaidae in una

vice, dc non pauca saepe . Quoniam per exibitionem ipsius in mul-H ta

79쪽

ta quantitate, juvatur natura ad expellendum eradicative subito materiam ipsam per fluxuat, sudorem, viam urinae, ut per VO mirum . & extinguitur calor praeter naturam . Pauca autem plu ries cxhibita, inflammatur, & ad naturam cholerae conrertituris Quae aqua omni vitio carere debet, perspecto etiam ne aliquo

impedimentum adsit, ut puta aetas senilis, pectoris angustia , nativi caloris imbecillitas, & similia , & hora , qua cger mitiuS se habet, debet dari. Quando in febre arsiva eger multum desiderat aquam 'ri. dam, si medicus eam pati fecerit, siet digestio mala propter nimie ratem combustionis , & tunc exhibitio aquae stigidae non valcbit . Nelius est ut convertatur febris in febrem lentam, dc longam , quae curari possit, quam quod eger subito moriatur. In quartana convcnit vinum album tenue , in vigore medium; quod habet liniati secundum exigentiam potentiae ii alirimi aetatem, consuetudinem, tempus anni, & hujul modi. Aqua cruda non competit, quia materia quartanae magis induraretur, cua sit humor frigidus, di siccus compactus, S sic aegritudo prolon

garetur . . . I R L. N

Decoctio aquae partes vehementer racificat, donec ludi:lloris substantiae fiat, ut ab ea separari possint partes graves, atquQterrestres, unde remanet aqua pura, simplici propinqua , dc iacia sanior emcitur pro infirmis .

C A P. XXV. De Cibis , in Fructibus etι An pro

Febricitantibus .inando cum domesticis, & virtuti familiarIbus succurrere

poteris tuis infirmis, nunquam ad Silvcstria procedas , ut quidam austeri faciunt medicorum, & adverte, quod ari- steritas in nimia cibi subtiliatione, non raro est causa convcrsionis putridarum in haeticam. Cibus est qui .corpus nutrit, venenum quod corrumpit, mcdi camentum , quod non nutrit, sed corpus immutat. Biscottus exterius, & intus in cavitatibus marcescit, humido extracto a calore vicino, & ubi plurimus humor fuerit, bc crassus maxime marcescit. Quanto alimentum corpori alendo magis est simila, tanto minuS

80쪽

minus natura in assimilando laborat j dc caro fit ex sanguine con

creto.

Senes sepius sunt cibandi, qui sexagesimum annum excedunt, quia cum eorum calor senilis parvus sit, dividere convenit cibum, ut divisum concoquere possit, quod integrum non poterat. Poma dulcia, &saporosa, bene matura, dccocta, attento magno appetitu ad ea, in febribus etiam putridis dari possunt; Quia tunc stomachus ipsa bene complectitur, & avide , & bene digerit, dc ejus malitiam sic magna sui ex parte corrigit. Poma, & pira cocta, cum aniso , & cum saccharo, corrigenda sunt,sic enim ponderositate sua ad fundum stomaclai cibum impellunt, & ipsius os propria frigiditate condensant, & faetori , qui ab ipso stomaco provenit mirabiliter resistunt. Persica debent ante eorum commestionem per duos dies saltem ad solem dimitti, ut eorum superflua humiditas resolvatur, ratione cujus de facili recipiunt putrefactionem. Aliqui in ferventi aqua ea prius irrori Eant. Frigida acetosa constringunt,unde vaporcs ad intra clauduntur , & ingrossa nitir, & prohibent eorum debita expulsio, sic patiens periculum incurrit suffocationis.

C A P. XXVI.

De Somno , es Vigilia . SUpposita definitione somni infantibus propter clevationem

multorum vaporsi ad caput, accidit profunditas somni . Quod intelligendum est de omnibus etiam his, qui sunt in aetate adolescentiae propter ipsos abundare multa humiditate. Somnolentia evenit elevatis ad celebrum copiosis vaporibus, . Ibique refrigeratis. Curatur excitantibuS, vaporesque discutientibus, ut clamoribus, digitis, pedum, ac manuum ligatis , aut contorctis &c. Item sonanus removetur cum aceto calido naribus admoto, vel in angulis oculorum posito, dc cum lotionibus. Habentes capita grossa,& gracilia colla, ut dicit Phil. multum dormiunt, quia cum amplior sit in eis locus cerebri multum ibi capitur. multusque vapor coagulatur, qui cum tam cito non pol sint descendere, multum durat ligamentum sensuum . Evenit desiderium dormiendi laborantibus , non quando actualiter laborant,sed cessantibus cis a labore; eo quod dum actua

Ha liter

SEARCH

MENU NAVIGATION