Everardi Ottonis, antec. Duisb. Papinianus, sive De vita, studiis, scriptis, moribus et morte Aemilii Papiniani, jurisconsultorum coryphaei, diatriba

발행: 1718년

분량: 491페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

i68 C A P U T X. . Asietaribus Ulpiano & Paullo Pr denti . mi nomine honoratus , sicut Quintus Mucius Prudentissimus homo Ciceroni pro Caecina cap. XVIII. & Cassius Longinus Jurisconsultus , Vir prudentissimus appellatur, apud Aggenum comment. in Frontinum de limitibus agrorum pag. s7. edit. Goesii. Denique huc reserendum, quod Justinianus in principiaNovellae Constitutionis CVIII. et Sapientissimi elogium tribuit 3 Παπανω τῶ

φω-τω. Jurisprudentia enim non aliud est, quam civilis sapientia, ut Ulpianus ait in I. I. g. s. D. de Extraordinariis cognati nibus. Et quemadmodum apud Graecos Sapientum nomen retulerunt , qui Respublicas legibus ac jure fimdarant , sic antiquus ΡΟ- pulus Romanus, auctore Pomponio, Sempronium Mφον, & Publium Attilium ideo' appellavit, quod in jure civili prudentes esse putabantur. Masurius apud Athenaeum lib. XIV. cap. s. ο παν- mepia dicitur: at, qui omnes superabat,

tissimi ingenii vis, S merito ante alios excellens Papinianus. ut idem Imperator scribit in I. 3o. C. de Fideicommissis. Titulos a recentioribus Interpretibus passim ei adscriptos sciens omitto: non tamen unicum Cu- .

jacii: quod is unus optime ejus ingenii do

182쪽

PAPINIANUsJ-ISCONsULTUs. I tes cognovit, & scripta explicuit: vitaque ac studiis veram ejus imaginem expressit. Nemo unquam, in vita Papiniani, Quaestionum libris praemissa, inquit, Papiniano quari potest, nis per deridiculum: nemo unquam unus Papinianus erit. Ut Homerus unus Poetarum princeps : sic unus Princepsyurisconsultorum Papinianus: bibliotheca, ut Eunasius de quodam Philosopho. Hic unus praeceptor )urisconsultorum, quod non dimerentur ipse Paullus, Ulpiantur Tr

phoninus: Papinianistae dici possunt, nullus Papinianus. In hoc uno est aflum juris ad ,

quod confugiunt consui inopes.jus εμxνυχον, at Aristoteles ait. Hactenus ille. g. II. Quod si nunc in rem praesentem ire lubet, quod res est, deprehendemus non nimias laudes Papiniano tributas. Sive enim cum Antonio apud Ciceronem Jurisconsul tum definias, qui legum dc consuetudinis ejus, i qua privati in civitate utuntur, &ad agendum, & ad cavendum est peritus. Sive cum Holmano eum describere mavis, quitum aequi & boni, tum juris civilis peritus, populo se ad respondendum, interpretandum, cavendum atque agendum dedit: utroque modo ipse Papinianus definitus esse videtur. Neque enim is hactenus ceteris

Iurisconsuliis similis, qui unam Jurispru-

L s dentiae

183쪽

l . C A P V X. dentiae partem diligentius sibi excolendam existimabant: idque Medicorum exemplo, quorum alii morbis, alii vulneribus, alii sculis, aut alteri corporis parti medentur: verum ita in omnibus juris partibus excel-Iuit; ut gentium ac civilis, divini ac h mani , antiqui ac novi, publici ac privati, scripti ac non scripti, civilis ac Praetorii, aeque esset peritus. Eamus per singula. Cicero lib. I. de Legibus scribit, inter ea, quae in hominum doctorum disputatione versantur, nihil esse praestabilius, quam plane intelligi, non opinione, sed natura jus

esse constitutum A Natura autem a veteribus diuidebatur in com-unem omnium animantium , dc humanam , quae per rectam ratiocinationem in solo homine operatur. Hinc si homines faciunt ratione, quae bruta faciunt inclinatione naturali, jure naturaeficiunt: cetera Ujus gentium sive hominum pertinent; quod ipsum natura, in I. I . D.

de Condictione indebiti, jus naturale l. pen. D. de Justitia 'Dre, naturalis aequitas l. I s. D. de Captivis N postliminio, lex naturalis vocatur l. 2 . D. de. Stata hominum.

Unde liquet, quid sit quod Papinianus naturam & jus gentium promiscue usiarpat in I. 38. g. 2. 3. D. ad Legem Duam de adi,

teriis , quamvis de solo eo jure, quo hQmi-

184쪽

PAPINIANUs JURIsCONSULTUS. IIInes utuntur, , ei sermo sit. Sollenne autem

huic est, xx ipsis naturae fontibus jus deducere, quod quibusdam selectis exemplis demonstrasse juvabit. In l. 7. g. I. D. Si

tabulae aestamenti nullae extabunt, haec ejus habentur verba : Non sc parentibus liberorum, ut liberis parentium, debetur hereditas. Parentes ad bona liberorum ratio miseratioisis admittit liberos NATURAE, simul'parentium commune votum. Id est, liberis te nentur: parentes aliquid relinquere, ex praecise debito naturali, & conjectura naturae, qua parentes id creduntur velle, ut natis optime prospectum sit. Parentes autem luberorum hereditas non sequitur, ex juris naturalis necessitate 3 sed ex virtute & pie- tate, quia turbato mortalitatis ordine suc- sedunt, ut ipse eleganter ait in I. I s. pr. D. de. Inviciose testamento. unde luctuosa tri- . stisque eorum Accessio vocatur in I. ult. C. . de institutionibus. I. ult. C. Communia de Socessionibus. Scilicet natura per amorem parentum erga liberos intendit consereationem sui atque generis: id quod in amore.

liberorum erga parentes non cernitur. Egregie hoc confirmat Philo Judaeus de Vita

Mosis III. Cum lex naturae si, ut liberi parentibus, non parentes liberis in bona succedant; Moses id, suod contra vota parentum

malique

185쪽

i et ' C A P 'U T X. i 'malique ominis erat, texit silentis. Alterum non minus elegans peritiae juris naturalis specimen dedit in I. 29. f. 2. D. de Donationibus. ubi illum, qui partem bonorum Proximae cognatae viventis & ignorantis donisit, adversus bonos mores N jus gentium

festinasse scribit. Rectet Musmodi enim

praefestinata donatio continere videbatur votum captandae mortis Cognatae, quod piecta,minatae sunt leges: nec insidiarum proj ratio ulla cognatis fieri potest, quin boni civitatis mores & gentium jus laedatur, quo jure nesis est homini hominem insidiari, quia cognati sunt. Seneca pactum hujusmodi spem nefariam Vociare, Ulpianus θε mpraematuram in I. 2. D. de Collatione; Iustinianus acerbissimam enamque irissi mili periculos eventus, in I. ult. C., de Passis; Iulianus denique improbum eum esse arbitralatur, qui soliicitus est de vivi hereditate, eri. g. 2. D. de Vulgari N pupillari sub

tutione, eumque contra bonos mores pacisci ait in I. 61. D. de Verborum obligationibus.

ι Schilterus Exercitatione ad Pandectas VIII. g. 39. existimabat, Papinianum bonis moribus ideo hic adjecisse jus gentium 3 quia tale pactum liberam testandi facultatem impediat. Minus, ut puto, accurate. Quanquam enim cum Stoicis fortasse ea in opi-

186쪽

PAP1NIANUS IURISCONSuLTUs. Iranione filii j testamenta & commendationes morientium, eX animorum affectione illa,

quam communem inter homines natura inristituit, natas esse, ut M. Cato Stoicus apud Tullium III. de Finibus demonstrans inducitur : haec tamen ratio prohiberet tantum pacta reciproca, de mutua paciscentium successione, de quibus hic non agit noster. Properemus igitur ad tertium Gemplum, dc videamus, num recte Ρapinianus dixerit, novercam Cum prisigno , vel socerum Cum nuru nuptias Contrahentes, incestum jure gentium committere, in I. ult. D. de Co dicitione Me causa & I 38. f. E. D. a Le

gem yuliam de adulteriis. Nemini equidem dubium esse potest, incestas & nefarias hasce

nuptias esse; cum pudori, castitati, verecundiae naturali, publicaeque honestati t les conjunctiones adverlantur, & non nisi turpissima confusio, ex diversis hisce rei tionibus commixtis, oriri possit. Matris quippe loco colenda est noverca, ut quae successit matri in eadem domo & toro. Unde Spartianus Caracallam novercam ducen

tem , ait, cum parricidio iunxisse incestum

cap. X. in ejus vita. Socer quoque parentis loco est, & pater vocatur, in I. I 6. D. Soluto matrimonio, I. f. de His quibus ut indignis. quod Plinius confirmat lib. VII. Historia

187쪽

storiae naturalis cap. I 3. Nurus genern ejω omnes, qui se patris appellatione salutatarent. & alii apud Cujacium lib. IX. Observationum Cap. i8. hi ratio haec essicere tantum quibusdam videtur, ut duro civit1 vel moribus nuptiae illae incestae sint ; cum inter parentes & liberos, cognatos & sanguine junctos duntaxat, non inter assines jure gentium incestus Committatur. Verum credamus licet Papiniano , incestum jure gentium committi, si socero nurus, vel noverca privigno Commisceatur. Bis Sanctus enim Apostolus I. ad Corinthios V. principio: ne inter gentes quidem nominari , ait, ut quis uxorem patris habeat.' Ipse Jehova nuditatem novercae detegere vetat, Levitici XVIII. p. 8. Valerius Maximus lib. V. cap. 7. nuptias has improbas Voc a faces , impium pestoris Uuisus. Gravissime etiam Cicero pro Cluentio Avito: Nubit, inquit, genero socrus Iauspicibus nullis , nullis auctoribus, funestis omnibus. O mulieris scelus, incredibile, praeter hanc unam in omni vita uritum I O libidinem e frenatam , ω indomitam O audaciam singularem I Adde Grotium lib. II. cap. s. f. I 3. & Brisibni. um de Jure connubiorum prope ad finem. g. III. Tantum de studio juris gentium. Veniamus ad Jus divinum, Fod ad religio-

188쪽

PAPINIANUs IURISCONSULTUS. I nes, vota, serias, sepulcra, caerimonias &omnem sacrorum rationem pertinebat: erat

hoc species juris publici, & alio nomine jus

pontificium appellatur. Conquestus est Cicero suo tempore, neminem universi juria 'stientiam tenere, & pontificium jus, qu tenus conjunctum erat, a plerisque negligi. Idem vero nostris moribus nimis eheu lqueri liceat. Renunciantur indies Utriusque juris Doctores , quorum plerique , in Jure Canonico adeo hospites sunt & per bgrini, ut ne prima ejus principia degustaverint, nec omnino quid sit jus illud, quod profitentur, quod in foro regnat, & ce tum ante annis, quam jus civile in Germ nia fuit receptum , intelligere videantur. Mature igitur Jurium Studio omme dandum est Papiniani exemptui hujus animus utramque disciplinam ex asse complexus est: ut vere siVe, ut veteres

locuti, aequimanus vocari possit. Atque ita oportuit. Cum enim in Legibus XII. Tmbularum unde origo totius juris) jus sacrum, publicum & privatum csset compre- hensum, primi earum interpretes fuerunt Pontifices, & cum haec scientia ad Juris- consultos dein transata esset , illi nihilominus juris civilis, ut hi juris divini notitiam habere debebant. Hinc in majore gloria semper

189쪽

semper fuerunt Scaevola, Torquatus, Coruncanius, Labeo, Capito, Trebatius, S hinus, Nerva quod ad respondendum de divinis pariter ac humanis rebus parati ecsent. His autem suo merito & noster a censendus, utpote cui prae Ceteris, in ma- teria de rebus sacris, testimonium denun tiavit Justinianus g. Io. Institui de Divisone rerum. .Ubi ad haec I. . D. de Contrahenda emtione verba digitum intendit: AEde sacra terrae motu diruta, locus aediscit non es rofanus , N ideo vaenire non potest. Idem scribit Seneca Consolatione: ad Helviam cap. XIII. Si magnus vir cecidit, magnus jacuit. . Non magis illum contemni , quam mm aedium sacrarum ruinae. calcantur quas religiosi ac flantes adorant. Insigne pro

fecto est Cin Papiniani dictum, hic loci mi

nime praetereundum, in l. 43. D. de Religiosis dc sumtibus funerum: Propter publicam utilitatem , ne insepudia cadaUera jacerent orictam rationem insuper habemus: quae nonnunquam in ambiguis religionum quaestionibus omitti solet; nam summam esse rationem , quae Pro religione facit. Cur ita λ Tanta corporis humani est praestantia, ut alia animantia eo pasci, indignum visum fuerit Plerisque gentibus , quae ideo ossicium se- Peliendi non tam homini, quam humanitati praestari

190쪽

PAPINIANUsJURISCONsoLTUs. IT praestari dicunt. Sed apud Romanos accedebat religio quaedam sepulcrorum, secundum quam, auctore Tullio, Deorum manium jura sancta erant, hique leto dati Divi habebantur. Inde summus ille rei religiosae favor, quem idem Papinianus eleranter docet in I. so. D. de Petitione hereditatis emamvis ibi inquit, fricto jure nulla teneantur amone heredes, ad monumentum faciendum; tamen 'incipali vel pontiscali auctoritate compellumlur, ad obsequium ultimae voluntatis. Conjunxit Principis & Pontificis au storitatem, quemadmodum Ulpianus decretum Pontificum & Principis jus sum inι8. D. de Religioss. & Ualens Imperatoris permissum in I. ult. D. Ut in possessone legatorum. Princeps enim plerumque erat Pontifex maximus, deque rebus religiosis, sacris & sanctis cognoscebat. Ut ex Dione lib. LIV. Plinio lib. X. Epist. 73. Tacito lib. III. Annalium s8. βpartiano in Hadriano aliisque constat. Innumeri hoc ipsum docent lapides, in quibus Romani Imperatores Pontifices Maximi vocantur , sed primum ex opere Gruteri aeterno, quia ad Papiniani aetatem pertinet,

tantum appono:

SEARCH

MENU NAVIGATION