Everardi Ottonis, antec. Duisb. Papinianus, sive De vita, studiis, scriptis, moribus et morte Aemilii Papiniani, jurisconsultorum coryphaei, diatriba

발행: 1718년

분량: 491페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

sententiam, qua in L 2. D. potiores in pignore respondit: Eum , qui generaliter bona debitoris pignori accepit, potiorem esse eo, cui postea res certa specialiter obligata est ue quamvis ex ceteris pecuniam suam redigere possit. Cyprianus quippe Regnerus ab OostergaDisputatione XXXI. g. 7. usu abrogatum noc Caput asserit: Goniam indulget malitiis, dum permittit creditori generali , ut possit rem specialem posteriori creditori obligatam auferre, quamois ex ce teris bonis sibi satisfacereposfit. Nec is solus. Schilterus quoque Exercitatione XXXIII. g. 32. jurisdictionem hic temperandam monet, ut hypotheca specialis integra servetur creditori posteriori, si prior universium debitum ex ceteris bonis redigere possit. Id enim, ait, jus naturae praecipit, ut quicquid e detrimento possit concedi, id tribuatur cuique, etiam ignoto. At non dissicile erit amoliri horum, & quotquot alii sunt, Censuram iniquitatis. Saepe enim varieque in libris iuris civilis repetitam legimus regu lam: Praevalere qui praevenit, & jure pO tiorem esse, qui tempore prior est, I. II. pr. L I 2. f. 2. D. I. 2. 7. 8. C. aeui potiores in pignore. Iam autem oratio generalis sermonis compendio res singulas, Sc omnes species comprehendit, unde jus in omnia bona

212쪽

bona creditori priori quaesituni, saeto debitoris auferri nequit. Non inficiamur, humanius facere primum, ut abstineat restecialiter obligata, si id sine incommodo suo facere possit: at ejusmodi humanitatis ossicia, certis casibus usum habitura, non possunt a Legissatore civibus praescribi in necessitatem, qua juri ipsorum persecte a quisito derogetur, ut recte reponit Hub rus in Eunomia ad hane l. Quod autem deiasu sori contrario Cyprianus movet, ad Curias Hollandiae pertinet, propter specia 'lem ordinat. Polit. Holi. an. . Moribus Germaniae sane non est dubium, quin secundum Papiniani sententiam, in summis Imperii & provinciarum dicasteriis, quotidie pronuncietur, teste Mevio ad Pus Lu-becense pari. 3. tit. I. an. I 2. n. 6o. Gallio

Lib. 2. Ob 2 s. n. 3. by 4. Mynsingero cent. VL OV p Κceppen deci . 28. n. 6. Carp-ΣOvio pari. I. const. 28. def. I 28. & Decis 62. ubi diversa praejudicia.

g. VIII. AEquus igitur fuit in consiliis& juris interpretatione. Nunc, ut Iurisconsultum sistamus omnibus numeris abse- lutum, quid in cautionibus & formulis praestiterit, restat investigemus. Cautiones intelligo remedia , quibus Jurisconsulti cli entes suos, in illis rebus, quibus vitae λ- cietas

213쪽

aoo CAPUT X. cietas 'continetur, Uversus dolos . & ci cumscriptiones aliorum, securos praestabant. Formulae autem solennes erant verborum conceptiones, in rebus non tantum

iudicialibus, sed extrajudicialibus , in

emancipatione, cessione, sponsalibus, con- Ventione in manum, cretione, dc quae sunt generis ejusdem, constitutae. Utraeque ad munus Jurisconsultorum pertinent, quos ,

exigente Tullio , ad re pondendum , est

ad agendum, ad cavendum peritos esse o- Portet; utraeque etiam viam ad opes & honores aperiebant, auctore eodem lib. II. de Officiis cap. I9. Injure, inquit, cavere' constio juvare, atque hoc scientiae genere pro desse quamplurimis , vehementer o as opes augendas pertinet; s ad gratiam. Ita autem

cautiones Papinianeae sunt comparatae, ut, si cum cautelis Caepollianis eas conferre placet, verissimum esse deprehendamus, no

stras declinationem mali, illas callidae mo litionis fraudem , nostras simplicitatem, illas subtilitatis gloriam ue nostras consilium, illas crimen aviditatis spirare. Ut Aquilii prudentiam in cavendo, non in decipiendo olim perspectam habuit Populus Romanus , sicianos cum stupore miramur Papinianum; cujus quot Eurematica , totidem Themidis . Oracula esse videntur. Non longi erimus, iu

214쪽

' in his recensendis, quia Henricus Brenck- man, Vir Cl. capite XII. eruditissimae tuae de Eurematicis emtribae, otium nobis fecit. Eleganter enim docuit esse in I. 8. g. s. D. de Dincio se quemadmodum nempe testamentum, in quo pupillaris substitutio est facta, nunc pro duplici testamento habendum sit , nunc pro uno dua' rum causarum. Alia in I. b. b. II. D. de

Peculio , l. 2 . D. Depositi, I. as. D. de A in ratione bi periculo tutorum I. I 2.

D. de Vulgari bi pupillari substitutione & I.

77. g. D. de Legatis lib. 2. latere ostendit & explicuit. Addi potest l. II. g. 2. D. de Duobus reis , ubi respondet, partes viriles deberi: quia non fuerat alectum , sngulas in solidum spospondisse , ut duo rei promittendi serent. Non quasi praecise illud exprimendum fuisset, si singuli in solidum se

obligare vellent, nam & tacito intellectu id fieri poterat, ante Novellam os. &ὶμ sciebat, creditorem fingulorum personas in solidum intueri, I. 8. D. eodem l. 7. D. Locati. Sed quia non facile probaru erat, quando habuissent hoc in animo contrahen- . tes, ut duo rei constituerentur, igitur amqbiguitatis tollendae causa, suadet ut adjiciatur. Multa alia exempla C acius in commentariis observavit. Nec minor formu-

215쪽

roa CAPUT X. Iarum seges est; vel sola consideretur notabilis illa, de actibus legitimis regula, ini. 77. D. de Regulis Dris , ubi quinque illos, qui natura tua conditionem & diem rejiciunt, a ceteris distinguit accurate. Cautionem cum formulis habes in I. 33. D. de

Negotiis gestis: Prudentius faciet , s ad exhibendum, vel negotiorum gestorum fuerit expertus , & pleni harum sunt ejus Responsorum libri. Quid mirum i Advocati munere functus est, cujus proprium erat, liti- . gandi ut dc rerum privatarum formulas pret scribere; sine quibus in Urbe, verbis Q-Iennibus adsueta , nil rite, nil legitime fieri poterat. Quod autem nonnulli contendunt, jam Marcum Imperatorem plurimas hujusmodi formulas bono litigatorum Correxisse, id quidem ex Aurelio Uictore non probant, qui de solenni Cadimoniorum remoto tantum loquitur: Omnes quoque nunc sciunt, a Constantis demum formulas esse sublatas 3 cum ejus pater Constantinus veterum calumniota ambages , & captandae simplicitatis laqueos jam ante perdidisset. s. IX. Priusquam hinc discedamus, rationes Papiniani, ad decidendas controve fias passim allatas, sub examen revocare lubet. Cum enim jus in ratione sit positum , eaque verissima iuris atque injuriae regula habea-

216쪽

ΡΛ PINIANUS JURIsCONsuLΥus. zo, habeatur, omne profecto tulit puninam, si genuinas & solidas Responsis suis adjecit causas. Ratio quidam Rhetor ait, aniamus est ij medulla legum, quae aequum V b

num tuetur. Senecae autem tempore tanta

Iurisconsultorum fuit auctoritas, ut responsa eorum valerent, etiamsi. ratio non redderetur. Multa etiam ejusmodi in Digestis supe unt, quae nulla ratione fulciuntur. At mira ubique in Papiniani scriptis est vis consequentiarum , certatque ponderis subtilitas, ut nihil magis ad Mathematicorum laudem accedere videatur, si rationum acumen spectes. Est tamen ubi eum piget verbose rationem reddere , maxime u facile animo comprehendi potest. In I. 2o. D. de Compensationibus ait: Curatorem ob negotium copiarum condemnatum , pecuniam jure compensationis retinere non posse, quoniam ei non compensantur. Quae ratio non petit principium, ut Antonio Fabro in rationalibus videbatur: sed idem est, ac si dixis set, non compensantur , quia constitutum est, non compensari. Similem in modum Callistratus in I. ult. V. D. de Osseio Procuratoris Caesaris Paullus in I. 2s. f. s. D. Familiae erefundae & Marcianus in I. 9 I. 'D. ad Legem Falcidiam. Est etiam ubi angustior ejus ratio apparet. Quod enim per

manus

217쪽

2οψ CAPUT X.

manus traditum est, codicillis hereditatem dari non posse, id in I. Io. D. de Dre codicillorum illam rationem habere ait, quia alioquin testamentum vires acciperet per codicillos. At hanc convenire non posse codicillis ab intestato factis , Radulphus For-nerius lib. III. rerum quotidianarum Cap. 23. observavit. Sed nec melior est, quam ex nominum diversitate petit Constantinus in I. 7. C. de Illud magis turbat, quod Paullo, acutissimo Jurisconsulto levior ejus ratio videtur, quam ut sussiciat. Ubi enim in I. I. g. E. D. de Usuris tradit, Judicem non posse a Condemnato eXigere cautionem, de pendendis usuris post tempora judicati , hac illitur ratione, quia in potesate actoris es, Iudicatum exigere. Sed Paullus eum reprehendit, alia subjecta ratione: Gid enim pertinet ad vicium judicis

futuri temporis tractatus p Cui Cu jacius in Commentario ad hanc legem, & Nooditus lib. J II. de Foenore & usuris cap. XI. adstipulantur. Non etiam ratio bona videtur Accursio, quam adfert in I. 2I. D. de Senatustonsulto Silaniano e Senatui nimirum placuisse, domino a familia occiso, tempus petendae bonorum possessionis proferri ,1em vors causa, quorum libertatem quaestionis habendae gratia, negligi necesse es. Nam ex

218쪽

PAPINIANus JURISCONsULTUS. 2or constitutione Trajani de libertis etiam quaestio haberi poterat, I. IO. g. I. U II. Eodem. Rectius ergo Ulpianus in I. I. h. Lideo familiam necatorum quaestioni subjiciaendam ait, quod aliter nulla domus tuta esse possit , nisi periculo capitis sui cust diam dominis praestare servi cogantur. . bet aliquid ex iniquo omne magnum exemplum, quod contra singulos utilitate publica rependitur , ait Cassius hac de re apud Tacitum lib. XIV. Annalium cap. - . Minus item adaequatam Papiniani rationem, in I. 33. D.

in ede Usu fructu jugistat Clarissimus Schil-terus Exercitatione ad Pandectas XVII. g. Atque in eodem Vitio cubare L I s. g. I. .

Si cui plus quam per Legem Falcidiam, reprehendit idem Exercitatione XXXIX. g. is s. Quid dicemus 3 Homo suit Papini

nus, non Deus 3 nec omnium exacta ratio reddi poterat. Plerisque etiam Jurisconsultis familiare esse, ut regularum iuris, quas a majoribus per manus acceperant, rationes neque nimium diligenter conquirant, neque reddant nimis bonas, Cujacius animadvertit lib. XVII. Observationum cap. , I s. &Anton. Matthaeus Disputatione fundamentorum X. Accurate, ut omnia, He mannus Conringius de Prudentia civili cap.

XIV. scribit: Rationem latae cujusque legis

fere

219쪽

1M CAPUT XI. sere latere, quum rarissime adjici soleret, aut quae adderetur, in speciem plerumque, i serri, dissimulata vera legis causa: ac proinde vix quemquam, nisi sagacem, ac rerum, temporum locorumque peritum, aret

canam legis causam divinando assequi posse , idque verisimum etiam esse de iis rationibus, quae aut praemittuntur, aut subjunguntur Justinianeis quibusdam ; non tuto videlicet iis credi, & saepenumero aliud longe, quam loquantur verba, prudentissmum legissatorem intendisse.

EJUS PRAECEPTOR,

DISCIPULI. SECTA

3. I. Provinciales juris discendi gratia Romam profectio ubi Marci tempore Scaevola; Papiniani'aliorum praeceptor, . salmam Puris udentiae tenebat. II. Ε-um non videri Muciorum gentilem, nec am phonino irrisum. Fuit Graece doctus, θ' assectator antiquitatis 3 In responsis brevis, S ideo obscurus; id sit Signum Dei in ejus L 38. g. 2. D. de Auro argento. III. Papinianus superavit praeceptorem, quod de voluntatis etiam quae-Ε - stionibus

220쪽

Rus PRAECEPTOR, M. . sionibus respondit,qlaudem inuitaritis apud omnes servavit. IV. Hus sem. rentia contra Scaevolam confrmata in I. 28. D. de Pine Iset,l pen. D. Me manumissione , D. g. 2. ad Legem Fancidiam, fretum in I. I. pr. D. de . Vulgari Upupillari. V. De discipulis Papiniani Lampridii locus purgatus illustratus. VI. Nulli Sectae totum se' addixit, quas erciscundus , in Sabini

sententias tamen magis Fronus. f. I.

Considor vi singulas Iurisconsulto

rum coryphaei dotes, qua potui, diligentia & cura: nihil tamen effeci, nisi simili modo explicem, quo usus suerit praeceptore, quos habuerit discipuislos , & cui denique sectae fuerit mancipatus. Praeceptorem nos. ignorare noluit Spartianus, cum in vita Caracalli cap. VIII. scripsit: Papinianum amicissimum fuisse Imperatori Severo, memoriae traditur - - eumque cum Severo professum sub Scaevola. In Urbem nimirum hoc tempore juvenes, CX omnibus Romani Imperii provinciis, tanquam ad mercatum , studiorum & bonae mentis ossicinam, confluebant. Syria quidem, etiam Emisa, optimorum Rhetorum

SEARCH

MENU NAVIGATION