장음표시 사용
21쪽
quibus alii ibidem imbuebantur ut questitastus eram Nec contentus scientiis quas docebamur, libros de quibuslibet aliis magis curiosis atque a vulgo remotis tractantes quotquot in manus meas inciderant evolveram.
Aliorum etiam de me judicia audiebam, nec videbam me quoquam condiscipulorum inferiorem aestimari
quamvis jam ex eorum numero nonnulli ad Praeceptorum loca implenda destinarentur. Ac denique hoc saeculum non minus floridum, bonorum ingeniorum ferax quam ullum praecedentium esse arbitrabar. Quae omnia mihi audaciam dabant de aliis ex me judicandi, credendi nullam in mundo scientiam dari, illi parem cujus spes facta mihi erat. Non tamen idcirco studia omnia quibus operam dederam in scholis negligebam fatebar enim linguarum
peritiam quae ibi acquiritur, ad veterum scripta intelligenda requiri Artificiosas fabularum narrationes ingenium quodammodo expolire, excitare Casus historiarum memorabiles animum ad magna suscipienda impellere dc ipsas cum prudentia lectas non parum ad formandum judicium conferre: Omnem denique bon rum librorum lectionem eodem fere modo nobis prodes e, ac si familiari colloquio praestantissimorum totius antiquitatis ingeniorum , quorum illi monumenta sunt, uteremur; quidem colloquio ita praemeditato, ut non nisi optima Sesselectissimas quasque ex suis cogitationibus nobis declarent Eloquentiam vires habere permagnas SI ad ornatum vita multum conferre Poesi nihil esse amoenius aut dulcius multa in Mathematicis disciplinis haberi acutissime inventa, quaeque cum curiosissoblectant, tum etiam in operibus quibuslibet perficiendis, de Artificuna labore minuendo plurimum juvant:
multa in scriptis quae de moribus tractant praeceptari
22쪽
Dg METHODO. multasque ad virtutem cohortationes utilissimas contineari:Theologiam Coelo potiundi rationem docere: Philos phiam verisimiliter de omnibus disserendi copiam dare,
non parvam sui admirationem apud simpliciores excitare:Iurisprudentiam, ledicinam, scientiarum reliquas honores Se divitias in cultores suos congerere nec omnino ullam esse, etiam ex maxime superstitiosis Sc falsis, cui
aliquam operam dedisse non sit utile, saltem ut possimus quid valeant judicare, de non facile ab ulla fallamur. Verum jam satis temporis linguarum studio, lectioni librorum Veterum, eorumque historiis Habulis me impendisse arbitrabar Idem enim fere est agere cum viris prisci aevi, quod apud exteras gentes peregrinari. Expedit aliquid nosse de moribus aliorum populorum, ut incorruptius de nostris judicemus, nec quidquid ab iis abludit statim pro ridiculo atque inepto habeamus, ut solent ii qui nunquam ex natali bio discesserunt. Sed
qui nimis diu peregrinantur tandem velut hospites de
extranei in patria fiunt quique nimis curiose illa quae olim apud vcteres agebantur investigant, ignari eorum quae nunc apud nos aguntur esse taent. Praeterea fabulae plurimas res quae fieri minime possunt, tanquam si aliquando contigissent repraesentant, invitantque nos hoc
pacto vel ad ea suscipienda quae supra vires, vel ad ea speranda quae supra sortem nostram sunt. Atque ipsae etiam
historiae, quantumvis verae, si pretium rerum non augent nec immutant ut lectu digniores habeantur, earum saltem viliorest minus illustres circumstantias omittunt unde fit ut ca quae narrant nunquam omnino
qualia sunt exhibeant di qui suam videndi rationem ad illarum exempla componere nimium student, proni sint in deliri antiquorum Heroum, dantum hyperbolica
23쪽
6 IssERTATIO Eloquentiam valde aestimabam,in non parvo Poeseos amore incendebar sed utramque inter naturae donat
titis quam inter disciplinas numerabam. Qui ratione plurimum valent, quique ea quae cogitant quam facilitamo ordine disponunt, ut clarem distincte intelligantur, aptissime semper ad peribadendum dicere pollunt,
etiamsi barbara tantum Gothorum lingua uterentiir, nec ullam unquam Rhetoricam didicissent. Et qui ad ingeniolis lima agmenta excogitanda, eaque cum maximo ornatum suavitate exprimenda sunt nati, optimi Poetae dicendi essent, etsi omnia Poetica Artis praeco pta ignorarcnt.
Mathematicis disciplinis praecipue delectabar , ob
certitudinem atque evidentiam rationum quibus nituntur; sed nondum praecipuum earum usum agnoscebam :& cum ad artes tantum Mechanicas utiles esse mihi viderentur, mirabar fundamentis adeo firmis S solidis nihil praestantius fuisse superstructum. Ut C Contra veterum Ethnicorum moralia scripta palatiis superbis admodum S magnificis , sed Gena tantum aut Coeno aedificatis , comparabam. Virtutes summis laudibus in coelum tollunt casque caeteris omnibus rebus longe anteponcndas esse recto contendunt; sed non satis explicant quidnam pro virtute sit habendum S saepe quod tam
illustri nomine dignantur tinmanitas potius S duritiosis vel superbia, vel desperatio, vel parricidium dici debet. Theologiam nostram reverebar , nec minus quam quivis alius beatitudinis aeternae compos fieri exoptabam. Sed cum pro certo atque explorato accepissem, iter quod ad illam ducit doctis non magis patere quam indoctis, veritatesque a Deo,cvelatas humani ingenii
captum excedere, verebar ne in temeritatis crimen imciderem si illas imbecillae rationis meae cxamini sub sec
24쪽
Da METHODO. rem. Et quicunque iis recognoscendis atque interpretandis vacare audent, peculiari ad hoc Dei gratia india gere ac supra vulgarium hominum seriem positi esse de
De Philosophia nihil dicam, nisi quod, cum stirem
illam a praestantissimis omnium seculorum ingeniis fuisse excultam, nihil tamen adhuc in ea reperiri, de quo non in utramque partem disputetur, hoc est quod non
si dubium S incertum . non tantum ingeni me confidebam , ut aliquid in ea melius a me quam a caeteris inveniri posse sperarem. Et cum attenderem quot diverta. de eadem re opiniones saepe sint, quarum singula aviris doctis Uenduntur, de ex quibus tamen nunquam
plus una vera esse potest quidquid ut prpbabile tantum affertur propemodum pro tali habendum esse existi
Quod ad caeteras scientias, quoniam a Philosephia principia sua mutuantur, nihil illas valde iblidum oc fir mum , tam instabilibus fundamentis superstruere potuis. se arbitrabar. Nec gloria nec lucrum quod promittunt satis apud me valebant, ut ad illarum cultum impellerent. Nam lucrum quod attinet, non in eo me statu esse putabam, ut fortuna cogere liberales disciplinas in 1lliberalem usum convertere Gloriam vero etsi non plane ut Cynicus aspernari me profiterer illam tamen non magni faciebam, quae non nisi falso nomine, hoc est ob scientiarum non verarum cognitionem acquiri posse videbatur: Ac denique jam satis ex omnibus, etiam maxime vanis falsis degustasi,me judicabam, ut facile caverem ne me unquam vel Alchymista , vel Astrologi praedictiones, vel Magi imposturae, vel cu)usiibet alterius ex iis qui videri volunt ea se scite quae ignorant ina'nisbactantia fallere posseti
25쪽
8 IssERTATIO Quapropter ubi primum mihi licuit per aetatem, e praeceptorum custodia exire, literarum studia prorsus reliqui Captoque consilio nullam in posterum quaerendi scientiam , nisi quam vel in me ipso , vel in vasto m-di volumine possem reperire, insequentes aliquot annos
variis peregrinationibus impendi Atque interea temporis, excercitus, urbes aulasque exterorum principum invisendo, cum hominibus diversorum morum Mordinis conversando, varia hinc inde experimenta colligendo, me ipsum in diversis fortunae casibus probando, sic ad omnia quae invita occurrebant attendebam, ut
nihil ex quo eruditior fieri possem mihi videre omitte-.re. Quippe multo pliis veritatis inveniri citrabar, in iis ratiocinationibus quibus singuli homines ad sua negotia utuntur,4 quorum malo successu paulo post puniri solent, quum non recte judicarunt, quam in iis quas doctor aliquis otiosus in Musaeo sedens, excogitavit circa entia rationis, aut similia quae ad usum vita nihil juvant: ex quibus nihil aliud expectat, nisi forte quod tanto plus inanis gloriae sit habiturus, quo illae a veritate
ac seni communi crant remotiores quia nempe tanto
plus ingenii atque industriae ad eas verisimiles heddendas debuerit impendere. Ac semper scientiam verum a falso dignoscendi summo studio quaerebam , ut rectum iter vitae clarius viderem, &MMOri cum securitate perse
Fateor tamen me vix quidquam certi didicisse quamdiu sic tantum aliorum hominum mores consideravi, tot enim in iis propemodum diversitates animadvertebam, quot antea in opinionibus Philosophorum: Atque hunc tantiim fere fructum ex iis percipiebam, quod cum notarem multa esse, qua licet moribus nostris plane insolentia, ridicula vidcantur, communi tamen as. sensu
26쪽
DE METHODO. sensu apud quasdam alias gentes comprobantur, discebam nihil nimis obstinate esse credendum quod solum exemplum vel consuetudo persuaseries: Et ita sensim multis me erroribus liberabam , mentemque veris rationibus agnoscendis aptiorem reddebam. Sed postquam, sic aliquandiu quidnam in mundo ab aliis ageretur inspexissem, & nonnulla inde experimenta collegissctem, semel etiam mihi proposui serio me ipsum examinare,& omni ingenii vi quidnam a me optimum fieri posset inquirere. Quod foelicius,ut opinor,mihi successit, quam si prius nec a patria, nec a scholasticis studiis unquam
Eram tunc in Germania, quo me curiositas videndi M.
ejus belli, quod nondum hodie finitum est, invitarat
Et quum ab inauguratione Imperatoris Versus castra re is,Averterer, hyemandum forte mihi fuit in quodam lo quam in-Co, ubi quia nullos habebam cum quibus libenter col
loquerer .prospero quodam fato omnibus Curis li- uisti.'ber eram, totos dies solus in hypocausto morabar, ibique variis meditationibus placidissime vacabam. Et inter caetera, primum fere quod mihi venit in mentcm, fuit, ut notarem illa opera quibus diversi artifices, inter se non consentientes, manum adhibuere, raro tam
perfecta esse quam illa quae ab uno absolitia sunt. Ita videmus aedificia quae ab eodem Architecto incepta S ad summum usque perducta fuere, ut plurimum elegantiora cilcic concinniora, quam illa quae diversi, diversis temporibus novos parietes Veteribus adjungendo construxerunt. Ita antiqua illa Civitates, quae Cum initio ignobiles tantum pagi fuisEnt in magnas paulatim urbes creverunt , si conferantur cum novis illis quas totas simul metator aliquis in planicie libere designavit, admodum indigestae atque inordinata reperiun-
27쪽
tur. Et quamvis singula carum aedificia inspicienti. pe plus artis atque ornatus in plerisque appareat quam in ullis aliarii in i consideranti tamen omnia simul, &quomodo magna parvis ad)uncta plateas inaequales de
curvas csticiant, caeco potius tortuito quodam casu, quam hominum ratione utentium voluntate sic disposi-ta esse videntur Quibus si addimus, fuisse tamen semper Ediles aliquos in istis urbibus quorum ossicium erat procurare ut privatorum aedes publico ornatui quantum fieri posset inservirent ι perspicue intelligemus quam difficile sit, alienis tantum operibus manum admovendo , aliquid facere valde perfectum. Ita etiam putare licet illos populos, qui cum olim valde barbari atque inculti fuissent, non nisi successu temporis urbanitatem asCiverunt, nec ullas leges nisi prout ab incommodis quae ex criminibus, discordiis percipicbant, fuere coacti condiderunt, non tam bene instituta republica solere uti, quam illos qui a primo initio quo simul congregati fuere, prudentis alicuous legislatoris constitutiones observarunt. Sic certe non dubium est quin status vera religionis, qui legibus a Deo ipQ sancitis gubernatur , sit omnium optime constitutus, tum nullo alio comparandus. Sed ut de rebus quae ad homines solos pertinent potius loquamur, si olim Lacedaemoniorum respublica fuit florentissima, non puto ex eo
contigisse, quod legibus uteretur quae pgillatim spectatae meliores esssent aliarum civitatum institutis nam eontra multae ex iis ab usu communi abhorrebant, atque etiam bonis moribus adversabantur, sed cx eo quod ab uno tantum legistatore condita sibi omnes Consentiebant, atque in eundem scopum collimabant. Eo,
dem modo mihi persuasi scientias quae libris continen tur illas saltem quae perspicuis demonstrationibus ca
28쪽
DE. METHODO. I irentes, verisimilibiis tantum argumentis fulciuntur, quia non nisi ex variis diversorum hominum sententiis imul collectis conflatae sunt, non tam prope ad Veritatem accedere, quam opiniones quas homo aliquis bla ratione naturali utens, d nullo praejudicio laborans, de rebus quibuscunque obviis habere potest . Eodemque
etiam modo cogitavi, quoniam infantes omnes ante fuimus quam viri, & diu vel Cupiditatum vel praeceptorum consilia sumus sequuti, quae ut plurimum inter se pugnabant, dc forte neutra quod optimum erat semper suadebant, jam fieri vix posse ut judicia nostra tam recta sineri firma, quam si ratio in nobis que matura atque
nunc, ab ineunte aetate exstitisset, eique soli nos regendos tradidissemus. Verumtamen insolens foret, omnia urbis alicujus aedificia diruere, ad hoc solum ut iisdem postea meliori
ordine, forma extructis , Qus platea pulchriores evaderent. At Certe non insolens est dominum unius do
mus illam destrui curare, ut Mus loco meliorem aedificet Imo saepe multi hoc facere Coguntur, nempe cum aedes habent uctustate jam fatiscentes, vel quae infirmis fundamentis superstructae ruinam minantur. Eodemque modo mihi persuasi, non quidem rationi esse conus en Ianeum, ut privatus aliquis de publicis rebus resoria mandis cogitando, eas prius fundamentis vclit evertatere ut postea melius instituat. Nec quidem scientias vulgatas, ordinemve eas docendi in scholis usu rece pium sic debere immutari unquam putavi. Sed quod ad eas opiniones attinet, quas ego ipse in cum usque diem fueram amplexus, nihil melius iacere me post arbi trabar, quam si omnes simul, semel e mente mea dolerem , ut deinde vel alias meliores vel certe easdem sed postquam matura rationis examen sustissent, ad
29쪽
mitterem credebamque hoc pacto longe melius me ad vitam regendam posse informari, quam si veteris aedificii fundamenta retinerem , iisque tantum principiis
inniterer, quibus olim Juvenilis aetas mea nullo unquam adhibito examine an critati congruerent , credulitatem suam addixerat. Quamvis enim in hoc varias dissicultates agnoscerem, remedia tamen illae sua habebant, Esnullo modo erant comparandae , Cum iis. quae in reformatione publicae alicu)us rei Occurrunt. Magna corpora si semel plostrata sunt, vix magno molimine rursus eriguntur vi concussa, Vix retinentur, atque omnis
illorum lapsus et gravis. Deinde inter publicas res siquae forte imperfecta sunt, ut vel sola variet, quae in iis Dud varias gentes reperitur , non omnia perfecta esse satis ostendit, longo illa usu tolerabilia sentim redduntur,in multa saepe vel emendantur vel vitantur, quibus non tam facilevsset humana prudentia subvenire; ac denique illa fere semper ab assuetis populis commodius ferri possunt quam illorum mutatio. Eodem modo quo videmus regias vias quae inter amfractus montium deflexae contortae sunt, diuturno transeuntium attritu tam planas ta commodas reddi solere, ut longe melius site. sequi, quam Juga montium transce dendo de per praecipitia ruendo rectius iter tentare. Et idcirco leves istos atque inquietos homines maxime odi, qui cum nec a genere nec a fortuna vocati sint ad publicarum rerum administrationem, semper tamen mus novi aliquid reformare meditantur. Et si vel minimum quid in hoc scripto esse putarem, unde quis metali genere stustitiae laborare posset suspicari, nullo modo pati vellem ut vulgaretur. Nunquam ulterius mea cogitatio provecta est, quam ut proprias opiniones emendare cbnarer, atque in fundo qua totus meus est.
30쪽
DE METHODO. 3 aedificarem. Et quamvis, quia meum opus mihi ipsi satis placet ejus exemplar hic vobis proponam , non ideo cuiquam author esse velim, ut simile quid aggrediatur Poterunt fortasse alii, quibus Deus praestantiora ingenia largitus est, ma)ora perficeres; sed vereor ne hoc ipsum quod suscepi tam arduum 5 dissicile sit, ut valde
paucis expediat imitari. Nam vel hoc unum, ut opiniones omnes quibus olim fuimus imbuti deponamus, non unicuique est tentandum. Et maxima pars hominum sub duobus generibus continetur, quorum neutri potest convenire.Nempe permulti sunt,qui cum plus aequo propriis ingeniis confidant, nimis celeriter blent udicare, nunquamque fatis temporis sibi sumunt ad rationes omnes circumspiciendas, idcirco si semel au- sint opiniones omnes vulgo receptas in dubium revocare S velut a trita via recederes, non facile illi semitae quae rectius ducit semper insistent, sed vagi potius, incerti in reliquam vitam aberrabunt Alii vero fereri
mnes cum satis Iudicii vel modestiae habeant ad existi
mandum nonnullos esse in mundo qui ipsos sapientia antecedant S a quibus possint doceri, debent potius ab illis opiniones quas sequuturi sunt accipere, quam alias proprio ingenio investigare. Quod ad me, procul dubio in horum numero fuissem, si unum tantum praeceptorem habuissem in mun-
quam diversas illas opiniones cognovissem,quae ab omni memoria doctissimos quosque colliserunt. Sed dudum in schalis audiveram, nihil tam absurde dici posse quod non dicatur ab aliquo Philosophorum. Notaveramque inter peregrinandum non omnes cos, qui opinionibus a nostro sensu valde remotis sunt imbuti, barbaros idcirco E stolidos esse putandos sed plaerosque ex iis vel