Renati DesCartes Opera philosophica Renati Des Cartes Specimina philosophiae seu Dissertatio de methodo rectè regendae rationis, & veritatis in scientiis investigandae Dioptrice, et Meteora. Ex Gallico translata, & ab auctore perlecta, variisque in l

발행: 1650년

분량: 331페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

dem sua mente, si a primis annis inter Gallos aut Ger manos vivat, diversus evadat ab eo qui foret, si semper

inter Sina aut Americanos educaretur Et quantum etiam in multis rebus non magni momenti, ut Circa venium quibus iuduimur formam, illud idem quod nobisnaaxime placuit ante decem annos, Torte post decem annos rursus placebit, nunc ridiculum atque ineptum videatur adeo ut exemplo potiust consuetudine quam ulla certa cognitione ducamur. A denique advertebam circa ea quorum veritas non valde facile investigatur, nulli rei esse minus credendum quam multitudini suffragiorum Monge enim verisimilius est unum alia quem illa snvenire potuisse, quam multo S. Et quia neminem inter caeteros eligere poteram, Cujus opiniones dignae viderentui,qua potissimum amplecterer, aliisque Omnibus anteferrem, fui quodammodo coactus, proprio tantum consilio uti ad vitam meam instituendam. Sed ad exemplum corum qui noctua in tenebris iter faciunt, tam lento suspenso gradu incedere decrevi, ac tam diligenter ad omnia circumspicere, ut si non multum promoverem, saltem me a lapsu tutum servarem. Nec statim Conari volui me iis opinionibus, quas olim nulla suadente ratione admiseram, liberare sed

ut veterem domum inhabitantes, non eam ante diruunt, quam nova in ejus locum exstruenda exemplar

fuerint praemeditati Sic prius qua ratione certi aliquid possem invenire cogitavi: fatis multum remporii impendi in quaerenda vera Methodo quae me duceret ad

Copnitionem eorum omnium quorum ingenium meum esset capax. . .

Studueram antea in scholis inter Philosophiae partes, Logicae, di inter Mathematicas disciplinas, Analysi

32쪽

D METHODO. Geometricae atque Algebrae tribus artibus sve sciendis quae nonnihil ad meum institutum facere posse videbantur. Sed illas diligentius examinando, animadvcrti quantum ad Logicam , syllogismorum formas aliaque fere omnia Mus praecepta, non tam prodeste ad ea quae ignoramus investiganda, quam ad ea quae jam scimus aliis exponendi vel etiam, ut ars Lullii ad copiose, sine )udicio de iis quae nescimus garriendum. Et iamvis multa quidem habeat verissimari Optima, tam multis tamen aliis, vel supervacuis vel etiam interdum n xiis ad)uncta esse, ut illa dignoscereri separare non minus saepe dissicile sit, quam Dianam aliquam aut Minervam ex rudi mirmore excitare. Quantum ad veterum

Analysim atque ad Algebram recentiorum, illas tantum ad speculationes quasdam quae nullius usus esse videbantur se extendere Ac praeterea Analysin circa figurarum considerationem tam assidue versari, ut dum ingenium aCuitvi exercet, imaginandi facultatem defatiget Et laedat Algebram vero,ut blet doceri,certis regu lis de numerandi formulis ita esse contentam, ut vidcam potius ars quaedam confusa, Cugus usu ingenium quodammodo turbaturis obscuratur, quam scientiaua excolatur, perspicacius reddatur. Quapropter existimavi quaerendam mih icta quandam aliam Methodum , in qua quicquid boni est in istis tribus ita reperiretur, ut omnibus interim earum incommodis careret. Atque ut legum multitudo saepe vitiis excissaridis accommodatior est, quam iisdem prohibendis i adeo ut illorum populorum status sit optime constitutus, qui tantuni paucas habent, sed quae accuratissime obse vantur, Sic pro immensa ista multitudine praeceptorum, quibus Logica reserta est, sequentia quatuor mihi. suffectura esse arbitratus sum, modo firmiter desconstan-

33쪽

ες DISSERTATIO te statuerem, ne semel quidem ab illis toto vitae meae tempore deflectere. Primum erat, ut nihil unquam veluti verum admitterem nisi quod certo invidenter verum esse cognoscerem hoc est, ut omnem praecipitantiam atque anticipationem in udicando diligentissime vitarem nihilque amplius conclusione complecterer, quam quod tam clare aeistincte rationi meae pateret, ut nullo modo in dubium possem revocare. Alterum, ut dissicultates quas essem examinaturus, in tot partes dividerem,quot expediret ad illas commodius

rcsolvendas. Tertium,ut cogitationes omnes quas veritati quaerendae impenderem certo semper ordine promoverem : incipiendo scilicet a rebus simplicissimis & cognitu faciI limis, ut paulatim S quasi per gradus ad dissiciliorum de magis compositarum cognitionem ascenderem in aliquem etiam ordinem illas mente disponendo,quae se m

tuo ex natura suamon praecedunt.

Ac postremum, ut tum in quaerendis mediis, tum indisticultatum partibus pcrcurrendis,tam perfecte singula enumerarem S ad omnia circumspicerem,ut nihil a me omitti est. certus. . Longae illae valde simplicium, Dessium rationum Catenae, quarum ope Geometrae ad rerum dissicissimarum demonstrationes ducuntur, ansam mihi dederant existimandi, ea omnia quae in Eominis cognitionem cadunt eodem pacto se mutuo sequi de dummodo nihil in illis falsum pro vero admittamus, semperque ordinem quo una ex aliis deducupossunt observemus, nulla esse tam remota ad quae tandem non perveniamus, nec lain incculta quae non detegamus. Nec mihi dissicile fuit agnoscere a quarum investigatione deberem incipere.

34쪽

DE METHODO. IIIam enim sciebam res simplicissimasi cognitu facillimas, primas omnium esse examinandas cum viderem ex omnibus qui hactenus in scientiis veritatem quaesiverunt, solos Mathematicos demonstrationes aliquas, hoc est certas S evidentes rationes invenire potuisse

satis intelligebam illos circa rem omium facillimam fuisse versatos 1 mihique idcirco illam eandem primam

eme examinandam ,etiamsi non aliam inde utilitatem expectarem, quam quod paulatim assuefacerem ingenium

meum veritati agnoscendae, falsisque rationibus non assentiri. Neque vero idcirco statim omnes istas particulares scientias, quae vulgo Mathematicae appellantur, addiscere conatus sum sed quia advertebam illas etiamsi circa diversa ol ecta versarentur, in hoc tamen omnes Convenire, quod nihil aliud quam relationes sive proportiones quasdam quae in iis reperiuntur examinent has proportiones solas mihi est considerandas putavi,& quidem maxime generaliter sumptas , in iisque tantum objectis spectatas, quorum ope facilior earum cognitio redderetur de quibus eas hon ita alligarem , quin facile etiam ad alia omnia quibus convenirent, possem transferre. Ac deinde quia animadverti ad ea quae circa istas proportiones quaeruntur agnoscenda, interdum singulas separatim esse considerandas, interdum multas simul comprehcndendas S memoria retinendas,

cxistimavi optimum fore si tantum illas in lineis rectis supponerem, quoties singillatim flent considerandae; quia nempe nihil simplicius, nec quod distinctius tumphantasia tum sensibus ipsis posset exhiberi occurrebat; atque si easdem characteribus sive notis quibusdam quam brevissimis fieri posset designarem , quoties tantum essent retinendae, plures luc simul complectendae. Hoc

eniim pacto, quicquid habent boni Analysis Geometri

35쪽

ca B Algebra, mihi videbar assumere, inius des clum alterius ope emendando, quicquid habent incommodi vitare.

Ac revera dicere ausiim, pauca illa praecepta quae se- legeram accurate observando, tantam me facilitatem acquisivisse ad dissicultates omnes circa quas illae duae scientiae versantur extricandas, ut intra duos aut tres menses quos illi studio impendi, non modo multas quin s iones invenerim quas antea dissicillimas η dicaram sed etiam tandem eo pervenerim , ut circa illas ipsas quasit norabam putarem me posse determinare quibus viisti quousque ab humano ingenio solvi possetu. Quippe

cum a simplicissimi si maxime generalibus incepisthm, ordinemque deinceps observarem, singulae veritates quas inveniebam regulae erant, quibus postea utebar ad alias dissiciliores investigandas. Et ne me forte quis putet incredibilia hic jactari, notandum est cu)usque rei uni-Cam esse veritatem, quam quisquis clare percipit, de illa tantumdem scit quantum unus alius scire potest. Ita postquam puer, qui primas tantum Arithmeticae regulas in ludo didicit illas in numeris aliquot simul colligendis recte Oservavit, potest absque temeritate assi are se circa rem per additioncm istam quaesitam, id omne invenisse quod ali humano ingenio poterat inveniri. Methodus amem illa quae verum ordinem sequii enumerationes accuratas facere docet, Arithmeticae certitudine non cedit.

Atque haec mihi Methodus in eo praecipue placebat, quod per illam viderer ne certus in omnibus me uti ratione , si non perfecte , saltem quam optime ipse possem sentiremque Mus usu paulatim ingenii mci tenebras dissipari,S illud veritati distinctius clarius percipiendae assuefieri. Cuni lue illam nulli speciali materiae

36쪽

rum in aliarum lcientiarum difficultatibus resolvendis, quam in Geometricis vel Algebraicis. Quanquam non idcirco statim omnes quae occurrebant examinandas suscepi nam in hoc ipsi, ab ordine quem illa praescribit descivissem sed quia videbam illarum cognitionem a principiis quibusdam,quae ex Philosephia peti deberent, depcndere, in Philosophia autem nulla hactenus satis certa principia fuisse inventi non dubitavi quin de iis quaerendis mihi ante omnia esset cogitandum. Ac praeterea quia videbam illorum disquisitionem quam maximiessse momenti,nullamque aliam esse in qua praecipitantia&anticipatio opinionum diligentius ecthnt cavendae; non existimavi in prius illam aggredi debere , quam ad

maturiorem aetatem pervenis cm tunc enim viginti tres annos tantum natus eram;Nec priusquam multium tetri-poris in praeparando ad id ingenio impendissem; tum erroneas opiniones quas ante admiserat evellendo,tumvaria experimenta ratiocinationibus mei materiam praebitura colligendo quin etiam magis, magis eam ς-thodum quam mihi praescripseram excolendo, ut in ea confirmatior evaderem. Ac denique ut illi qui novam domum, in locum Mus i.

quam inhabitant volunt extruere, non modo veterem madam prius evertunt, lapides, ligna, caementum, aliaque aedificanti utilia sibi comparant, Architecium consulunt, Vel tisti. Mipsim et se in Architectura exercentis exempla domus

faciendae accurate describunes sed etiam aliam aliquam β' sibi pprant, quam interim dum illa aedificabitur possint

non incommode habitare sic ne dubius S anxius haererem circa ea,quae mihi erant agenda, quamdiu ratio su deret incertum esth circa ea de quibus debebam Judicare; atque ut ab illo tempore vivere inciperem quam felicis c 2 sime

37쪽

LO DISSERTATIO

si me fieri posset Ethicam quamdam ad tempus mihi

effinxi, quae tribus tantum aut quatuor regulis continebaturi quas hic non pigebit adscribere. Prima erat, ut legibus atque institutis patriae obtemperarem, firmiterque illam religionem retinerem quam optimam Iudicabam, in qua Dci beneficio fueram ab

ineunte aetate institutus atque me in caeteris omnibus gubcrnarem uxta opiniones quam maxime moderatas, atque ab omni extremitate remotas, quae communi usu

receptae essent apud prudentissimos eorum cum quibus mihi essEt vivendum. Cum enim jam inde inciperemiis omnibus quibus ante addictus fueram dissidere 4 pote quas de integro examinare deliberabam certus eram nihil melius facere me posse, quam si interea temporis prudentiorum actiones imitarer. Et quamvis forterionnulli sint apud Persas aut Sinas non minus prudentes quam apud nos, utilius tamen judicabam illos sequi cum quibus mihi erat vivendum: Atque ut recte intelligerem , quidnam illi revera optimum esse sentirent; ad ea potius quae agebant, quam ad ea quae loquebantur attendebam : non modo quia hominum mores eousque corrupti sunt, ut perpauci quid sentiant dicere velint, sed etiam quia permulti saepe ipsimet ignorant est enim alia actio mentis per quam aliquid bonum vel 'alum esse udicamus, Malia per quam nos ita judicasse agnoscimus:atque una saepissime absque altera reperitur.

Ex pluribus autem sententiis aequaliter usu receptis moderatissimas semper ligebam, tum quia ad executionem facillimae , atque ut plurimum optimae sunt 'omne quippe nimium vitiosum esse solet tum etiam, ut siserte aberrarem , minus saltem a recta via deflecterem mediam tenendo, quam si unam ex extremis elegis emcum altera fuisset sequenda. Et quidem inter extremas

38쪽

DAM ET MODO.

vias, dive ut ita loquar inter nimietates, reponebam promissiones omnes quibus nobismet ipsis libertatem mutandae postea voluntatis adimimus. Non quod improbarem leges quae humanae fragilitati atque constantiae subvenientes, quoties bonum aliquod propositum habemus, permittunt ut nos ad semper in codem perseverandum voto astringamus, vel etiam quae ob ndem commerciorum quaecunque aliis promisimus, modo ne bonis moribus adversentur Cogunt nos praestare. Sed quia videbam nihil esse in mundo quod temper in eodc statu

permaneret, quantumque ad me, vitam sic instituebam ut judicia mea in dies meliora, nunquam autem deterio ra fore sperarem fraviter me in bonam mentem peccare putassem, uex ea quod tunc res quasdam ut bonas

amplectebar , obligassem me ad easdem etiam postea amplectendas, cum forsan bona esse desissent, vel ipse

non amplius bonas Judicarem. Altera regula erat, ut quam maxime constans, te,nax propositi semper essem mec minus indubitanter atque incunctanter in iis peragendi perseverarem, quae ob rationes valde dubias, vel forte nullas susceperam, quam in iis de quibus plane eram certus. Vt in hoc viatorum consilium imitarer, qui si forte in media aliqua sylva aberrarint , nec ullum iter ab aliis tritdm, nec

etiam versus quam partem eundum sit agnoscant, non ideo vagi S incerti modo versus unam, modo versus alteram tendere debent, multo minus uno in loco

consistere,sed semper recta quantum possunt versus unam Meandem partem progredi nec ab ea posto propter leves rationes deflecteres, quamvis forte mitio plane nullas habuerint, propter quas illam potius quam aliam quamlibet ellgerent hoc enim pacto, quamvis intead ipsum locum ad quem ire destinaverant non ac

dent s

39쪽

dent, ad aliquem tamen tandem devenient, in qu . coma modius quam in media sylva poterunt subsistere. Eo-.dem modo quia multa in vita agenda sunt quae disterre plane non licet , certissimum est quoties circa illa quid revera sit optimum agnoscere non possumus, illud deabere nos sequi quod optimum videtur vel certe si quaedam talia sint, ut nulla nos vel minima ratio ad unum potius quam contrarium faciendam impellat, alteria iitrum tamen debemus eligere dc postquam unam semel sententiam sic sumus amplexi, non amplius illam ut dubiam , in quantum ad praxim refertur , sed ut plane veram di certam, debemus spectare quia nempe ratio propter quam illam elegimus vera certa est. Atque hoc sussiciens fuit ad me liberandum omnibus istis anxietatiabus d conscientiae morsibus, quibus inhrmiores animae torqueri solent; quia multa 1aepe uno tempore ut bona

amplectuntur, quae postmodum vacillante judicio mala sise sibi persuadent. Tertia regula erat, ut semper me ipsum potius quam

Fortunam vincere studerem cupiditates proprias quam Ordinem mundi mutare : Atque in universum ut mihi firmiter persuaderem nihil extra proprias cogitationes absolute esse in nostra potestate adeo ut quid quid non ovenit, postquam omne quod in nobis erat egimus ut eveniret, inter ea quae fieri plane non possunt,

5 Philosephico vocabulo impossibilia appellantur . sit a

nobis numerandum. Quod solum sufficere mihi videbatur, ad impediendum ne quid in posterum optarem quod non adipiscere , atque ad me hoc pacto fatis felicem reddendum. Nam cum ea sit voluntatis nostrae

natura , ut erga nullam rem unquam feratur , nisi quam

illi poster intellectus ut aliquo modo possibilem repraesepiat si bona omnia quae extra nos posta sunt tanquam

40쪽

DE METHODo. 23 aequaliter nobis impossibilia consideremus, non magis dolebimiis quod ea forte nobis desint, quae natalibus nostris deberi videntur, quam quod Sinarum vel exi

Canorum reges non simus. Et rerum necessitati voluntatem nostram accuratissime accommodantes, ut jam non tristamur quod nostra corpora non sint tam parum corruptioni obnoxia quam est adamas, vel quod alis ad volandum instar avium non simus instructi ita neque fanitatis desiderio torquebimur, si aegrotemus, nec libertatis, si carcere detineamur. Sed fateor longissinia exe citatione,in meditatione saepissin re iterata opus esse, ut animum nostrum ad res omnes ita spectandas assuefacere possimus. Atque in hoc uno mihi persuadeo positam fuisse omnem artem illorum Philosophorum, qui

olim fortunae imperio se eximebant, inter ipsos cor- poris cruciatus ac paupertatis incommoda de felicitate cum suis Diis contendebant. Nam cum assidue termi- . nos potestatis sibi a Natu Fa concessae contemplarentur

tam plane sibi persuadebant nullam rem extra se positam, sive nihil praeter suas cogitationes ad se pertinere, ut nihil etiam amplius optarent, tam absolutum in eas imperium istius meditationis usu acquirebant, hoc est cupiditatibus aliisque animi motibus regendis ita se assuefaciebant, ut non sine aliqua ratione se bios divi tes solos potentes, solos liberos, S solos felices es e a ctarent quia nempe nemo hac Philosophia destitutus

tam faventem semper Naturam atque Fortunam habere potest, ut votorum omnium quemadmodum illi compos fiat. Vt autem hasic Ethicam meam concluderem , diversas occupationes quibus in hac vita homines vacant, aliquandiu expendi, atque ex iis optimam eligera conatus

sum Sed non opus est ut quid de aliis mihi visum sit hic

SEARCH

MENU NAVIGATION