Everardi Ottonis, antec. Duisb. Papinianus, sive De vita, studiis, scriptis, moribus et morte Aemilii Papiniani, jurisconsultorum coryphaei, diatriba

발행: 1718년

분량: 491페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

ARABICUS. ADIABENICUS V. PARTHICUS. MAXIMVS PONTIFEX. MAX.

Quam magna autem sit ratio, quae pro religione iacit 3 non tamen adeo superstiti sus fuit Papinianus, ut ejus prael tu i fiingi voluerit aliorum hominum liberi tem. Hinc in I. 7 I. g. 2. D. de Conditionibus Udemonstrationibus, cunn docet, qu 'ties conditio remittitur, remitti etiam cautionem Mutianetis; proponit hoc eXemplum : Nitio centum relicta sunt ita , ut a

monumento meo non recedat, Conditionem

Cum cautione remittendam, ait, nisi desuncti fuerit libertus. Rursus sapientissime sepulturae favet, non autem impensis sepulcrorum minus necessariis: Ineptas voluntates defunctorum circa sepulturam, veluti -- fles , aut s qua alia supervacua, ut in funus impendantur, non valere Papinianus lib. ILL Responsorum scribit, reserente id Marciano in l. II 3. f. M. D. de Legatis lib. i. Et alio loco in conditione monumenti facie di, ita, ait, servandam esse ultimam voluntatem, si probabilem modum non excedat, in I. so. g. I. D. de Petitione hereditatis.

Qua in re Solonem sequitur, Numam ει Decemviros. Vide Ciceronem II. de Legibus cap. 3. s

192쪽

rri s IV. Quod Plinius lib. VIiΙ. Εpistola

a . de Aristone Iurisconsulto scribit, curae ei semper fuisse, sic jura publica, ut privam , sic antiqua , ut recentia , A rara, ut asst a tractare, idem de Heroe nostro jure meritoque praedicamus 3 cujus tanta universi juris peritia fuit, ut nullo remm tractandarum delectu, de quacunque iuris usitati, aut raro contingentis parte sententiam rogatus doctissime respondere posset. Vix ille tot leges inter se pugnantes in concordiam adduci posse rebatur, aut juris novi rationes sibi constituras sperabat, nisi originem & progressum juris veteris exploras,iet. Mole enim sita male cohaerente jamdudum laboraverat Iurisprudentia, adeo ut

Pompeius, Sylla, Caesar, Cicero, aliique jassi consilium ceperint Ius Civile ad certum modum redigendi, atque ex immensa legum super alias cumulatarum silva, optima quaeque & necessaria in paucissimos libros conferendi. - Hadrianus Edicta quidem Praetorum in unum couerat volumen Ised Imperatores quotidie Constitutionibus suis jus, id est veteres leges, Plebiscita, Senatusconsulta, aut Jurisconsultorum auctoritates varie immutabant, ejus rigorem aut benigne temperantes , aut humanitatem severe corrigentes: ut proin jus a Con- M a stitutio-

193쪽

CAPUT X.

stitutionibus caute separandum , dc vetus novo colligatum addiscendum esset, licet illud usui nulli in tritura forensi futurum.

Multa antiqua sepulta, tum mores Veter. que noVosque tenentem , V multarum vel

rum legum divumque hominumque rudentem, Iurisconsultum jam ante descripserat Emnius. Summus autem Cujacius lib XUΙ. Observationum cap. 4. primum observavit,

placuisse Papiniano, in variis capitibus jus antiquum sic pertractare, quasi nulla fuisset Constitutio, quae id ivisset sublatum.

Exemplo utitur legis 2 s. g. I. D. Suando dies legatorum cedat , ubi ita eum scribere putat, quasi ex naturali obligatione, qua tenetur pupillus, nulla nascatur actio 3 cum tamen Constitutione Divi Pii utilis prodita jam esset. Similiter in I. 72. g. 2. D. de Conditionibus bi demonstrationibus eum tractare de eo jure, quod obtinuit ante Constitutionem D. Marci, remissa cautione fideicommissi. Utilissima haec & elegans videbatur observatio; nisi intercederet Iohannes Robertus lib. II. Receptarum lectionum.

cap. II. & lib. III. Animadvertionum Cap. 2I. qui nulla ratione ferendum duCit, tantam aut imprudentiam aut malitiam Pap1niano tribui, ut ea, quibus posteriore iuro

derogatum esset, pro iis quae jure obtinerent,

194쪽

rent, distinctionibus etiam adhibitis, & rationibus adductis, venditaret, adeoque R sponsis iis tenebras offunderet Cimmeriis longe obscuriores. . Laudandus est Roberti zelus, quod Jurisconsultorum Coryphaeum vellicari non sinit. Uereor autem ne prae odio, quo in Cujacium iniquior nonnunquam, et hic affingat, quod ab ejus sententia longe erat alienum. Ad imprudenutiam enim quod attinet, no quidem fraudi fuerit Papiniano, hujus illiusve Constitutionis aut rescripti e tot millibus, igna rum immemoremve fuisse. Illo praesertim MVO, quo Imperatores, ut Tertullianus aequalis ejus ait, totam illam veterem dc squalentem silvam legum, novis Principalium rescriptorum & ediis horum securibus truncabant & caedebant. Neque solus foret Papinianus, cui haec igno rantia objiceretur: nam dc ejus praeceptori, dc assessoribus & discipulo objicitur: Scaevolae in Lult. D. de Servis exportandis, Ulpiano in I. 36. D. de Pignoratilia aditione, Paullo in Ly8. f. I. D. Mandati & Marciano in I. 6. g. ult. D. de Rerum divisone. Nullo praeterea colore sic malitiam Papiniano impingi causatur Robertus. Quidni enim in Qtia:-ssionum libris, unde hae leges desumtae sunt, - tractasset de jure certo magis, quam de in-

195쪽

181 C A P v v X. eerto & vario, 'quale io Constitutionibus

deprehenditur Z Nullum hic consultoris versabatur periculum, qui nullus adsuit, nec ex fael o respondendum, sed ex ratione juris disputandum erat. Adde, non omnes Principum Constitutiones statim pro jure generali obtinuisse. Iniquae palam rejiciebantur a Jurisconsultis in sori disputatione snec aequae aliter valebant, quam si actuum fiequentia esidit approbatae. Macrinus statuerat omnia Rescripta veterum Principum tollere, ut jure non Escriptis ageretur: ne ad alias causas facta proferrentur, quae ad gratiam composta erant , ut notat Capitoli ,

nus. Hactenus igitur injuria Cujacius a R herio reprehensus, qui 2Emilium exercitii gratia, neque novi juris ignarum, sed scientem prudentemque in jure antiquo sic

versitum ess e profitetur. Nec tamen multum restagabor, si quis in d. I. 2s. cum Florentina, Norica & scriptis libris, nec um sistior factus legat, sensu plano & concinno. In I. 72. autem juris recentioris aperta 'mentionem facit Papinianus , ut adeo bina haec .eXempla non satis pertineant ad id, quod erat demonstrandum. Non etiam admittam tertium, quod Duarenus adsere lib. II. Disputationum anniversariarum Cap.

quasi Papinianus in I. 8 D. de Furtis re-

196쪽

ψqnderit de ipso jure, ex Lege Iulia pecu

latus: Marcianus vero in I. q. D. ad Legem Puliam peculatus de Constitutionibus Trajani & Hadriani. Quis enim credat illum, qui fuerat Advocatus fisci, quemque nihil fugiebat, has ignorasse, aut in M'sponse ruo praeteriisse. Magis placent viae, quibus Concordiam tentat Amplissimus Byn-kershoeli lib. IV. Observationum. cap. 3. His igitur rejectis, omnino ad reliquias juris antiqui referri debet, quod in I. II. D. de Legatis lib. I. Papinianus ait: fideicommicium, quod defecit praemoriente filio, cui relictum erat, non fieri caducum, sed remanere apud pagrenna; quia non ut heres , sed ut pater rogari videtur. Lege enim Julia caducaria jus ea, quae in testamento de ficiebant , capiendi heredibus ademtum, populique aerario delatum fuit, exceptis parentibus & liberis quibus jus caducorum capiendorum adimere Lex erubuit. Idque antiquum, quod apud Ulpianum tu. II. g. 2. & Celsum in I. 29. D. de Legatis lib. 2. & Justinianum in I. unis. C. de Caducis tollendis vocatur. Juvenalis Satyra IX. . Dra parentis habes , proster me Icriberii

heres as

, mc non bi dulce ca-Legatum omne capis

. ROMA

197쪽

184 Capuae X. Et illud ab antiqui juris observatione repe

tendum est, quod Ρapinianus non volutuconveniri tonsorem ante debitorem principalem , u is locuples sit. Indicat hoc no minatim Iustinianus in Novella Constitutione ψ. cap. I. Rusque rei vestigium reliquit in I. II. D. de Duobus reis, respondens; reum stipulandi, si velit, dividere

actiones contra duos reos promittendi rosese: nec enim cogendus est dividere a nes, quemadmodum scilicet cogeretur, si fide-jutar correus non esset. Videbatur enim

quendam habere pudorem, si quis fidejusesorem prius appellet, quam debitorem idoneum dc praesentem, Idque lege antiqua olim positum ait Justinianus principio dictast Novellae. Constitutionibus vero electio dari coeperat, sed antiquum servat Papinianus: Cicero lib. XII. ad Atticum i s. fixod scri bis is iunio te appellatum: Omnino Corni ius reus principalis est med tamen scire velim, quando dicatapospondisse. dclib. XV Lepistola De summa agi prorsus vehemen ier sei severe volo. Eis sponsores appellare,

Cidetur habere quandam δυσωπίαν, tamen hoc quale si, con eres velim. Possumus enim, ut sponsores appellentur, 'ocuratorem introduccre. Neque enim illi litem contestabuntur,

quo facto nonsum nescius, sponsores liberam Quin-

198쪽

PAPINIANUs JURIS CONMILTUs. 18 Quintilianus Declamatione CCLXXIIL Non aliter salvo pudore ad sponsorem venit creditor, quams recipere is debitore nonpossit. f. U. Quintus Mucius, Sulpitium ad juris civilis studium exstimulans,dixisse sertur rTurpe esse patricio, dc nobili lc causas oranti, jus, in quo versatur, ignorare. Turispe etiam fuerit Papiniano, causarum patro

no, & Magistro libellorum, & Praefecto

Praetorio, juri tantum absoleto operam dedisse, illud vero, quod in ipsis rerum obtinebat argumentis, ignorasse. - Nota erat praeceptori ejus Scaevolae gravissima Petronii de fictis Declamatorum fabulis querelaradolestentes in scholis fieri stultissimos, quia nihil ex iis, quae in usu habemus, vel au diunt, vel vident 3 sed hoc tantum profi'

ciunt, ut, quum in forum venerint, putent se in alium terrarum orbem delatos ;idcirco non tantum in ambiguis 8c umbra

ticis disputationibus, sed quam maxime in usu fori occupabatur 3 eadenaque opera, qua consulentibus de jure respondebat, discipulis quoque suis in atrio principia juris instillabat Quot fragmenta, tot fere te stimonia ejus rei dedit Papinianus 3 cum ubivis ad Rescripta dc Constitutiones Principum , Tiberii, Vespasiani, Domitiani, Trajani, Adriani, Pii, Marci , Commodi,

199쪽

Severi & Antonini provocavit, illudquestilenne N hoc jure utimur dilutationibus suis subjecit: qua de re jam supra actum,

Pag. 22.3 & 98. nec diu his immorabimur, quia cum aliis id habuit commune. Illud non aeque, quod summo ingenio, dc divina paene mentis acie, multa invenit nova, dc mirum in modum ex ipsius naturae sinu I risprudentiam auxit & locupletavit ut m jori, certe pari jure, quo Scaevolam Uel- .lejus lib. II. cap. 26. divini humanique juris auctorem celeberrimum,&Eutropius lib. VIII: Ulpianum juris conditorem. vocat , noster etiam novi juris auctor, & conditor, & l gislator appellari queat. Non illi servili Capitonis exemplo placebat , in omnibus, quae a majoribus acceperat, veris & falsis, perseverare t sed ingenii qualitate & fidu, Cia doctrinae non vulgaris, cum Labeone, multa innovare jurisque pomoeria extendere instituit. Auctorem laudo optimum Iusti nianum, in Novella Constitutione ΙU. cap. I ubi, cum definit, absente reo, prius Cum side jussere experiri licere: non, inquit, Te tus lex aliquam hoc loco medeari rationem δε- itam habuit, quamvis magnus ille Pa manus primus ista introduxit. Locum Papiniani in fiagmentis, quae superstini, quae-lieris frustra, cum inter deperditos habea-

200쪽

tur. eadem materia de fid tabribis primus auctor fuit, producendae epistolae Divi Adriani ad mandatores, cum de solis fidejutaribus esset concepta, in I. 7. D. de Adbus ribus tutorum,ubi ratio: Si enim quod datum pro alio solvitur: cur species actionis . aequitatem divisionis excludat Z quam inde mutuatus est Iustinianus in I. ult. C. de Constituta pecunia , ubi beneficium divisionis extendit ad constitutum. Rursus, si unus fid usibrum ante litem contestatam pro sua parte solvit, deinde conventus, stricto jure non liberabatur. Sed aequius & humanius esse censuit Papinianus, ut si alter solvendo sit litis contestatae tempore, per eXce ptionem ei, qui solvit, succurratur. L Is f. 2. D. de Fideisssoribus. Qtiam maxime autem admirabilis ejus prudentia enituit in

interpretatione ultimariam Voluntatum,

quae quo dissicilior, eo praeclarior semper visa est: in densa etenim illa caligine veri

tatis lumen requiri,omnisque voluntatis comjectura, ex intimis morientium penetrali hus erui debet, ubi nulla verborum vi aut significatione juvamur. Varia ejus eXemis

pia adferre possem sed instar omnium sit divinum illud responsum, quoque se ipsimi superavit in I. Ioa. D. de Conditionitas sdemonstrationibus , cujus verba sunt ista r

SEARCH

MENU NAVIGATION