Institutiones theologicae ad usum seminariorum. Authore Gaspare Juenin ... Tomus primus septimus

발행: 1704년

분량: 521페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

148 Institi Theolog. Pars I.

ei erimus: hoc est, quod sicut ipse se ipsum videt

intuitive , ita & nos eum intuitive visuri sumus a V x verbum , quae reperitur in textu , qui tertio loco laudatus est , non sumitur pro verbo, quod exprimant beati ; sed generaliter pro mentali sermone, hoc est, cogitatione, aut intellectione, quae haud dubie salsa non erit, ut est saepe in te ris, sed omnino vera ; i quippe omnia ut sunt in se, Deum ipsum ut est revera, cognoscet.

ARTIOUL Us II. De lumine gloria.

Tol. I. Omine luminis gloriae intelligitur l. auxilium, quo intellectus creatus plurimum in se debilis, elevatur ad Dei intuitivam visionem: illud vero auxilium lumensoria dicitur, quod respectu intellectus idem operetur, quod lux solis oculorum respectu. Ea loquendi Tatione variis in locis utitur Scriptura: Apud te est fons vitae , verba sunt Psal. 3s. O in lumine emi debimus lumen: similis est locus Apocalypseos

22. V Hebunt faciem ejus , O non egebunt lumine tu cemae , neqtae lumine solis , quia Deus illuminabit eos, O regnabunt is saecula seculorum. . Nol. 2. De lumine gloriar sic explicato quin temus hic, utrum necessarium sit ad Deum intuitive videndum : a. quaenam sint illius os-

ficta . .

CONCLUSIO. I. Lumen gloriar necessario xequiritur ad videndum Deum intuitive. . Probatur I. ex Scriptura. Pal. 3 s. haec h beniux : Apud te est fons vitae , O in lumine tuo πλdebimus lumen r loqui vero prophetam de coel si beatitudine, seu, de visione intuitiva, demonstrant, quae antecedunt verba: Inebriabuntur ab M ate domus tuae , O torrente Ῥoluptatis tuae potabis eos r de sic conficitur argumentum: Viso Dei intuitiva designatur Per haec Prophetae

152쪽

Differt.IV. De Attributis in specie. V 9

verba: Videbimus lumen: atqui ex eodem pro pheta,ad videndum illud lumen requiritur aliud: In lumine tuo : aliud autem fingi non potest , quam lumen gloriae: ergo ex Scriptura, lumen gloriae necessarium est ad intuitivam Dei visio

nem. -

Probatur 2. ex Concilio Viennensi, in quo damnantur Begardi & Beguinae, asserentes, quod quaelibet intellectualis natura in se ipsa est naturaliter beata, & quod anima non indiget lumine gloriae ipsam elevante ad videndum Deum . Habetur ea Concilii definitio in Clementina,quae incipit: Ad nostrum , de haereticis. Probatur 3. ratione. Intellectus creatus non potest naturae viribus videre Deum intuitive ,

quia ut suo loco dictum est ) intuitiva Dei visio

est ordinis supernaturalis : ergo indiget auxilio quoad eam elevetur: illud vero auxilium non aliud est, quam id, quod theologi vocant lumen gloriae: ergo&c. Objicies I. Lumen gloriae, Vel requiritur ex parte divinae essentiae, vel ex parte intellectus creati: atqui neutrum dici potest. Non primum, quia essentia divina per se summe cognoscibilis est, cum sit primum, & summum verum: non etiam secundum, quia facultas intellectiva per se potest attingere suum objectum, quod quidem

in omne verum ae Resp. ad I. lumen gloriae, propter allatam rationem, non requiri ex parte objecti, seu divinar essentiae: sed requiritur ex parte intellectus creati, qui per se nimium debilis est, ut Deum, licet summe visibilem, intuitive videat. Ad 2. dist. ant. Facultas intellectiva per se potest attingere suum objectum, si sit ordinis naturalis,conc. anti si sit ordinis supernaturalis, ut est intuitiva Dei visio, neg. ant. Objicies x. Ad videndam Dei essentiam non aliud requiritur ex parte intellectus, quam ut in sua cognitione fiat independens a phantasmate:

153쪽

rso Instit. Theolon Pars L

ergo ipsi necessarium non est lumen gloriae. Proinbatur anteced. Dependentia a phantasmatibus uricum est impedimentum,quo intellectus removetur il Dei vi sione: ergo &c. Resp. ad I. neg. ant. Ad 2. neg. Pariter antiRatio est, quia intellectus ea, de qui agitur, dePendentia liberatus, adhuc nimium debisis rem,net ad intuitivam Dei visionem. Confirmatur solutio variis momentis. Primo, Si sola a phantasmate independentia satis sit ad Dei visionem, omnes animae a corpore separatae, omnes substantiae spirituales, ac proinde angelitum boni, tum mali, naturaliter Deum inmiti vevidebunt: quippe omnibus praesens erit Dei es sentia, singulis expedita erit lacultas ad intuitis am visionem. Seeundo, Si Dei viso eliciatur ab

intellectu sibi relicto, sed dependentia a phantaumatibus libero, discrime intensioris aut minus in tenta visionis unice repeti debebit ab ipso inte, lectu ; quippe divina essentia, ex parte sui, aequaliter se habebit respectu omnium beatorum: a qui id asteri non potest; nam alioquin dicendum ess et, inaequalitatem visionis non sumi ex inaequalitate meritorum, sed ex majori vel minori me tis acuminet quod est absurdum . Objicies 3. Lumen gloriae vel est aliquid ere, tum, vel increatum. Si primum, non reddit intellectum proportionatum cum Deo: ac proinde est inutile. Si secundum, erit Deus ipse, cum solus Deus sit ens increatum : ergo necessarium non est ad Dei visionem. Resp. varias este theologorum sententias de natura luminis gloriae. Quidam eum Thomistis contendunt,tume gloriς elle habitum, quem animae beatae Deus infundit. Alii cum Scotistis ce

senti esse auxilium actuale, seu concursum extra ordinarium , quo Deus beatorum mentem elevatae corroborat ad sui visionem intuitivam. Qua nam vero ex iis scholasti eorum sententiis sit verior , nulli bi definitum est. Nee potest in serri ex

154쪽

DissertIU. De Attributis in specie. Isr

Concilio Viennensi: quippe hoc solum definiit,

nempὸ,intellectum creatum indigere lumine gloriae, quo ad Deum videndum elevetur .elevari a tem potest, aut per habitum infusum, aut peractum, seu concursum extraordinarium, quemadmodum per auxilium actuale homo in terrinelevatur ad aliquod opus supernaturale, V. g. uia amandum Deum.

His positis, respondeo ad I. argumentum slumen gloriae, in sententia Τhomistarum, esse entitatem ereatam, a Deo & intellectu beato di se inctam: in sententia verδ Scotistarum esse intellectus beati modificationem,ei similem, quae fit in anima quae a Deo movetur ad eliciendum alia quod pietatis opus. Ad a. dist. ant. Non reddit

Proportionatum proportione entitatis, conc. antis

proportione habitudinis, neg. ant. Solutio Patet ex iis, quae superius dicta sunt de possibilitate i tuitivae Dei visionis. CONCLus Io 2. Ossicium luminis gloriae non est I. disponere intellectum ad recipiendam visionem beatificam, ita ut visio a solo Deo producatur : 2. nec supplere concursum speciei impressae: 3. sed per modum principii est faeientis concurrere ad Dei visionem. Probatur prior pars. Visio Dei intuitiva non producitur a solo Deo: ergo omelum luminis gloriae non in eo tantum positum est, ut recipiat Dei visionem a solo Deo productam . Probaturant. Actio vitalis non producitur a solo Deo a quippe est de ratione actionis vitalis,ut produc tur a principio, in quo recipitur: sic auditio producitur ab anima,in qua recipitur: atqui intuitiva Dei visio est actio vitalis, ergo &e. Praetere actus eharitatis in via non producitur a solo Deo, sed etiam ab anima amante: ergo neque in patria actus charitatis a solo Deo producitur 3 sunt enim unius ac ejusdem speciei. Robur addi potest ex Concilio Uiennensi, quod definiit, intel lectum per lumen gloriae elevari ad videndum

155쪽

Deum: ergo ad agendum, cum visio sit actio . Probatur altera conclusionis pars . Lumen gloriar id non supplet, quod repugnat, aut saltem quod necessarium non est intuitivae visioni: atqui species impressa repugnat, aut saltem necessaria non est intuitivae visioni, ut suo loco demonstratum est: ergo lumen gloriar non supplet i Iius locum. Probatur tertia ejusdem conclusionis Pars

Lumen glori ae , t ut superius dictum est in vel est habitus, vel actus : atqui,sive sit habitus, sive

sit actus, eoncurrit ad Dei visionem per modum principii efficientis: non enim alio modo ad eam goncurrit , quam habitus, aut actualis motio concurrunt ad actus virtutum , charitatis, U. g. aut fidei. Sed habitus, aut actualis motio concurrunt ad actus charitatis aut fidei per modum principii efficientis: ergo lumen gloriae eadem satione concurrit ad intuitivam Dei visionem.

Objicies I. Dici non potest, quid lumen gloriae

operetur in visione beatificar 2. an se habeat per modum causae principalis , aut instrumentalis tantum: ergo Per modum principii efficientis non concurrit ad Dei visionem. Resp. ad I. lumen gloriae operari totam visionem beatificam , quam etiam totam producit i tellectus creatus. Ratio est I. quia lumen gloriae

se habet respectu visionis beatiscar, sicut se ha-Lent habitus infusi , & divina motio respectu actuum fidei, spei, & charitatis, qui eliciuntur iavia: atqui habitus infusi & divina motio operantur id totum,quod est in actibus fidei,spei,& cha-xitatis , quamvis anima illud etiam totum prod cat: ergo, &c. 2. Quando duo sunt intime comi uncta, unum produci non potest sine alio: atqui supernaturalitas & vitalitas sunt intime conjunctae in visione beatifica: nam visio beatifica simul est actio supernaturalis & actio vitalis: ergo una sine altera produci non potest: ac proinde supernaturalitas attingi non potest a lumine gloriae

156쪽

Disen.IV. De Attributis in specie . I 33

quin simul vitalitas attingatur; ne evicissim ab intellectu creato elici potest visio , prout est actio vitalis, quin etiam illius supernaturalitas atti

gatur .

Resp. ad 2. lumen gloriae esse visonis beatifica causam princ ipalem, no autem instrumentalem . Ratio est, quia vim suam agendi non recipit ab intellectu creato, quippe cum illa unicum efficit visionis beatificae principium. Quaeres, utrum lumen gloriae possit esse con

naturale alicui creaturae: a. utrum de potentia.

Dei absoluta intellectus creatus possit Deum i tuitive videre sine lumine gloriae. Resp. ad I. negative. Ratio est, quia illud non potest esse connaturale alicui creaturae , quod est essentialiter ordinis supernaturalis: atqui ejusmo di est intuitiva Dei visio: ergo &c. Resp. ad a. intellectum creatum posse videre Deum intuitive sine lumine gloriae, si nomine i minis gloriae intelligatur aliqua qualitas habitua iis, quae aliis habitibus similis sit. Ratio est, quia

habitus non sunt absolute necessarii ad elicie dos actus virtutum, quorum sunt habitus: sic im- Pius, in quo non est habitus charitatis,potest cum auxilio gratiae actualis elicere actum amoris Dei super omnia. Si vero nomine luminis gloriae intelligatur Dei aliqua supernaturalis actio, dice dum est Deum non posse intuitive videri sine i mine gloriae. Ratio est, quia, ex dictis, intellectus creatus debet elevari, ut Deum intuitive videat, cum ea viso sit ordinis supernaturalis: nouelevatur vero, nisi Deus aliquid in ipso operetur. Praeterea nulla potentia potest elicere actum su-Pernaturalem, etiam respectu objecti praesentis , nisi ad illum actum excitetur & adiuvetur per supernaturalem Dei motionem: ergo quantumcun

que Dei essentia sit praesens intellectui creato , videri non potest sine actione Dei super naturaliter in illum intellectum agentis.

157쪽

mirum Deus videripossit oculo corporeo. Noe. π π AEretici, quibus olim persuasum fuit,

Lud Deum esse eorporeum, consequem ter asseruerunt, eum oculis corporeis videri posse. In eandem sententiam abierat Episcopus, de quo Augustinus loquitur ad Fortunatianum scribens Epist. CXI. CONCLUs Io. Deus videri non potest ocu

lo corporeo.

Probatur I. seriptura variis in locis asserit , Deum esse invisibilem: ea autem loca non pro

hant quidem c ut superius ostensumem Deum esse invisibilem simpliciter & absolute; sed pro-hant saltem,eum esse corporeis oeulis invisibilem: ita ratiocinatur S. Τhomas I .p. q. I 2. ita etiam S. Ambrosus serm. 8. in Psal. II 8. Confirmatur. Quoties Scriptura loquitur de visibilitate Dei, utitur terminis , qui mentis non autem Oculi corporei actum significant : Beat. mundo eorde , quoniam ipsi Deum via uint. Epi, solae canonicae Ioannis cap. 3. Scimus, quoniam eum apparuerit , similes ei evimus , quoniam via

Aimus eum sienti est. In quae quidem verba , haec ait Augustinus epist. I 2. Inde igitur Gdebimus , ndesimiles erimus. si s autem dementissimus dAxerit, eorpore nos vel esse , vel βω-οs esse similes Deo e- interiore seisum b-λe yia similitudo est. Probatur iterum conclusio ex Ρatribus. Augus inus in sententiam quae propugnatur in conci sone, Epist. Gr. laudat Athanasium , Hieronysmum , Ambrosium, qui agentes contra Arianos Constanter docuerunt, Verbum ut Verbum est , Nusquam oculis corporeis visum sui ste, aut videri Potuisse: Non enim s verba sunt Ambrosi) eo toralibin , sedsspiritualibus oeulis Deus videtisae. Ita

Patribus ipse Augustinus laudata Epistola su

158쪽

Disseris. De Attributis inspecie. I s

seribit. Idem etiam docet Epistola s. agens enim de luce illa, quae Deus est, sic loquitur: me octas videre corporis neque nunc potest, neque tunc ,

in coelis, poterit. Fulgentius in responsione ad inquisitionem tertiam Ferrandi,idem asserit. Idem quoque videre est apud Origenem lib. I. de Primcipiis cap. I. nec non apud Chrysostomum hom-a9. in Genesim, ubi de Abrahamo disserit, qui Deum vidisse dicitur . . t 'Probatur iterum rationibus . Primo . Quod videtur oculis corporeis, aliquo loco circumstriabitur: ergo,cum Deus sutpotὰ immensus in nullo circumscribatur, videri non potest oculis corporeis : Omne sinquit Augustinus Epist. s. in quod oculis eorporis eo piet potest , - loeo ad' sit, ne-eese est , nee ubique sit totum e sed minore sus

parte minorem locum Oeeupet , O majore maj

Seeundo. Si Deus oculo corporeo videri posset, Posset quoque aliis percipi sensibus: non enim votior est ratio de sensatione, quae fit per oculos quam de ea, quae fit per alios tensus: atqui non Potest aliis sensibus percipi, quia alioquin diei Posset,Deum esse sonum, odorem, molem: Sonus

στο erit Deus c ait Ausustinus P ut possis etiam auribus pere pi ' O halitus eris, uisentiri tos is O factus se liquor aliquis erit, utpostis O bibi lmoles erit, utpossit O iam, e Tertio. Nulla res nisi corporea potest oeesis eorporeis videri: atqui Deus non est , es corporea ut ostendimus agentes de Dei simplicitate: ergo Ne. Carnis quidem oeulis inquit Cyrillus Hi xosolymitanus Catechesi nona eontemplari

Deum , impossibile es t quod enim eorporis est expers,

in eaois oculos eadem: nequit.

umano. Si aliquis Deum videre posset oculisco oreis, illa praerosativa fuisset concessa Christo : atqui ill l eonees la non fuit, Augustino teste , qui Epist. 6. scribit, eos qui sic opinantur, ma desipere, quam qui ta oem aserunt eoo sam. OG 6 n

159쪽

r ues Institi Theolon Pars L .

is subrantiam Dei , O hoe sinuram esse , quod

Quinto. Id oculus corporeus videre non potest quod est extra illius objectum adaequatum: cum enim sit potentia vitalis, quantumcumque a Deo elevetur, debet tanquam causa principalis moveare se ipsum: non potest vero se ipsum movere nisti ad objectum, quod est ipsi connaturale: ideo enim auris non potest se ipsam movere ad visio nem, quod visio sit extra objectum ipsi eonnaturale. Atqui Deus est extra objectuin adaequa-llum oculi, quippe objectum adaequatum oculi est color sensibilis, qui Deo, cum sit substantia omnino spiritualis, convenire non potest: ergo ocu- Ius corporeus elevari non potest, etiam de pote tia Dei absoluta, ad intuitivam Dei visionem. - Objicies I. Scripturae adscribunt oculo co Poreo intuitivam Dei visionem.

. '. Exodi 3 3. dicitur , quod Deus Moysi locutus sit faeie ad faciem , Mut solet loqui homo ad amisum

suum ., Num. I 2. ipsemet Deus haec ait: Ore ad os Ioquor et O palam, O non per aenigmata O figuras Dominum videt. Unde sic conficitur argume tum : Moyses vidit Dei faciem,sicut amicus videt faciem amici sui: atqui amicus videt amici faciem -oculo corporeo et ergo Moyses oculo corporeo

vidit Dei faciem.

Iob cap. I9. haec ait: In came mea videbo Deum salvatorem meum: cap. 49. sic iterum loquitur :

Auditu auris a si te, nunc autem oculus meus

videt te. Inde vero sic arguitur: Ille videri potest viculis corporeis, quem Iob speravit se visurum esse in carne; quem quasi jam ipso fruens, asseruit oculum suum iam intueri: Atqui Iob sper, 'it se vi surum esse Deum in carne; asseruit, quasi jam Deo fruens , suum oculum, ipsum intueri: ergo Deus videri potest oculis corporeis. . Resp. ad I. dist. maj. Moyses quantum ad aliqua vidit Dei faciem, sicut amicus videt faciem amici , coiic. maj- ςIuanxit in ad omnia , neg. maj.

160쪽

I . .

. . Differt.IV. De Attributis in speeis. is

Eo sensu Moyses vidit Dei faciem, sicut amieus -- videt faciem amici, quod Deus ei per Angelum elare ac sine figuris locutus sit, quemadmodum amicus loqui solet cum amico: non vidit vero Geut amicus amicum,quo ad modum videndi, hoe est, per oculos corporis,eo quod ea ratione Deus non sit visibilis. Confirmatur ea solutio ex Aug. qui Ep. I 2. exponens, quid sit videre Deum facie ad faciem, videre Deum per speculum, & in aenigmate, sic loquitur: Intellige , inde nos tune visuros facie ad fac em, unde ridemus nunc perspe-

eulum in aenigmater hoc autem utrumque Aterioris

hominis munus est , sive eum in illa peregrinatione adhue ter fidem ambulatur , in qua utimur saeculo O aenigmate , sive in illa patria , eum per speciem contemplabitur, pro qua visione positum est: facie

ad fac em . . -

Resp. ad 2. neg. maj. Aliud est enim videre Deum in carne, aliud videre per earnem. Post generalem corporum resumtectionem , quilibet beatus Deum videbit in carne: at nullus eum vir debit per carnem. Illud inquit Augustinus lib. 21. de civit. Dei cap. 29, quod ait supra memora ius Iob , sicut in exemplaribus , quae ex hebraeo sunt, tamen turr Et in carne mea videbo Deum : resurrectionem quidem eamis sine dubio prophetavis non tamen dixis: in carnem meam. Praeterea da-xo, quod illa verba: Et in earne, intelligantur , per camem, dicendum erit, Dei nomine Iob non intellexisse ipsam divinam essentiam ut est in se ,

sed Christi humanitatem : quod quidem ait idem Augustinus in si dixis et, possetDeus Chrisstus intelligi, qui per carnem in carne videbi

Resp. ad 3. dist. ant. Iob quasi jam Deo seuens

ait, Nune oculus ment/s videt te, conc. ant. Oca Ius corporis, neg. ant. Utitur autem ea metaPh

ra, ut explicet perspicuitatem , & evidentiam cognitionis, quam de Deo beati habituri sunt: nec immerito: nam costivio, quae per oculos compa tatur a

SEARCH

MENU NAVIGATION