Institutiones theologicae ad usum seminariorum. Authore Gaspare Juenin ... Tomus primus septimus

발행: 1704년

분량: 521페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

1 r 8 Institi Theolog. Pars I.

substantia spiritualis naturaliter desiderat, est intellectui creato possibilis: atqui substantia spiritualis naturaliter desiderat intuitivam Dei visionem: ergo possibilis est intuitiva Dei visio . Major syllogismi propositio videtur certa squia desiderium naturale non potest esse inutile in omnibus ac singulis speciei individuis; quipp eauthorem habet Deum, qui nihil potest frustra

moliri. Minor verδ ostenditur pluribus momentis, quibus utitur S. Thomas lib. 3. contra gentes cap. so.

Eo in capite S. Doctor sibi probandum assumi equod in naturali eognitione ,quam habent substantia separatae de Deo , non quiescat earum naturale de derium ; sed ulterius tendat ad cognitionem Dei prout inses , non otem in effectibus: id autem subsequentibus argumentis ostendit. Primo. Cognitio naturalis, quam substantia

spirituales habent de Deo, multum est imperfecta ; est enim abstractiva, seu, per effectus: atqui substantia spiritualis,quae habet,& advertit se habere imperfectam rei cognitionem, desiderat naturaliter habere persectam: ergo substantia, spiritualis,quae habet solam Dei imperfectam,hoe est, abstractivam, cognitionem, desiderat naturaliter habere persectam, seu intuitivam. Omne quod essνmperfectum in aliquaspecie , sinquit S. Doctor in desiderat eonsequi perfectionem illius speeiei. su; enim habet opinionem de re aliqua , q- i erfecta illius rei est notitia , ex hoc ipso ineitatur ad desiderandum illius reiseientiam. Praedicta autem eoDAxio, quam substantiae separatae habent de Deo , non e

gno cente . ipsius substantiam plane , est imperfectaeognitionis species .... Ex hac igitur cognitron quam babent substantiae separatae de Deo , non quiescit na- rurale defiderium ; sed imitatur magis ad divinam substantiam videndam. Secundo . Qui cognoscit alicujus causa' estectus, naturaliter desiderat ejusdem causae substantiam cognoscere: ergo , cum substantia spia

' - , ritua

122쪽

Dissert.IU. De Attributis inspecie. IIs

ritualis cognoscat Dei estectus, se ipsam nimirum& plura alia Dei opera , naturaliter desiderat cognoscere Dei substantiam ut in se est ; ac proinde habere intuitivam illius visionem : Ex cognitione effectuum inquit ibidem S. Doctor ) incitatur desiderium ad cognoscendam causime unde se homi nes philosophari inceperunt causas rerum inquire tes . 26n quiescit igitur scienda desiderium natural ter omnibus substantiis intellectualibus inditum, nisi eognitis substantiis effectuum , etiam substantiam causae ere stant: per hoc igitur, quod substantides

paratae cognoscunt omnium remm, quarum substa tias vident, esse Deum causam , non quiestis nat ..'ale

desiderium in ipsis , nisi etiam ipsius Dei substantiam

videουν. Tertio. Ubi quis cognoscit rem existere, naturaliter desiderat scire, quid res illa in se sit: ergo substantia spiritualis, quae scit Deum existere , naturaliter scire desiderat, quid Deus in se sit :Videmus autem cait quod videntes naturaliteriquias aliquid, scire desiderant, quid est ipsum , quod es intelligere ejus substantiam: non igitur quietatur naturale sciendi desiderium in cognitione Dei, qua sese iur de ipse solum qui a est. suarto. Substantia, cujus desiderium est inia nitum , nullius rei finitae cognitione expleri potest: atqui substantiae spiritualis desiderium cognoscendi est infinitum: ergo expleri non potest

Per cognitionem creaturarum,quae,quocunque innumero, quacunque in Persectione lupponantur,

sunt semper finitae: ergo solius Dei cognitione , cum solus sit infinitus, expleri possunt: tendunt igitur naturaliter in intuitivam Dei cognitionem, abstractiva enim lion tam Dei quam creaturarum est cognitio: Λἰihil sinitum , verba sunt S. Doctoris , desiderium intellectus quietare potest , quod ex-knde ostenditur , quod intellectus quolibet sin is dassaliquid ultra molitur apprehenderer altitudo autem O myrtus est sinisa euiuslibet substantiae ereatae 3 non igitur intellectus substantiae separata quiessis per

123쪽

rro Instit. Theolog. Pars L

per hoci quod cognoscis 'Uanrias creatas quantumcunque eminentes ; sea adhuc naturali desiderio tendit ad intelligendum substantiam, quae est altitudinis infinitae. Quinto , Substantia spiritualis, ubi advertit, se aliquid nescire,naturaliter desiderat eam nescientiam,seu ignorantiam pellere: ergo cum advertit se nescire, quid sit Deus, hoc est, cum advertit se non cognoscere Dei, ut in se est, substantiam, naturaliter desiderat eam nescientiam pellere, hoc est cognoscere Dei,ut in se est,substantiam:sic autem non cognoscitur, nisi per intuitivam,ut scholastici loquuntur, Dei visionem: Sient sinquit S. Thomas ) naturale desiderium ias omnibus intellectualibus naturis ad sciendum r ita inest eu n turale desiderium ignorantiam , seu nescientiam peialendi . Substantiae autem separatae eos seunt sub

stantiam Dei esse supra se , O supra id omne quod

ab eis intelligitur , O per consequenssetant,di inans substantiam Abi esse ignotam: tendis .gitur naturale marum desiderium ad intelligendam divinam μbstantiam.

Ex iis omnibus argumentis S. Thomas concludit, substantiam spiritualem, eam praesertim cui cognita est Dei existentia, habere desiderium nam turale intuitive cognoscendi illius essentiam: Ex eo autem naturali desiderio concludit , quod &nos susceperamus probandum, possibilem esse inmitivam Dei visionem, in eaque positam esse ultimam substantiae spiritualis beatitudinem .

Ex quibus c inquit 9 eo luditur, quod ultimas

Ite ias substantiarum separatarum non est in 1Ila coingnitione Dei, qua Deum eousseunt per Dassubsta Has , cum adhue earum desiderium dueat eas usque ad Dei substantiam 1, in quo etiam satis apparet, quφdia nullo alio quaerenda est talisma felicitas , quam n operatisne intellectus , eum nullum desiderium

eam is sublime ferat, si di desiderium istelligene

veritatis.

Objicies I. Substantia spiritualis non habet nam

tura

124쪽

Dissert.IV. De Attributis innecte. I ar

turale desiderium ad ultimum finem determinat'

sumptum , hoc est, ad possessionem objecti, quod Deus est, in quo posita est ratio ultimi finis ; sed

habet tantum desiderium ad ultimum finem in determinate sumptum, seu, ad felicitatem in eoni

muni , abstrahendo,an in Dei aut alterius objecti particularis possessione posita sit: ergo ex illo desiderio recte non colligitur possibilitas intuitiva Dei visionis. Resp. neg. ant. Nam I. ad id sertur substantia spiritualis, quod potest illius cognoscendi desiderium explere:id autem non potest beatitudo incommuni, seu, indeterminate sumpta. 2. Dato quod desiderium naturale ultimi finis determinate sumpti non reperiatur in iis, qui nesciunt, aue non attendunt, ultimum finem esse positum in intuiti va Dei cognitione, dicendum tamen est, illud reperiri in iis substantiis, quae ad Dei existentiam attendunt, quaeque norunt, in ipso solo positunx esse ultimum creaturae rationalis finem: id autem satis est, ut asseratur possibilitas intuitivae Dei visionis . Si naturale desiderium beatitudinis non feratur determinate in possessionem objecti, in quo posita est, immerito ex illo desiderio S.Thomas colligeret, Deum intuitiva visione possidemidum,esse ultimum creaturae rationalis finem. 4. Ea ratio non cohaeret cum celebri hile S.Augustini sententia, lib. I. Consess. c. I. eriti nos, Domine sad te,ct inquieta est cor nostriἔ,ctnec requiascat in te.

Objicies x. Illud naturale desiderium, cujus locis laudatis meminit S. Thomas, vel est innatum, vel elicitum: atqui neutrum dici potest . . Non. Primum, quia desiderium innatum ad ea tantum est, quae substantiit, in qua reperitur, per se potest comparare: quod quidem de intuitivae Dei visione, cum sit supernaturalis , dici non potest. Non etiam secundum, quia illud desiderium ab omnibus substantiis spiritualibus eliceretur: quod est salsum, cum multi sint homi nesqui de Deo nusquam cogitarunt. Tom. II, F Resp.

125쪽

r a a lassit. Theolog. Pars I.

. . Resp. ad I. neg. min. Ad 2. respondet Scotus in A. dist. 49. q. 8. illud desiderium esse innatum inec inde tamen sequitur, quod substantia in qua reperitur, possit per se assequi visionem intuiti-Vam , quippe multa appetuntur appetitu innato quae anima propriis viribus assequi non potest , ut patet in resurrectione corporis, quam anima ex sola Dei potentia sperat ac desiderat: e contra S. Thomas respondet, illud desiderium esse elicitum : nempe elicitur a qualibet substantia spirituali, quoad specificationem; quoad exercitium

Uero, quoties occurrit menti existere primum ensa quo cetera omnia suum habent esse, &in quo omnes omnino persectiones reperiuntur. Confirmatur ex eo, quod quilibet, cujuscunque sit sectar ac religionis, rogatus, an Deum velit videre, id se velle extemplo responsurus sit. Objicies x. Substantia spiritualis id naturaliter non desiderat, quod est omnino supernatur Ie, quippe actus & objectum debent esse ejuGdem generis: atqui intuitiva Dei visio est omniano supereaturalis : ergo substantia spiritualis

eam naturaliter non desiderat. Resp. dist. min. Intuitiva Dei visio est omnino supernaturalis quantum ad assecutionem, conc. min. neque enim sine gratiae auxilio comparari potest : quantum ad intentionem , neg. min. quippe maxime convenit naturae substantiae spiritualis,quae essentialiter est imago Dei, ac proinde indito sibi a naturae authore pondera sertur a a Persectam cum suo prototypo unionem, cum in ea dumtaxat unione quiescere possit. δε--mis homo inquit S. Thomas ) naturaliter inelia metur λ finem ultimum , non tamen potest illum n turaliter eonsequi, sed solism per gratiam , O hoc est proiter eminentiam illius sinis. Obiicies 3. Suinantia spiritualis id tantum Potest naturaliter desiderare, quod per naturae v res cognoscit esse possibile; quippe desideriumessicax ac verum supponit judicium de possibil

into

126쪽

Dissert.IV. De Attributis in specie . I 23

tate rei, ad quam sertur: atqui substantia spiritualis non potest per naturae vires cognoscere, intuitivam Dei visionem esse possibilem: ergo&c. Resp. I. dist. maj. od per naturae vires cognoscit, esse aut positive aut negative possibile .conc. mag. Positive tantum, neg. maj. Priori modo possibilem esie Dei visionem, substantia spiritualis cognoscit per solas naturae vires; se a cognoscit, eam nullam involvere contradictionem: ea autem intellectus cognitio satis est , ut voluntas eam visionem naturaliter desideret. Sic ex eis quod intellectus noverit, scientiae possibilitatem non implicare contraditiionem, cujuslibet hominis voluntas scientiam naturaliter desiderat. Resp. 2. neg. min. Ratio est, quia substantia spiritualis naturaliter cognoscit, Deum esse prsemam Terum omnium causam, eum esse substantiam infinitam, sede eo imperfectam tantum Per creaturas nimirum, habere scientiam; id vero sufficit, ut statim necessitetur ad desiderandam perfectiorem , scilicet Dei, ut in se est ,

cognitionem .

CAPUT ILDe existentia intuitisae Dei vi ponis.

2 r. I. Q Tatus quaestionis est, utrum aliquao creatura in hac vita fruita sit intuitiva Dei visione. Σ. An animae sanctorum ea nunc in coelis potiantur.

ΑRTI UL Us II. mirum aliqui in hac vita fruitisint intuit va Dei visione.

I. T , Isseultas potest esser. de Patria νυ chis qui vixerunt in lege naturae: P a 2. de

127쪽

11 Institi Theolog. Pars I.

2. de Moyse, qui legem scriptam promulgavit :3. de Paulo , qui vixit in nova lege.

ol. 2. Non una fuit ea de re Patrum ac praeeipuorum scholasticorum sententia. S. Augustinus libro et 1. de Genesi ad literam cap. 27. docere videtur, qudd Moyses, dum in terris ageret, Dei, ut in se est, essentiam ex singulari privilegio

viderit . Idem de Paulo innuit epist. I I 2. cap. I 2.& 13. S. Thomas I. P. q. 2. art. II. ad 3. idem as,

serit, tum de Moyse, tum de Paulo. Idem etiam

de eodem Paulo tradit 2.2. quaest. I74. art. ubi hanc conclusionem statuit: Naulus usque in te tium eo tam divina virtute raptus , Deum peressentiam vidit. Plures alii tum Patres , tum scholiastici contendunt, nemini unquam in terris conces.sam suisse intuitivam Dei vivonem. CONCLus Io . Sententia quae negat, alicuiereaturae in terris concessam fuiste intuitivam Dei visione mi probabilior est assirmativa. Probatur I. Negativa sententia propius ad Scripturam & ad Patres accedere videtur. Frimo, Exodi 33. Deus generalem hanc absque ulla exceptione sententiam protulit: 'con videbit me homo, O vivet: illa autem sententia eo magis Probat, nemini unquam concessam fuisse intuitivam Dei visionem, quod prolata sit tanquam ratio, cur Moysi concessa non fuerit ; sic Deum rogaverat Moyses versu I3. Si ergo imeni patiam in eo pectu tuo, ostende mihi faelem tuam: Hisce vero verbis Deus ipse respondit versu zo. Pisa

poteris videre faciem meam: non enim videbit me homo, O viset. Confirmatur ex eo, quod Deus ipse versu 2 . intuitivam visionem opponat cognitioni aburactivae , hancque dum pollicelux Moysi, neget alteram: Videbis posteriora mea: f

ciem autem meam videre non poteras; unde sic conficitur argumentum. I. Ubi lex nullum excipit ex generali regula, nullum nos debemus excipe re : atqui lex de non videndo Deo in hac vita,nullum excipit, ergo,&c. a. si quis excipi deberet, esset

128쪽

Differt. IV. De Attributis in specie. Ias

esset Morses: sed ab ea regula Moyses non excipitur: imo aperte in ea expresse includitur : Hon poteris videre faciem meam: non enim videbis me homo, O vivet: hoc est, statui nemini, dum aget in terris, facere copiam faciei meae. Secundo, Ioannes Euangelii cap. I. ha e habet:

Deum nemo vidit unquam: eo autem majoris est

ponderis ille locus, quod Ioannes Euangelium suum scripserit post Pauli mortem; ac proinde Persuasum ipsi suit, raptum in tertium coelum , quem Paulus passus est, intelligi non debere de

intuitiva Dei visione. Ipse Paulus cap. 6. Prioris ad Τimotheum epistolae, quam scripsit. multo Post suum raptum tempore,generaliter aE sine exceptione sic loquitur: umem nullus hominum vidit. Eo autem generali loquendi modo contineretur mendacium , si vel unus in terris Dei vidisset ementiam. Nec impediretur illud mendacium ex eo, quhd Paulus,ut volunt adversarii, alibi, secum da nimirum epistola ad Corinthios , se ipstim ab illa generali regul i, si em nullus hominum vidit, e ceperit : nam propositio generalis negativa, qualis est ista: suem nullus hominum vidit , menda. cium, seu salsitatem continet, ubi absolute &simpliciter profertur sine exceptione, quae alio in libro addita sit: sie ille Gallus qui Romam invisisset, mentiretur, si multis post annis absolute scriberet, nullum unquam Gallum Romam invisi si ea. Teresi, Sententiae quam tuemur, lavent Patres, seu Scripturam exponunt ea ratione, qua a nobis explicata fuit. Irenaeus libros.. adversus haereses cap. 27. Probat, Deum esse invisibilem , ex illo Ioannis loco , Deum nemo vidit unquam . Ubi autem objecit sibi Scripturae textus, quibus

Moyses & nonnulli alii dieuntur Deum vidisse restondet, ipsos quasdam Dei similitudines, non ipsam Dei essentiam vidisse: Acon igitur, inquit, manifesta ipsam faelem Dei videbant prophetα :sed dispositiones O msteria , per quae inciperet h v 3 mo

129쪽

116 Institi Theolog. Pars L

- videre Deum . Igitur si neque Mysis vidis Deum, nee Elias, nec Euchiel, manifestum est, emoniam Pater qGidem inmisibilis , O Dominus dixit: Deum nemo vidit unquam e Verbum autem

ejus, quemadmodum volebat sese , O ad utilitatem ν dentiam claritatem monstrabat , Panis O dispo

riones exponebat.

S. Augustinus epist. cxv pro eadem sententia laudat Athanasium , & Gregorium NazianZenum, aitque scripsisse eos, Deum Moysi, ac aliis veteris testamenti prophetis visum fuisse abeujus

conspisabilis materia dispositione assen ta , salvasia inmisibilitate. Objicies i. Quae de Moyse dicuntur in antiquo testamento, probare Videntur, eum momentanea saltem, Dei intuitiva visione sevitum sui sie Primo, Exodi 33. dicenti Moysi Deo: Ostende mihi gloriam tuam , respondit Deus: Ego ostemdam omne bonum tib : unde sic conficitur argumentum : Deus Moysi concessit, quod ipsi potitieitus suerat: atqui his verbis, Ego ostendam ominne bonum tibi , sui ipsius intuitivam visionem pollicitus fuerat: ergo, &c. Seeundo,Ibidem asseritur,quod Dominus Moysi loqueretur faeie ad faciem , sicut solet loqui h mo ad amicum suum: ergo absque Velo , ac Proinde intuitive Moyses Deum conspiciebat. Tertio. Numerorum I U Deus constituens discrimen inter Moysem & alios Prophetas, sic loquitur: Si quis fuerit inter vos propheta Domini , n visione apparebo ei , vel per somnium loquar ad lum. At non talis servus meus Mo'ses: ore enim ad os loquor ei: ct palam , O non per angi mala est figuras Dominum videtr inde vero sic arguitur :Viso quae est ore ad os , non per aenimna ct Dras , est intuitiva: atqui ejul modi fuit ea, quam Dominus Moysi concelsit: ergo&c. Confirmatur illud argumentum I. ex Augustiano,qui libro I x. de Genesi ad literam cap. 27. doiscet primo, Moysem a Domino petiisse intuitivam divi

Diuiti

130쪽

DisserLIV. De Attributis in specie. I x

divinae essentire visionem: concupierat etiam si quit ) videre Deum , non utique si eis viderat in monte , nec sicut videbat in tabernaculo; sed in ea substantia , qua Deus est, nulla a sumpta corporat. creatura, fisae mortalis carnis sensibus praesentetur tneque in spiritu figuratis similitudinibus corporum

sed per speciem suam, quantum eam capere creatura rationalis , ct intellectualis totest , sevocata ab Omni eorporis sensu, ct ab omni senseatiπo aenigmate spiritus. Docet secundo, hoc Dei ad Moysem responsum, Non poteris videre faciem meam, figurate dictum suisse, &ad Ecclesiam, non ad Moy sem pertinere. Docet tertio, haec alia Domini verba, Non videbit me homo O vivet, intelligi non de morte corporali,sed de extasi ac abalienatione a sensibus eorporeis: ND ab hae vita quisque quodammodo moriatur, sive omnino exiens de

corpore , se ita aversus O alienatus a carnalibus sensibus , ut merito nesciat , scut Apostolus ait ,

utrum in corpore,an extra corpus', enm in illam ripitur Osubvehitur u Fonem. Confirmatur 1. idem argumentum authoritate

Ambrosii qui lib. I. cap. 2. sic de Moyse loquitur: Non ia visione, neque in somniis ,sed ore ad os, cum Deos smmo locutus: neque in specie, neque per aeniagmatae, sed clara atque perspieua praesentiae diminae

eognitione dignatus: atqui clara & perspicua cognitio, quaeque non est in specie, &per aenidimata, est visio intuitiva: ergo Moyses, ex Ambrosio, Deum vidit intuitivj. Resp. ad I. conc. maj. neg. min. quippe ea Dei verba, Osrendam omne bonum tibi, intelliguntur non de vilione essentiae divinae, cum subsequentibus hisce verbis, Faciem autem meam videre non

poteris, eam Deus excluserit: sed intelligitur de mirabilibus tum potentiae tum providentiae signis, quae Deus se operaturum promisit ..

Resp. ad 2. phrasim hanc: faeie ad faciem , si eut solet loqui homo ad amicum suum , non intelligi de intuitiva visione. Nam I. Deuteronomii F 4 caP, s.

SEARCH

MENU NAVIGATION