Institutiones theologicae ad usum seminariorum. Authore Gaspare Juenin ... Tomus primus septimus

발행: 1704년

분량: 521페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

88 Institi Theolog. Pars Lao asTIO PRIMA. De simplicitate Dei.

Ol. I. Et simplicitas explicari non potest dis nisi per negationem compositio nis ex iis, quae se habent per modum actus & po

tentiae.

Nol. 2. Compositio autem illa triplex est , physica nimirum, metaphysica , & logica . Prior dicit totum quod constat, aut ex materia &forma; hujus generis est quodlibet corpus ; aut ex subjecto & accidente, ut subjectum in quo recipitur aliqua qualitas. Altera dicit totum cujus partes sunt, aut essen tia &existentia, aut natura& suppositum. Tertia denique dicit totum quod constat ex genere & differentia. Ἀζol. 3. Praeter simplicitatem intrinsecam , cui opponitur triplex, de qua mox dictum est, compositio , est alia simplicitas extrinseca, Per quam efficitur, ne res uniri possit alteri, cum qua totum aliquod componat. De Dei simplicitate ad eas omnes compositiones .mparata, hic est disi

rendum.

Vtrum in Deo ssit compositio Nasica.

Pist. I. Entiles passim censuεre, Deos quos a colebant,esse corporeos, ac proin de physice compositos, ex materia nimirum &forma . Inter Gentiles autem plebeji homines passim arbitrati sunt, muta simulacra veros esse Deos, Iuibus cultus exhiberi deberet: peritio-TeS Vero Putarunt, simulacra esse mera instrumenta quibus Dii uterentur ad exhibendam suam tum praesentiam, tum virtutem . Baruch caP. 6. Isaias cap. 4. 4o. & 46. Tertullianus

92쪽

Dissert.IV. De Attributis in specie. 89

in Apologetico , priores insectantur . Contra posteriores, disputavit Augustinus: Gentiles , ininquit in Ps. II 8. lignum adorant, quia Dei imaginem putant.

2. Inter scriptores Christianos, Termulianus lib. contra Praxeam cap. 7. lib. 2. contra Marcionem cap. I 6. docuiste videtur, Deum esse

compositum aliquod ex spiritu & corpore, sed alterius ordinis ab humano. Augustinus lib. de haeres cap. 86. asserit, Tertullianum laudatis locis opponere corpus nihilo, aut alicui qualitati iita ut censuerit, eo sensu Deum esse quippiam corporeum, quod non sit nihilum, vel quod non si qualitas, quae a substantia distincta sit: FOiuis, inquit, propterea putari eorpus Deum dicere , quia non est nihil, mn est inanitas , non est eorporis vel animae quaditas ; sed ubique totus , O per locorum . spatia nulla partitus : in sua tamen natura atque subinstantia immutabiliter permanet. Nol. 3. Audius, a quo Audiani orti sunt, cirea

annum 427. in eundem errorem impegisse, nonnullis visus est, quod ut ait Epiphanius haeres. o. Dei imaginem, ad quam conditus est homo, in eorpore sitam esse defenderet. Uerum fieri potuit, ut crederet Dei imaginem esse corpoream , quamvis Deus in se ipso incorporeus sit. Unde mox laudatus Epiphanius ait,Audium Catholice sensisse de SS. Trinitate; quod quidem falsum esset, si arbitratus fuisset, Deum este corporeum s& humanis constare membris. Hol. 4. Anno Christi Aoo. quidam in AEgypto - monachi palam propugnarunt, Deum esse revera corporeum, ob idque Anthropomorphitae dicti sunt. De his vero haec habet SoZomenus historiae lib. 8. cap. II. Exorta quaestio per AED '

morphon , hoc est , humana forma praeditum crindere. Huius autem sententiae plurimi erant ex monachis 1llic commorantibus , qui prae simplicis ue ne examine Scripturam sacram aecipiebant , ct . in

93쪽

ςo Institi Theolon Pars L

n ea , Dei oculos , in faciem , in manus , se quae cunque alia hujusmodi audi re eonseueverant. 2 yr. s. Compositio physica duplex est, substantialis nimirum & accidentalis. Prior, ut is Perius observatum est , ea est quae resultat ex unione materiae cum serma: Posterior vero, ex unione accidentis cum substantia. Hispositis sqvie ad excludendam a Deo compositionem Phy sicam pertinent, duplici conclusione exponenda

sunt.

CONCLUs Io I. In Deo non est composi' tio physica substantialis, ex materia & forma Probatur Primὸ ex Scriptura, qua docemur I Deum esse spiritum di Spiritus es Deus , ait Chri stus Ioan. q. O eos qui adorane eum , in spirat

O veritate oportet adorare . Docemur Σ. eum

nequaquam esse similem rebus,quae sculptura auo imagine exhibentur: 2 debemus , ait Paulus Act. 1. existimare siculpturae artis, O eo lationis hominis divinum ese simile. Unde sic conticitur ar gumentum : Substantia mere spiritualis non con stat ex materia & forma a per hoc enim dissere a corpore. Atqui Deus, ut ex locis allatis Pater sest substantia mere spiritualis: ergo non constat

ex materia & forma. Probatur Secundo rationibus Patrum. Greg. NaZian Z. orat. q. &go. sic argumentatur. I. Deus est infinitus,ergo non est corpus,quip

pe nullum corpus potest esse infinitum; nam infinitum caret figura, cum sit interminatum; eorpus autem necessario habet aliquam figuram. a. Quod est immensum, non potest esse corpus ; si enim daretur aliquod corpus immensum , repleret omnia loca, ae proinde nullum aliud corpus, praeter illud immensum , esse posset in orbe, Atqui, ut inserius probabitur , Deus est

immensus: ergo&c. 3. Deus est aeternus, tum a parte ante, tum a

Farte post, seu caret initio & fine. Sed id salsum esset , si constaret ex materia & forma , haberet enim

94쪽

Differt.N. De Attributis in specie. 9I

enim partes quantitativas: omne vero quantum , habet initi um, & potest haberesinem, nimirutri potest dissolvi in partes ex quibus constat, Proi deque obnoxium est corruptioni & fini. 4. Deus est ens, quo nihil majus aut praesta lius fingi potest: ergo non est ens compositum et nempe ens simplex quod aliorum omnium Perse Aiones eminenter contineat , majus est ac Praestantius composito: ita ratiocinatur Augustinus.

Objicies i. Homo factus est ad imaginem &similitudinem Dei, juxta illud Dei ipsus Genes

I. Faciamus hom nem ad imaginem O similis Anem nostram . Unde sic arguitur: Exemplar debet repraesentari in sua imagine; ac proinde de-het ei esse simile: ergo eum Dei imago, homo nempe , sit corporea, necesse est, Deum esse coγ

Poreum .

Resp. I. Prudentium sub finem Apotheosis asserere, Deum in paradiso terrestri assumpsisse corpus humanum , ad cujus similitudinem es.

fictum est Adami corpus.

Resp. 2. Chrysostomum hom. 8. in Genesim scribere , Dei imaginem in homine esse ratione dominii, quo in caeteras creaturas a Deo donatus est. Unde post haec verba Genescos : Faciamus hominem ad imaginem O similitudinem nostram ,

statim Deus addidit, ut praesitsi das maris , O

Resp. q. Augustinum lib. I. de doctrina Chri. stiana asserere , Dei imaginem non esse in homine secund4m corpus, sed secundum animam ;quae quidem in eo similis est Deo , quod verum intelligat, & bonum amet. Objicies r. Scriptura variis in locis humana membra Deo tribuit, brachia nimirum, nares soculos, aures; imo quantitatem in longum, i, tum , & profundum e Meelsior estio est , inquit Iob II. O p id faeies e proseundior infimo , O unde eognostes e longior terra mensura ejus , latrormari. Atqui substantia, cuiatribuuntur humam

95쪽

9a . Instit. Theolog. Pars I.

na membra , & quantitas est substantia physice composita ex materia & forma: ergo Deus est phusice ex eis compositus. Resp. conc. maj. dist. min. Substantia, cui proprie tribuuntur membra humana & quantitas, est substantia physice composita, conta min. cui

tantum tribuuntur .mproprie , neg. min. Met, Phoricus est, non autem proprius, ille, qui no- his objicitur , Scripturarum loquendi modus: eo Icilicet illae virtutes aut operationes Deo tribuuntur, quas homo per varia sui corporis membra exercere solet. Legendus est hac de re Augustinus, lib. de Genesi contra Manichaeos cap. II. lib. contra epist. Fundamenti cap. 23. Satis est h1e lectorem monere, ut cum ea loquendi ratio in Scripturis occurrit, attendat ad hanc Gregorii Magni sententiam , Humanae , inquit prologo in Cantica , eonversationis verba audientes, quasi extra humanitatem esse debemus: ne si humaniter, quae aud π/mus , capramus, nihil divinitus de hoc semisepsssimus. CONCLUSIO 2. In Deo non est compositio Physica accidentalis , ex substantia & qualitati

Probatur I. iis omnibus arsumentis, quibus contra Gilbertum Porretanum Iuperius ostensum est, attributa esse realiter actu idem eum euentia

divina : quae enim sunt idem inter se , non habent rationem Partis 3 Proindeque non essiciunt compositum.

Σ. Dei substantia plane est immutabilis , ut

suo loco dicetur: ergo ei non adveniunt qualitates aliquar; iis enim mutaretur.3. Si esset compositus ex substantia & qualitate, non esset per se bonus, per se sapiens, perte iussus: id enim haberet tantum ex qualitatibus, quae ipsi realiter advenirent. Sed id falsum eri , alioquin posset excogitari ens aliquod Deo

prae intius, illud nimirum, quod non ab alio ,

1ea a se, omnes omnino persectiones contineret. Argum

96쪽

Dissert.IV. De Attributis in specie. 93

Argumentum illud desumptum est ex Augustino, qui lib. s. de Trinit. cap. X. sic loquitur: In rebus quae participatione magnitudinis magnae sunt , quia bus est aliud esse , aliud magnum esse .... In his ergo Febus , aliud est magnitudo , aliud quod ab ea ma, gnitudine mainum est ; O prorsus non hoc est magnitudo , quod est magna domus; sed illa est vera magnituri, qua mamnum es quidquid aliud magnum

die turr ut aliud si magnitudo , aliud ea q- ab .lla magna dicuntur. Quae magnitudo utique piam xks ma*na est , multoque excellentius, quam ea quae participatione magna sunt. Deus autem , quia non . ea magnitudine magnus est , quae non est quod ess Ue ; ut quasi particeps sit ejus Deus , eum ma rnus est ; alioquin illa eris major magnitudo, quam Deus. Deo autem non est aliquid majus t ea igiatur magnitudine maenus est , qua est ipse eadem magnitudo . ideo Mut non dicimus tres essemitas , sic nec tres main tudines .... Eadem causes nee magnos tres disimus , sed unum magnum :qmia non partis pasione magnitudinis Deus mamus

est , sed seipso magno magnus et quia ipse est sua magnitudo . me O de bonisue , se de aetemitate , O de omn potentia Dei dictum sit , omnibusquaomnino praedicamentis , quae de Deo possunt pronuntiari.

. CAPUT II.

Vtrum in Deo sit compositio meta-rbasica.

t. o B servatum est superi is, eompositi nem metaphysicam dicere totum , quod constet ex essentia & existentia; unde ut solvatur difficultas de qua agitur, necesse est, ut ex Pendamus , utrum Deus constet ex essentia &existentia ; seu quaerendum est, utrum in Deo sivsentia & existentia a se invicem distinguantur.

Cori

97쪽

CONctos Io. In Deo non reperitur compositio ex estentia & existentia. Probatur. Ut in Deo reperiretur compositio

ex essentia & existentia , essentia & existentia deberent in Deo a se invicem distingui: est enim

de ratione partium,ex quibus compositum constat, ut sele invicem excludant, ac Proinde ut a se invicem distinguantur: Atqui in Deo essentia & existentia non distinguuntur . Et quidem I. non distinguuntur realiter actu; si enim, ut ostensum est contra Gilbertum Porretanum sdistinctio realis actualis non reperiatur interes sentiam divinam & illius attributa , a sortiori non reperitur inter essentiam & existentiam :nempe sunt magis idem, quam essentia & attributa . 2. Non distinguuntur realiter formaliter ; ejusmodi enim distinctio , s ut suo loco

ostensum est contra Scotum non habet locum in divinis. 3. Non distinguuntur per mentem eum landamento in re; siquidem essentia Dei concipi non potest sine illius existentia ; quipue, ut suo loco dictum est, essentia Dei posita est in eo, quod sitens a se: ens autem a se existentiam includit in

suo conceptu ; nam ens a se est illud, quod existit per semetipsum , & independenter a quo vis alio . Praeterea concipi non potest Dei essentia, quin concipiatur ens, quo persectius cogitari non potest: Atqui si per mentem cum sundamento in re essentia divina distingueretur ab existentia, eonciperetur ens aliquod Dei essentia

persectius 3 illud nimirum quod haberet existentiam . Addendum est , Dei essentiam esse actum purissimum: sed in suppostione quam hic impugnamus, essentia Dei non esset actus puris simus; nam illud eos non est actus purissimus , quod esset potentia passiva: atqui essentia Dei

ellet potentia passiva a quippe conciperetur ut Potens recipere existentiam, per quam esset Per ticienda.

98쪽

DisserLIV. De Attributis in specie. 9 s

objicies r. Essentia Dei per mentem cumsundamento in re distinguitur ab attributis rergo sie debet ab existentia distingui : non enim videtur esse Potior ratio de uno, quam de

alteros - Resp. conc. ant. neg. cons. Ratio disparitatis est , quia essentia ut suo loco probatum est in lieet sit idem actu cum attributis , vir tualiter tamen ab iis distinguitur , proindeque

fundamentum praebet intellectui, ut concipiatur sine attributis : at vero essentia non distinguitur virtualiter ab existentia : eam nimirum in suo intrinseco ac essentiali conceptu complectitur, ita ut si non concipiatur ens actu existens sessentia divina minime concipiatur. Objicies 2. In creatis essentia, & existentia realiter actu distinguuntur: ergo in divinis disti guuntur saltem per mentem eum iundamento in

Resp. dato ant. quod tamen negant ii omnes Philosophi , qui sunt extra scholam S. Thomae , nego conseq. Ratio est, quia creatura per se, &secundum essentiam , est indifferens ad esse &non esse Lunde cum existit, existit contingenter , non autem necessario: Deus vero necessario , per se , & ratione suae essentiae existit; nempe essentia Dei , ut probatum est superius , est ipsummet existere.

. CAPUT III. Vtram in Deo sit compositio Logica .

I. T Omine compositionis logiem imi telligitur ea quae constat eX genere& differentia; nec mirum; nam genus & disseis

rentia recensentur inter praedicamenta , de quisbus logicorum est agere. Hor. 2. Circa propositam quaestionem , a

Plex est theologorum scholasticorum sententia.

99쪽

s6 Institi Theolon Pars I.

Inter antiquos Gabriel Biel& Gregorius Ariminensis docuerunt, compositionem, de qua agitur, in Deo reperiri. Sι Thomas & ejus discipuli contendunt, eam in ente illo simplicissitrio & infinito admitti non debere. CONCLUs Io . In Deo admitti non debet compositio logica ex genere & differentia. Probatur I. authoritate Patrum . Cyrillus Alexandrinus in dialogo 2. de Trinita conceptis terminis genus excludit a Deo: Genus, inquit,

ullum nominare , alienum est a recta ratione. Lib.

g. Thesauri concludit, excludi pariter debere dis- ferentiam: Videmus , ait, id omne quod dissere tiam reeipis, esse compositum , non simplex ; qMare eum simplex , minimeque compositus Deus , omnium eo est'ne , sit; non potest in vitum , s ut Anomati contendebant θ esse illius disserentia. Boetius lib. de trinit. & unitate Dei, postquam decem logicorum praedicamenta recensuit, ait Deum in iis locum non habere : Substantia, in

quit, in illo vere non Ut substantia, sed ultra δε stantiam. Augustinus in Confessionum libris v niam a Deo petit, quod eum olim in praedicamento substantiae collocasset. Probatur 2. ratione theologica . Illud ens non componitur ex genere & differentia, in quo non sunt potentia & actus: atqui in Deo non sunt potentia & actus : ergo non componitur ex genere & differentia. Major patet ex eo, quod genus in composito logico teneat locum ,

Juem materia. tenet in composito physico sifferentia vero , eum quem forma: ergo sicut materia in composito physico est potentia , &forma est actus; ita in composito logico genus habet rationem potentiae, & differentia rationem

actus. Minor pariter videtur certa ex eo, quod

Deus sit actus purissimus , cum sit ens quo nullum perfectius excogitari potest ; actui utem purissimo repugnet quaelibet potentia

100쪽

Dissert.IV. De Attributis inspecie. 97

Respondent adversarii, actui purissimo repugnare quidem potentialitatem realem, non autem mentalem , qualis est ea, quam genus ad differentias comparatum importat.

Sed contra est. Vel illa potentialitas ment iis, quam genus secum invehit, habet aliquod fundamentum in ipsa Dei natura, vel nullum habet . Si primum, in ipsa Dei natura erit potentialitas 1altem iundamentalis: at ejusmodi potentialitas actui purissimo repugnat ; efficit nempe, ut aliud ens purius, seu, in quo non sit etiam sundamentalis potentialitas , excogitari

possit. Si secundum, Bustra & absurde intellectus in Deo fingit conceptum generis & disserentiae .

Probatur 3. altera ratione theologica . Si Deus componeretur ex genere & disserentia, id quod in eo teneret locum generis , vel essetens, vel accidens, vel substantia . Atqui ex lignullum diei potest. Non primum ; eo quod sit de ratione generis, ut illius ditarentiae sint extra ipsum, seu, sine eo concipi possint: Sed

differentiar entis concipi non possimi sine ente scum , etiam prout sunt disterentiae , sint eΩsentialiter ens. Non secundum ; quia ut superius probatum est accidens Deo non cou- venit . Non denique tertium ; siquidem ut sub- stantia sit genus respectu Dei & creaturae , debet in Deo, sicut in ereatura, concipi sine exi stentia actuali, cum substantia ex se concipi, tur indisterens ad existendunt , vel non existendum: neque enim substantia in se ipsa, seu secundum ideam sibi essentialem , necessario existit ; alioquin enim in qualibet sibi subjectar

specie , nempe tam in Deo, quam in creat

xl , includeret illam existendi necessitatem . Sed substantia in Deo eoncipi non potest sine actuali existentia : siquidem substantia est esse per se, & non in alio: atqui esse in Deo eoncipi non potest sine existentia, eo quod ut dictum

SEARCH

MENU NAVIGATION